Nucatum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nucatum est bellariorum genus, quod ex saccharo melleve, nuce (amygdala, iuglande, pistacio, avellana puta) assata, et nonnumquam fructu conciso saccharo condito fit. Nucati spissitudo pendet ex compositione, et variat a lento usque ad durum. Nucatum album ex albumine bene agitato factum et mollis est, nucatum fuscum, contra, ex saccharo tosto factum, firmius.

Nucatum in Europa meridionali praecipue in pretio est, exempli gratia Monti Ademari in Francia, et tempore Festi Nativitatis in Hispania.

Nucatum quod in tabellis dulcibus hodiernis invenitur, vix simile est nucato translaticio, cum sit mixtura saccharosi et siropae maiziae, aerata cum albumine seu proteino hydrolyzato soyae. Nonnumquam insunt et adeps vegitabilis, pulvis lactis, et nux.

Nucatum Montiademarensis constat 30% vel plure ex amygdala, et 25% vel plure ex melle lavandulato.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]