Winston Churchill

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Winston Churchill anno 1943 lucis ope pictus

Winston Churchill (natus 30 Novembris 1874 in Palatio Blenheim iuxta Woodstock, oppidum Angliae - obiit die 24 Ianuarii 1965 Londinii) fuit primus minister Britanniarum inter annos 1940-1945 et 1951-1955. Churchill, qui etiam praestantissimus orator erat, officium praefecti Britanniae annis Belli Orbis Terrarum II.

Vita [recensere]

Politicorum peritus Randolphus Churchill pater Winston erat. Jennie Jerome, femina nata familia divitissima americana, mater eius erat. Ab anno 1881 usque ad annum 1892 Winston apud scholas in Ascot, Bristelmestunae et Harroviam studuit.

Churchill miles fuit pro patria Britanniae inter annos 1894-1899 et anno 1898 in Sudania ut praefectum equitum pugnavit. Insequenti anno in Africa Australi ut diurnarius inter Bellum Boericum operam dedit.

Anno 1900 cursum honorum in rebus politicis incepit et in parlamentum pro factione Conservative Party electus est. Ab anno 1904 usque ad annum 1924 cum ad antiquam suam factionem rediit, Churchill tamen ad factionem Liberalem pertinuit.

Anno 1908 Clementinam Hozier in matrimonium duxit, quacum quinque filios (Diana, Randolph, Sara, Marigold et Maria) genuit.

A die 6 Novembris 1924 usque ad diem 4 Iunii 1929 Churchill fuit cancellarius scaccarii, id est aerarii minister.

Cum mense Maio 1940 Adolfus Hitler post Poloniam, Daniam et Norvegiam etiam contra Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum et Franciam proelium commisit et eas profligavit, Churchill, iam ab anno 1933 Britannicos de Adolfi Hitler summo pericolo admonente, Britanniarum primus minister creatus est. In acerbitatibus et inter belli horas Churchill nihil Britannicis promittere potuit nisi lacrimas et sanguinem.

Mense Iulio 1945 quamquam belli victor Churchill incredibiliter in petitionibus a factione Labour, Clemente Attlee duce, profligatus est, sed anno 1951 iterum primus minister electus est.

Anno 1953 Churchill, qui etiam rerum gestarum scriptor erat, Nobelianum Litteraturae Praemium accepit.

Churchill etiam sodales Regalis Societatis Londiniensis fuit, accurate in eam anno 1941 cooptatus est.

Administrationes quibus Churchill praefuit [recensere]

Nexcus externi [recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png