Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Limon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Limo (discretiva)

Limon
Citrus x limon: Gustav Pabst, ed., Köhler's Medizinal-Pflanzen in naturgetreuen Abbildungen (Gera-Untermhaus: Köhler, 1887)
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Subclassis: Rosidae
Ordo: Sapindales
Familia: Rutaceae
Genus: Citrus
Species: C. × limon
Binomen
Citrus × limon
(L.) Burm.f.[1] (pro sp.)
Apis mellifera e flore limonis (varietatis Meyer Lemon) nectarem sugit
Limones in hortis Palatii Pfanner Lucae in urbe Italiae nondum maturae
Limones in horto domestico urbis Mentoni Franciae maturae
Varietas olim Latine "Limon Amalphitanus", Italice hodie Sfusato Amalfitano appellata
Limones (Citrus × limon) et grapefruit (Citrus × paradisi) in taberna urbis Hongcongi Sericae venundatae
Limon cruda, cute detracta
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 121 kJ
Sacchara 2.5 g
Fibrum 2.8 g
Pingue 0.3 g
Proteinum 1.1 g
Thiaminum 0.04 mg (3%)
Riboflavinum 0.02 mg (1%)
Niacinum 0.1 mg (1%)
Acidum pantothenicum 0.19 mg (4%)
Vitaminum B6 0.08 mg (6%)
Folatum 11 μg (3%)
Vitaminum C 53 mg (88%)
Calcium 26 mg (3%)
Ferrum 0.6 mg (5%)
Magnesium 8 mg (2%)
Manganum 0.03 mg (2%)
Phosphorus 16 mg (2%)
Potassium 138 mg (3%)
Zincum 0.06 mg (1%)
Pagina datorum USDA
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database

Limon (-is f.)[2][3] (a nomine Arabico لیمون līmūn / laimūn, a Persico لیمون līmūn)[4] sive nomine botanico Citrus × limon est hybrida inter species in genere cui nomen est Citrus. Binomen Citrus limon statuit anno 1768 Nicolaus Laurentius Burmannus[1] post Linnaeum, qui nomen subspeciale Citrus medica β Limon anno 1753 elegerat,[5] Casparum Bauhinum secutus.[6]

Descriptiones botanicae[recensere | fontem recensere]

Bauhinus enim in capitulo de arbore cui nomen "Malus citria" (i.e. Citrus medica) dedit, sic arborem nostram sub nomine "Malus limonia acida" cum nominibus anterioribus enumeravit:

Malus limonia, Matth. Dod. Lon. Lugd. Cast. Tab. & Ind. occid. p. 3 & orient. par. 3. Limones, Dod. gal. Cord. in Dios. Bellon. Rauw. Tur. Ad. Lob. Caes. Clus. hist. & Ind. occid. p. 9 l. 4 c. 31. Limon arbor ex citrii genere, Cord. hist.
Tum facie, tum facultate citria referunt: cuius plures differentiae, quaedam oblongiores, asperiores, cortice crassiore, cucumeris aut melonis effigie et limae Adversar. dicuntur: alii cortice laeviore tenuiore, succo acidiore. Cordo quadruplex genus, 1. anserini ovi forma et magnitudine: 2. minus, globosum, utroque capite veluti umbilico insigne: 3. ovi gallinarum figura et quantitate: 4. tertio aequale, globosum, superficie aequale.[6]

Post Bauhinum et Linnaeum Burmannus filius limonem sicut speciem separatam sic enumerat, auctoritatibus citatis:

CITRUS (Limon) petiolis linearibus: Linn. sp. 1100. Limonia malus silvestris zeylanica, frutcu pumilo, seu Limones pumili silvestres: Burm. zeyl. 43. t. 65. f. 1. Limonellus cum varietatibus: Rumph. amb. 2. p. 106. t. 29. &c. Malus Limonia acida: Bauh. pin. 436. Crandang malaice Javanis. Habitat in India et Europa.[1][7]

