Porta:Hungaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
[recensere]

Porta Hungariae

Insigne Hungariae
P. dictus magister ac quondam bone memorie gloriosissimi bele regis hungarie notarius N. suo dilectissimo amico uiro uenerabili et arte litteralis scientie inbuto, salutem et sue peticionis effectus. Dum olim in scolari studio simul essemus et in hystoria troiana, quam ego cum summo amore complexus ex libris darethis frigij ceterorumque auctorum, sicut a magistris meis audiueram in unum uolumen proprio stilo compilaueram, pari uoluntate legeremus, petisti a me ut sicut hystoriam hystoriam troianam bellaque grecorum scripseram; ita et genealogiam regum hungarie et nobilium suorum qualiter septem principales persone que hetumoger uocantur de terra scithica descenderunt, uel qualis sit terra scithica et qualiter sit generatus dux almus, aut quare uocatur almus primus dux hungarie a quo reges hungarorum originem duxerunt, uel quot regna et reges sibi subiuga-uerunt, aut quare populus de terra scithica egressus per ydioma alienigenarum hungarij et in sua lingua propria mogerij uocantur tibi scriberem.

—Anonymus, Gesta Hungarorum

[recensere]

Introductio

Locus Hungariae

Hungaria (Hungarice: Magyarország 'Terra Hungarica') est respublica in Europa quae fines habent cum Austria, Slovacia, Romania, Serbia, Croatia Sloveniaque. Caput est Budapestinum.

De origine gentis Hungaricae sub iudice lis est: certum est linguam Hungaricam non esse Indoeuropaeam. Veri simile videtur Hungaricam familiae linguarum Finno-Uralicarum esse adnumerandam, etsi vocabula plurima e linguis Turcicis et ceteris linguis originem capiant.

Hungari, priusquam in regione, ubi Hungaria nunc est, sedem figerent, nomades fuerunt (sicut Scythae), ac in Europa orientali, "in Levedia" vixerunt (unde vero huc pervenerint, nescitur). Levedia regio olim fuit, nisi historici falluntur, inter fluvios Borysthenes (Dnieper) et Tanais (Don) sita, unde Hungari demigraverunt in terram quam "Atelküzü" sive "Etelköz" nominarunt; quae regio in territorio occidentali hodiernae Ucrainae extensa esse traditur. Non liquet ex antiquis operibus, utrum in hac periodo Chazaros (gens Turcica, aeque nomades) dominos an solum socios habuerint. Postquam Bisseni, sive Patczinaciti, gens Hungaris infesta, colonias Hungaras in Etelköz, absente exercito Hungarico, infestarunt, Hungari gravi necessitate coacti porro migraverunt, et anno 896 regionem montibus Carphaticis cinctam (ubi nunc Hungaria est) occupaverunt, nationibus ibi habitantibus—Bulgaris, Slavis, Moravicis, Francis—feliciter debellatis. (Haec omnia ex magna parte ex opere Constantini Porphyrogeniti, imperatoris Constantinopolitani condisci possunt, quod inscribitur "de administrando imperio." In quo opere multa de Hungaris antiquis leguntur).

Imago selecta

Senatus Hungariae
[recensere]

Scin tu … ?

… quinam Foedus Trianonense subscripserint?

… quantis de comitatibus omnis Hungaria antiqua sit composita?

qui Hungariam condiderit?
[recensere]

Collaboratio

Salvete sodales optimi ad portam nostram opes laturi. Nobis admodum opus est ut strenuissime auxilieris ad comitatus Hungariae hodiernae pristinaeque perficiendos.
[recensere]

Vicimedia

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hungariam spectant.