Controversia de ara Victoriae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Effigies Victoriae in globo sita

Controversia de ara Victoriae annis 357 ad usque 394 fuit inter fautores Romanae religionis duce Quinto Aurelio Symmacho et Christianos, quorum caput Ambrosius episcopus Mediolani erat. Certatum est, an ara deae Victoriae in curia senatus Romae maneret aut removeretur.

Historia Arae[recensere | fontem recensere]

Octavianus Augustus

Ara victoriae anno 29 a.C.n. post victoriam Actii partam iussu Octaviani in Curia Iulia erecta est: Fuit effigies deae in globo sita, ut in nummo huius tempore depicta est[1]. Quam statuam Romani anno 272 a.C.n. praedam a Pyrrho rege Epiri ceperant. Ad tempus Augusti Victoriae imago Tarenti condita erat. Hac in ara, cum senatus conveniret, sacrificia faciebantur. In Antiquitate Posteriore ara Victoriae signum religionis Romanae pristinae facta est.

Anno 357: Ara primo remota est[recensere | fontem recensere]

Imago Constantii

Anno 357 Constantius II Augustus, qui sectator Christianae fidei erat, Romam visitabat[2]. Cuius iussu ara primo e curia remota est[3].

Anno 361: Iulianus aram restituit[recensere | fontem recensere]

Iulianus imperator

Anno 360 Iulianus Caesar, consobrinus Constantii, in Gallia militibus suis Augustus proclamatus est. Qui quamquam Christianus institutus prsitinis deis favebat. Anno 361 bellum civile contra Constantium duxisset, nisi hic antea mortuus esset. Iulianus nunc solus imperator ara restitui iussit. Mansit in curia etiam, cum Iovianus, Valentinianus I atque Valens imperatores fuerunt.

Anno 382: Ara iterum remota est[recensere | fontem recensere]

Gratianus Augustus

Anno 382 Gratianus Augustus aram Ambrosio episcopo monente iterum e curia trahi iussit. De hac re et Ambrosius et Symmachus litteris et relationibus Gratianum ad suam sententiam movere conabantur.

  • Primo Symmachus relationem composuit, qua commemoravit Victoriam atque caerimoniae avitae semper rei Romanae favebantur et Hannibalem et Gallos hostes ab urbe arcebantur. Scripsit verbatim: Romam nunc putemus adsistere atque his vobiscum agere sermonibus: optimi principum, patres patriae, reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit! utar caerimoniis avitis; neque enim paenitet. vivam meo more, quia libera sum! hic cultus in leges meas orbem redegit, haec sacra Hannibalem a moenibus, a Capitolio Senonas reppulerunt. ad hoc ergo servata sum, ut longaeva reprehendar? Videro, quale sit, quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa emendatio senectutis. ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. aequum est, quidquid omnes colunt, unum putari. eadem spectamus astra, commune caelum est, idem nos mundus involvit. quid interest, qua quisque prudentia verum requirat? uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Sed haec otiosorum disputatio est. Nunc preces, non certamina offerimus[4].
Ambrosius episcopus Mediolani
  • Ambrosius statim hanc relationem adhuc ignorans epistulam ad imperatorem Gratianum composuit[5]. Hac in epistula primo argumentum paganorum recusavit, qui libertatem fidei petiverant: Ecclesiam ipsi diu persecuri essent: Et de dispendiis queruntur, qui numquam nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa Ecclesiarum aedificia subruerunt[6]. Deinde dixit persecutionis parem futurum, si ara iterum errecta esset, quod et senatores et imperator Christianus ad aram iurare coacti essent: Si hodie gentilis aliquis, Imperator, quod absit, aram statueret simulacris, et eo convenire cogeret christianos; ut sacrificantibus interessent, ut oppleret anhelitus et ora fidelium cinis ex ara, favilla de sacrilegio, fumus ex busto: et in ea curia sententiam diceret, ubi iurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur (propterea enim interpretantur aram locatam, ut eius sacramento, ut ipsi putant, unusquisque conventus consuleret in medium, cum maiore iam curia christianorum numero sit referta), persecutionem esse crederet christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum venire.[7]. Postremo imperatori Christiano quasi excommunicatione minabatur: Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera tua non quaerit Ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; vox enim tua, manus tua; et subscriptio tua, opus est tuum. Obsequium tuum Dominus Iesus recusat et respuit, quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 25). Privilegia tua sacratae Deo virgines non habent, et vindicant virgines Vestae? Cur sacerdotes Dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris societatem suscipere non possumus. Quid respondebis his verbis? Puerum esse te lapsum? Omnis aetas perfecta Christo est; omnis Deo plena. Pueritia fidei non probatur: parvuli etiam Christum intrepido adversus persecutores ore confessi sunt[8].
  • Relatione Symmachi cognita Ambrosius alteram epistulam ad Gratianum dedit et argumenta praefecti urbis recusare conatus est[9]. Primo refutavit sententiam Symmachi Romam esse sub tutela deae Victoriae: Ergo Hannibal diu sacris insultavit Romanis, et diis contra se dimicantibus, usque ad muros urbis vincendo pervenit. Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant? Nam de Senonibus quid loquar, quos Capitolii secreta penetrantes Romanae reliquiae non tulissent, nisi eos pavido anser strepitu prodidisset? En quales templa Romana praesules habent. Ubi tunc erat Iupiter? An in ansere loquebatur? Verum quid negem sacrorum ritus militasse Romanis? Sed etiam Annibal eosdem Deos colebat. Utrum volunt igitur, eligant. Si in Romanis vicerunt sacra, in Carthaginensibus ergo superata sunt: si in Carthaginensibus triumphata, nec Romanis utique profuerunt[10]. Deinde paganos admonuit officiorum Christiani imperatoris: Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris. Reposcantur haec a consorte superstitionis: christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegis exhibere? Vox imperatoris nostri Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur [...] Numquid imperator gentilis aram Christo levavit? Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum christiani imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reverentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt.[11]