De origine et historia[recensere | fontem recensere]

Species generis Citri spontaneae crescunt per regionem satis magnam Australasiaticam, occidentem versus ab India orientali incipientes, orientem versus ad Sericam et Iaponiam necnon Philippinas insulas, meridiem versus usque in Novam Guineam Australiamque. Inter species huius generis hybridae facilissime et crebrissime gignuntur, quorum nonnulli fructús hominibus perutiles et valde gratos producunt. Iam Linnaeus limonem subspeciem esse Citri medicae (mali Medici antiquorum) censuit, quae species fructus colore flavo magnos, rugosos et aromaticos sed aegre esculentos profert. Paulo post eum Burmannus filius limonem in speciem erexit, sed apud botanicos recentiores satis constat hanc arborem neque singulam speciem esse neque subspeciem simplicem. Est enim hybrida C. medicae cum Citro × aurantio (aurantio Latinistarum recentiorum), quae ipse iam hybrida est inter C. maximam (pompelmos vernacularem) et C. reticulatam (vel tangerinam).

C. maxima fortasse ex Asia austro-orientali orta est, sed C. reticulata ut videtur e Serica orientali et fortasse Iaponia australi. Verisimile est igitur hybridam inter eas, q.e. C. × aurantium, in hortis Sinarum meridianorum genitum esse. Sed species C. medica Assamiae regionis in India boreo-orientali et fortasse Birmaniae indigena est.[8] In aliqua Indiae regione, ab litoribus oceani Indici haud longe distans, hybrida C. × limon primum productus est. Vavilov sub frugibus ex India oriundis ordinavit (sed dubitanter).[9]

C. medica, omnium specierum huius generis prima, in Asiam occidentalem temporibus classicis transmissa est ad Mediam, unde Theophrastus saec. IV a.C.n. exeunte de hac arbore curiose refert,[10] et mox ad litora Mediterranei, ubi Iudaei in usu religioso cito acceperunt. Eruditi nonnulli fructum C. × limon, eodem colore pictum, forma et mensura paulo restrictiori, utilitate praestantiorem, iam sub imperio Romano ad Europam pervenisse dixerunt: in picturis muralibus domús 1.ix.5 Pompeiani viderunt,[11] in dialogis Athenaei Plutarchique descriptionem audiverunt.[12] Alii abnuunt;[13] pro certo Romani, etsi talem arborem cognovissent, nomine nunquam a C. medica distinguerunt.[14]

Auctorum omnium nobis cognitorum qui limonem nominatim descripserunt primus est al-Iṣṭaḫrī. Hic in opere geographico Kitāb al-masālik wa'l-mamālik ("Viae regnorum descriptio") anno fere 951 confecto de castello Mansura regionis Sindh loquitur: "Habent arundinem sacchariferam. In eorum terris gignitur fructus magnitudine malo similis, nomine līmūnaḥ, amarissimum et acidissimum."[15] Saeculis XII exeunte et XIII ineunte fontes varii limonem iam melius et apud plures cognitam referunt. Hibat Allāh ibn Jamīʿ, Iudaeus Saladini medicus, libellum de proprietatibus lemonis composuit e quo fragmenta nobis servantur.[16] Yāqūt auctor encyclopaedicus in Kitāb muʾjam al-buldān arbusta limonum vallis Jarmaq prope Sidonem laudavit.[17] Ex eadem fere loco Iacobus Vitriacensis, primus Europaeorum, limones quas in Palaestina observaverat Latine descripsit:

Sunt praeterea aliae arbores fructus acidos, pontici videlicet saporis, ex se procreantes, quos appellant Limones. Quorum succo in aestate cum carnibus et piscibus libentissime utuntur, eo quod sit frigidus et exsiccans palatum et provocans appetitum.[18]

Iam orientem versus Hemacandra fortasse saeculo XII exeunte, primus Indorum, lemonem inter fructus enumeravit, si recte sub designatione karuṇa, una e quattuor varietatibus citrorum, recognoscenda est.[19] Odoricus de Pordenone, qui de itinere suo Asiatico anno 1331 scripsit, sic refert:

