Chalcedon (urbs antiqua)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctae Euphemiae ecclesia basilica totius Chalcedonis fungitur.

Chalcedon (Graece: Χαλκηδών) fuit antiqua urbs maritima in Bithynia regione Asiae Minoris. Byzantium urbem opponens a meridie Scutarii (hodiernum Üsküdar) sita hodie pars urbis Istanbul nomine Kadıköy est, quod e nomine Graeco urbis derivatum est. Iam Herodotus in opere Historiae, Xenophon autem in Hellenica, Lucius Flavius Arrianus demum in Anabasis urbis mentionem fecerunt. Praeter unam turrim nulla monumenta urbis relicta sunt.

Prope Bosporum exigua paeinsula in Propontim incidit. Amnis nomine Chalcis vel Chalcedon, Turcice autem Kurbağalıdere ("amnis ranis plena") in sinu Fenerbahçe influit. Anno 685 a.C. ibi exules Megarenses condidere Chalcedonem coloniam, septendecim fere annos ante Byzantium.

Nomen Graecum ex Phoenicia lingua sumptum est significans "novum oppidum" (ut etiam Karthago).

Incolae clari[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]