Latinitas bona

Procopius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Procopius (imperator)

Procopius Caesariensis,[1] Graece Προκόπιος ὁ Καισαρεύς (natus Caesareae Palaestinae anno 500 vel paullo antea; mortuus 560/565 p.C.n.) fuit rerum gestarum scriptor tardae Graecitatis: dignum est maioris famae opus suum in octo libros divisum in quo bella imperatoris Iustiniani narrat. Scripsit etiam De aedificiis et Anecdota sive Historiam Secretam.

Procopius fuit a principio advocatus et orator, sed ab anno 527 adsessor Belisarii ducis exercituum Romanorum; iuxta eum igitur in bellis Persico, Vandalico et Gothico meruit in Iberia, Africa et Italia usque ad annum fere 542. Eo anno Constantinopolim reversus plagam inguinalem saevire observavit et in opere suo historico descripsit.[2] Anno 560 dignitati "viri illustris" ab imperatore elevatus est; anno 562 praefectus urbi meruit (aut ille ipse aut alius quis eiusdem nominis).

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thesaurus Linguae Graecae
  2. Procopius, Bella 2.22-33

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Börm, Henning: Prokop und die Perser. Stutgartdiae: Steiner, 2007
  • Cameron, Averil: Procopius and the Sixth Century. Berkeley: University of California Press, 1985
  • Evans, James A. S.: Procopius. New York: Twayne, 1972
  • Greatrex, Geoffrey: "The dates of Procopius' works" in Byzantine and Modern Greek Studies vol. 18 (1994) pp. 101-114
  • Greatrex, Geoffrey: "Recent work on Procopius and the composition of Wars VIII" in Byzantine and Modern Greek Studies vol. 27 (2003) pp. 45-67
  • Kaldellis, Anthony: Procopius of Caesarea: Tyranny, History and Philosophy at the End of Antiquity. Philadelphia: University of Pennsylvania Press, 2004