Gaius Iulius Priscus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Iulius Priscus (quando natus sit, nescimus, mortuus anno 249) frater Philippi Arabis imperatoris Romani fuit. Natus est in Arabia, pater eius Iulius Marinus erat. Gordiano III regnante circa annum 243 praefectus praetorio factus est. Hoc magistratu fratrem, cum purpuram anno 244 sumeret, valde adiuvabat. Etiam Philippo imperatore regnante Priscus praefecturam tenebat et legatus Augusti pro praetore Mesopotamiae Syriae Coelesque factus est. Postea etiam corrector Orientis erat et maxima vectigalia ab incolis postulabat. Idcirco Iotapianum imperatorem proclamaverunt. Cum Philippus Arabs proelio contra Decium usurpatorem necatus est, etiam fratrem Priscum occisum esse verisimile est.