Bela III (rex Hungariae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bela III (natus c. 1148; mortuus die 23 Aprilis 1196), filius Gezae II, fuit rex Hungariae ab anno 1172 usque ad mortem, successore Emerico.

Ab anno fere 1164 usque ad 1169 Constantinopoli degit sub tutela Manuelis Comneni imperatoris, nomine Graeco "Alexius" tituloque Caesar appellatus, ut qui filiam imperatoris Mariam in matrimonium ducendus successorque ad imperium futurus sit.

In matrimonium anno circiter 1170 duxit Agnetem de Castellione, filiam Reginaldi de Castellione et sororem ex alio patre imperatricis Mariae Antiochiae. Agnes eo filios duos filiasque duas peperit:

Agnete mortua, Bela anno 1185/1186 in matrimonium duxit Margaritam, filiam regis Francici Ludovici VII, sororem ex alia matre imperatricis Agnetis, et viduam Henrici regis iunioris Angliae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Stephanus IV
Rex Hungariae
1172-1196
Successor:
Emericus