Mauri et Christiani
Mauri et Christiani (Hispanice: Moros y cristianos et Catalane: Moros i cristians) est nomen festorum Hispanicorum, praecipua provinciae Lucenti, sed adsunt quoque in Pago Valentiano et Murcia. Urbs Alcodium habet primum atque praeclarum festum Maurorum et Christianorum, et etiam Calpe.
Festa aemulant victoriam copiarum Christianarum in Mauros in Medio Aevo vel saeculo XVIo. Unaquaeque urbs et oppidum festum Maurorum et Christianorum agit in eodem die victoriae historicae, et festum est per dies tres.
Index |
De festo [recensere]
Festum constat partes tres. Primo die copiae Christianae castellum vel arcem expugnant e Mauris. Secundo die rex Maurorum intrat urbem et christianos superat. Tertio die rex Christianorum (saepe Iacobus Aragoniae et Valentiae) tandem Mauros expugnat.
De incolis [recensere]
Incolae vicorum et urbium inter Mauros et Christianos se divident, ita unusquisque in habitu Mauro vel Christiano vestiet. Filae vel collegia incolarum victoriam celebrantes, tum agmina per urbem faciunt, cum musica festiva.
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Mauros et Christianos spectant. |