Ambrosius tandem praevaluit neque Gratianus aram restituit. Anno 385 Symmachus ab officio praefecti urbi se abdicavit.

Anno 394: Ara postremo posita[recensere | fontem recensere]

Eugenius Imperator
Theodosius Augustus

Anno 392 Valentinianus II occidentis imperator necatus et Eugenius imperator vel usurpator proclamatus est. Hic anno 394 aram curiae iterum restituit, quod Ambrosius epistula castigavit[12]. Christianus quidem fuit, sed alias religiones non insequebatur. Qui autem eodem anno a Theodosio urbe Aquileia obsessus, victus, necatus est atque ara tandem sublata est. Tandem Theodosius victor clemens senatoribus se praebuit, qui Eugenium spe restitutionis pristinae religionis adducti adiuvaverant.

Controversia post Romam expugnatam renovata[recensere | fontem recensere]

Roma anno 410 a rege Alarico capta
Sanctus Augustinus

Anno 409, postquam Honorius postulata eius negaverat, Alaricus, rex Visigothorum, Romam obsidebat et imperatorem novum Priscum Attalum nominavit, qui antea senator paganus et praefectus urbi Romae fuerat. Nunc more Arianorum—ut plerique Germani—baptizatus est. De novo spes senatorum arae Victoriae renovandae aucta est. Praesertim, cum anno 410 Alaricus Romam expugnavit, quam cladem, quae totum imperium sollicitudine et maerore affecit, sectatores reliqionis Romanae Christianae fidei imperatoribus assumptae attribuerunt. Ad hoc argumentum refutandum Augustinus pater ecclesiae De civitate Dei libros composuit[13]. Priscus Attalus autem paucos post menses, postquam Alaricus I cum Honorio imperatore de pace convenit, depositus est. Ita scilicet ara non renovata est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, s.v. "Victoria" c. 189-190 (lingua Theodisca)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio LI 22,1
  2. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XVI,10
  3. Ambrosius, ep. XVIII 32
  4. Quintus Aurelius Symmachus, relatio III 9-10
  5. Ambrosius, Ep. XVII
  6. Op.cit., § 4
  7. Op.cit., § 9
  8. Op.cit., §§ 14-15
  9. Ambrosius, Ep. XVIII
  10. Op.cit., §§ 4-6
  11. Op.cit., $ 10
  12. Ambrosius, Ep. LVII
  13. Augustinus, de civitate Dei (lingua Latina)


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!