Castalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Castalia (Hispania)
ConcatedralCS.JPG
Bandera de Castelló de la Plana.svg Escudo de Castellón.svg
Vexillum Castaliae Signum Castaliae
[[Imago:|300 px]]
Locus in Hispania
Provincia Provincia Communitas Valentiana, Hispaniae
Superficies
 - Tota
 - Aqua

108,80 km²
0 km² (0%)
Numerus civium
 - Tota (2010)
 - In regione
 - Densitas

180 690
{{{NumerusCiviumInRegione}}}
1.660,75/km²
Regio temporis UTC+1 (UTC+2 in aestate)
Praefectus Albertus Fabra
Castalia

Castalia (Valentiane: Castelló de la Plana ; Hispanice: Castellón de la Plana) est urbs in Valentia (regione orientali Hispaniae) sita. Caput est provinciae eiusdem nominis (Hispanice: Castellón) et comarcae la Plana Alta. Urbs ad orientem Paeninulae Ibericae sita est, in media planitie quadam (a qua provenit nomen Hipanicum valentianumque de la Plana), et inter montes ad occasum et septentrionem et Mare Nostrum ad orientem clausa est, ubi circa 10 chiliometra habet litoris. Ubi urbs instructa est, altitudo a maris aequore est 30 metra, et distat a litore circa 4 chiliometra.

Castalia, secundum descriptionem anni 2010 Instituti Nationalis Statisticarum Hispaniae numerus civium illo anno erat 180 690.[1] qui in 107,50 km² terminis urbis habitabant. Ideo Castalia est quarta urbs Communitatis Valentianae propter multitudinem habitantium.

Usque ad annum 1252 incolae in Colle Magdalenae habitabant; quo anno, licentia concessa a Iacobo I Aragoniae, discessi sunt ad habitandos in planitie, quae inter montes et mare panditur. Hic annus consideratur annus urbis conditae, et hoc per singulos annos in Festa Magdalenae commemoratur, quae anno 2010 "Fiesta de Interés Turístico Internacional" ab Hispanico regimine declarata sunt.

Cum electa esset caput provinciae eiusdem nominis, urbs valde increbruit, et antiqua villa agricolarum facta est urbs industrialis. Instituta politica, iudicialia, oeconomica, culturae, et societatis in ea creata, fecerunt eam valde prosperare.

Inter acta praeclara quae in ea eventa sunt in plus quam 750 annis ab urbe condita, numerantur firma "Normas de Castellón" (qui regulant usum linguae valentianae) 1932, creatio Universitatis Iacobi I anno 1991, et Special Olympics? anno 2008, vel torneo internacional de golf Castelló Masters Costa Azahar.

Nomen urbis ac gentilicium[recensere | fontem recensere]

Nomen urbis oritur ab opinabile relatione urbis huius cum urbe Iberica Cartalias, Castalias vel Castalium,[2] ubi, secundum Strabonem, habitarentur musae Graecae.[3] Prima documenta quae loquuntur de castello sito in colle Magdalenae, quae scripta sunt annis in quibus Rodericus Campidoctor advenit in regionem istam, utuntur nominibus "Kastilgón", "Castilgone ripa de Mare" vel "Castilion". Cum Iacobus Aragoniae definitive? haec territoria cepit Saracenis (1234) vocabit? castellum "Castelló de Borriana"[4]), nam tunc Burriana praeclarissima urbis ac caput regionis erat. Postea urbs vocata est "Castelló de la Plana" ut non confunderetur cum aliis urbibus, quae vocantur "Castellón". Hoc nomen Valentiane significat parva fortificatio vel parvum castellum in planitie. Sed urbs solet vocari simpliciter "Castellón", vel "caput la Plana", cum caput esset illius regionis.

Nomen incolarum Castaliae est "Castaliensis". In Annuario Pontificio adiectivus dioecesis est "castellionensis".

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima Castaliae Mediterraneus est. Pluit maxime autumno tempore, cum evenit phenomenon vocatum "Gota Fría" (Gutta Frigida). Hiemes suaves sunt, aestatesque calidi, sed non in excessu. Temperatura media est 17 °C.[5]

Castaliae clima

Historia[recensere | fontem recensere]

De origine urbis[recensere | fontem recensere]

Inventa archaeologica in el Desierto de las Palmas monstrant hanc regionem habitatam esse a tempore Neolithico. In loco vero ubi instructa est urbs hodie non sunt reperta ulla indicia habitationis illius temporis. Pauca sunt inventa etiam de aetate Romana. Quidam vero puntant hac aetate primo in Colle, qui postea Magdalenae vocaretur, villa constructa est, cum argentum quaererent prope hodiernum Borriol.

Medio Aevo[recensere | fontem recensere]

Collis Magdalenae, ubi primo instructa est Castalia

Cum musulmanes Hispania gubernarentur, incolae huius regione non in una urbe congregati sunt, sed plurimas parvas villas condiderunt. Annis vero in quibus Rudericus Campidoctor illas terras cepit a musulmanis, la Plana regio strategica facta est, nam primum litus est, quod Aragonenses ceperunt. Rex vero Petrus I Aragoniae iussit illas terras derelinqui ad regnum suum melius defendendum ab Islamicos.

Iacobus I Aragoniae

Anno 1233 exercitus regis Iacobus I Aragoniae, Burriana capta, ceperunt etiam regionem Castaliae. Ab anno 1247 habitatores antiquae Castaliae incipierunt descendere in planitiem, ubi domus Musulmanum (alquieriae) derelicta erant, ut in iis habitarent. Anno 1250 rex concessit licentia ad hoc faciendum (non vero ad urbem condendam, sed tantum ad antiquas alquerias habitandas). Die 8 Septembris anno 1251 idem rex concessit licentia ad translocandam urbem in meliorem locum. Traditio autem dicit translocum fuisse tertia dominica temporis Quadragesimae anno 1952. Ideo hoc in die celebrantur Festa Magdalenae, et habitantes Castalia collem ascendunt ubi urbs primum sita erat.

Primis annis saeculi quarti decimi, urbs electa fuit caput regionis vocatae Sotsgovernació dellà Uxó (quae paene coincidit cum hodierna provincia de Castellón).

Anno 1366, agricola Perot de Granyana invenit imaginem Virginis Mariae de Lledó. Post nonnullos annos Castalienses iam imaginem hanc colebant et templum nomini Mariae extruxerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Instituto Nacional de Estadística (INE) España, ed. "Revisión del Padrón municipal 2010. Datos por municipios. Castellón" 
  2. Gran Enciclopedia de la Comunidad Valenciana, Editorial Prensa Valenciana, 2005, p. 150
  3. Ayuntamiento de Castellón de la Plana, ed. "Ermita de Sant Francesc de la Font" .
  4. Pedro Lorenzo Lucas, ed. "Del Castell Vell al Plá" 
  5. Editorial Prensa Valenciana, Gran Enciclopedia de la Comunidad Valenciana, Valentia 2005.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Castaliam spectant.