De insula Sillan: ... Profunditas huius aquae plena est lapidibus preciosis. Quae aqua multum est yrudinibus et sanguisugis plena. Hos lapides non accipit rex, sed pro anima sua semel vel bis in anno sub aquas ipsos pauperes ire permittit ... Et ut ipsi pauperes ire sub aquam possint accipiunt limonem et quemdam fructum quem bene pistant et illo bene se ungunt ... et cum sic sint uncti yrudines et sanguisugae illos offendere non valent.[20]

In Europa meridiana cultura limonum medio aevo tardo sine dubio incepit. Ita Casparus Durante, auctor operis Herbario nuovo, limones crebriter cultas in Calabria Apuliaque et per regnum Neapolitanum refert;[21] cui succedit Ioannes Baptista Ferrarius, auctor operis specialis de fructibus generis Citri, titulo Hesperides. Permultae limonum varietates ibi sub appellatione "Arethusa sive Malum limonium" describuntur et illustrantur.[22] Inde cultura usque ad Angliam meridio-occidentalem pervenit, ubi in comitatu Devonia limones in hortis ad solem versis saeculo XVIII florebant.[23]

Limones, iam diu trans Oceanum Indicum et usque ad insulam Sanctae Helenae dispersae,[24] in Sericam paulo tardius introductae sunt. In opere Wu Zhenfang de geographia et frugibus provinciae Quantuniae, titulo Ling nan za ji, saeculo XVII conscripto, sub nomine i-mu ut videtur recognoscuntur;[25] nomen autem hodiernum est ning-meng. A peregrinis Europaeis a saeculo XVIII medio observabantur, et ab Ioanne Baptista Du Halde inter primos, qui anno 1735 commentaria itineris divulgavit:

