Hymnus Hungariae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Himnusz sive „Hymnus, a' Magyar nép zivataros századaiból” (Latine: „Hymnus, ex turbidis populi Ungarici saeculis") est hymnus nationalis rei publicae Hungariae.

Versus fecit anno 1823 Ferenc Kölcsey. Musicam fecit anno 1844 Ferenc Erkel. Translatio fecit anno 1938 József Irsy.

Texta[recensere | fontem recensere]

Manuscriptum
Partitura

Hymnus

ex turbidis populi Ungarici saeculis

Auge Deus Hungaros
Re, iucunditate;
Dextera tuere nos
Hoste turbidante:
Saeclum da iucundius
Genti passae dura;
Praeterita luimus,
Luimus futura!
Atavos induxeras
Karpatinis sanctis;
Per Te sedes prosperas
Cepit Almi sanguis:
Tisiae, Danubii
Qua volvuntur undae,
Fortis gentis Arpadi
Sunt plagae fecundae.
Agris in Cumaniae
Spicas maturabas,
Vites Tokaj nectare
Tu stillare dabas;
Superabant duce Te
Turcas nostra signa,
Tristem Martem Matthiae
Gemuit Vienna.
Heu, sed nostris vitiis
Es incensus ira,
Fulminaque noxiis
Detonabas dira:
Nunc sagittas Mongolum
Stridebas super nos,
Tunc Turcarum sub iugum
Nos agebas servos.
Miles quotiens ferus
Turcigena caesis
Nostri iublat superus
Martis in acervis!
Quotiens et filius
In Te vertit arma,
Patria, civilibus
Armis prolis urna!
Fugit, latit bonus
Persecutus civis;
Exsors iam domi domus
Quaerit antra quivis:
Monte, valle deviat
Tristis, desperatus;
Sanguinem pede vadat
Flammis circumflatus.
Arx erat, nunc rudera…
Laeta volitabant:
Gemitus ad aethera
Dirae mortes halant.
Nec libertas, ah, viget,
Necis ex cruore;
Lacrim’ orphani riget,
Servi sors in ore.
Salva Deus Hungaros
Tot periculorum,
Dextera tuere nos
In mari dolorum!
Saeclum da iucundius
Genti passae dura;
Praeterita luimus,
Luimus futura.


Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Dr. Huszti József: Latin chrestomathia a gimnázium és leánygimnázium V-VIII. osztálya számára. Szent István Társulat, Budapest, 1940.
  • Hymnus Hungariae (video subscripta in XXXIII linguis)