Otacilia Severa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antoninianus Otaciliae Augustae

Marcia Otacilia Severa (nescimus, quando nata mortuave sit), filia fuit vel soror Severiani, qui legatus Augusti pro praetore Macedonia et Moesiae fuerat. Tum uxor Philippi Arabis imperatoris erat, cui ante annum 238 nupsit, paulo post ei Marcum Iulium Philippum filium peperit. Etiam filiam Severinam habuit, qui, ut aliqui putant, postea uxor Aureliani imperatoris facta est. Anno 244, cum Philippus purpuram sumeret, Augusta facta est. Anno 248[1] vel autem post mortem mariti mortua est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 200-201