Limonia et citromala in provinciis meridianis aliquibus communissima sunt et valde magna. Haud unquam comeduntur sed ad domos ornandas adhibentur: septem enim vel octo in patella Sinensi disponuntur ut visú et aromate placeant. Condita autem gratissima sunt.[26][t 1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Nicolaus Laurentius Burmannus, Flora Indica . . . nec non Prodromus Florae Capensis (1768) p. 173
  2. Iacobus Vitriacensis, Historia Orientalis seu H. Hierosolymitana (ca. 1220), cap. 86
  3. "Lemonium": Bernhardus de Breydenbach, Itinerarium Hierosolymitanum (Moguntiaci, 1486) Nomen Graecum λεμόνιον fontibus Byzantinis reperitur: Poricologus 6 (saec. XII/XIII); vide etiam Carolus Du Cange, Glossarium ad scriptores mediae et infimae Graecitatis (Lugduni: apud Anissonios, 1688); versio interretialis s.v. "λεμόνη"
  4. Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), p.157
  5. Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae, 1753 ~ ~) vol. 2 p. 782 (Latine)
  6. 6.0 6.1 Bauhinus (1623)
  7. Rumphius, hic a Burmanno citatus, in herbario Amboinensi non limonem sed potius lumiam describit et illustrat.
  8. Zhang Dianxiang, David J. Mabberley, "Citrus" in Flora of China vol. 11 (2008) pp. 90–96 (Anglice)
  9. N. I. Vavilov, The origin, variation, immunity and breeding of cultivated plants (Waltham Massachusettae, 1950) p. 27
  10. Theophrastus, Historia plantarum 4.4.2 et alibi
  11. Tolkovsky (1938) pp. 100-103; Andrews (1961) pp. 44-45; Wilhelmina F. Jashemski, The gardens of Pompeii, Herculaneum and the villas destroyed by Vesuvius vol. 1 (New Rochelle: Caratzas, 1979) p. 77 et tab. 126
  12. Athenaeus, Deipnosophistae 84a; Plutarchus, Quaestiones convivales 8.9. Andrew Dalby, Siren Feasts (Londinii: Routledge, 1996) pp. 143-144
  13. Daniel Zohary, Maria Hopf, Domestication of Plants in the Old World: the origin and spread of cultivated plants in West Asia, Europe and the Nile Valley. 3a ed. (Oxonii: Oxford University Press, 2000. ISBN 9780198503569) pp. 184-185
  14. Andrews (1961) pp. 43-46
  15. Ed. M. J. de Goeje (1870) p. 173; Glidden (1937) p. 382
  16. Glidden (1937) pp. 382-383
  17. Glidden (1937) pp. 382-383
  18. Iacobus Vitriacensis, Historia Orientalis et Occidentalis cap. 86; Glidden (1937) pp. 383
  19. Johnson (1936) p. 50
  20. Odoricus de Pordenone, Descriptio orientalium partium cap. 25 (ed. Yule p. 306); Yule et Burnell (1903)
  21. Casparus Durante, Herbario nuovo (Romae, 1585) p. 259; Laufer (1934) p. 159
  22. Ferrarius (1646)
  23. Henry Phillips, Pomarium Britannicum: an historical and botanical account of fruits known in Great Britain (2a ed. Londinii: Allman, 1821) pp. 229-230
  24. Laufer (1934) p. 160
  25. Laufer (1934) p. 148. Descriptiones antiquiores a Laufer citatae sub nomine li-meng lumiam sive alium generis Citri fructum referunt, non limonem: vide Johnson (1936)
  26. Ioannes Baptista Du Halde, Description de l'empire de China (Lutetiae, 1735); Laufer (1934) p. 143
Textus originales
  1. Versio Anglica (Londinii, 1738, vol. 1 p. 317): Limons and citrons are very common in some southern provinces, and extraordinary large; but these are scarce ever eaten, being only made use of for ornaments in houses, where they put seven or eight in a china dish, to please the sight and smell; however, they are exceeding good when candy'd.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera antiquiora
De origine
De historia
  • A. C. Andrews, "Acclimatization of citrus fruits in the Mediterranean region" in Agricultural history vol. 35 (1961) pp. 35-46 JSTOR
  • Harold W. Glidden, "The Lemon in Asia and Europe" in Journal of the American Oriental Society vol. 57 (1937) pp. 381-396 JSTOR
  • Harold W. Glidden, "Some Supplementary Arabic Literature on the Lemon" in Journal of the American Oriental Society vol. 60 (1940) pp. 97-99 JSTOR
  • Helen M. Johnson, "The Lemon in India" in Journal of the American Oriental Society vol. 56 (1936) pp. 47-50 JSTOR
  • B. Laufer, "The Lemon in China and Elsewhere" in Journal of the American Oriental Society vol. 54 (1934) pp. 143-160 JSTOR
  • S. Tolkowsky, Hesperides: a history of the culture and use of citrus fruits. Londinii: John Bale, Sons and Curnow, 1938
De cultu
  • Robert Willard Hodgson, "Horticultural Varieties of Citrus: Common Acid Members—Citron, Lemon, and Lime" in Walter Reuther, Herbert John Webber, Leon Dexter Batchelor, edd., The Citrus Industry, vol. 1: History, World Distribution, Botany, and Varieties (2a ed. Riverside: University of California, Division of Agricultural Sciences, 1967 ~) cap. 4
  • "Lemon" in Julia F. Morton, Fruits of warm climates (Miamiae, 1987) pp. 160-168
De usu
  • "Lemon" in Alan Davidson; Tom Jaine, ed., The Oxford Companion to Food (2a ed. Oxonii: Oxford University Press, 2006)
Onomastica

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad limonem spectant.
  • Lemon apud Encyclopedia of Life
De specie
Wikispecies-logo.svg Vide Citrus limon apud Vicispecies.
De usu
Onomastica
  • "Citrus" apud Multilingual Multiscript Plant Name Database