Mahatma Gandhi

E Vicipaedia

Hic est Mahatma Gandhi

Mahatma Gandhi (nomen verum Mohandas Karamchand Gandhi) anno 1869 natus est. Amplificator pacis et libertatis Indiae et dux religionis Hinduicae fuit et pugnam sine violentia egit. Nomine honoro "Mahatma" nominatus est, hoc est "Magnanimus". Etiam "Bapu" nominatus est, hoc est "Pater".

[recensere] Vita

Gandhi anno 1869 in India, quae tunc pars Imperii Britannici erat, natus est. In Londinio ius didicit, tum advocatus Brittanicus fuit. Aliquo tempore in Africa Australi vivebat. Ibi iniustitiam Brittanicam adversus gentes nigras cognovit. Postea in Indiam rediit.

Pugna pacali sua India liberata est. Sed India divisa est. Duae terrae creatae sunt: Pakistania et India.

Dellii Novi die 30 Ianuarii 1948 Gandhi a quodam Nathuram Godse necatus est.

Mahatma Gandhi exemplum pacis et religiositatis fuit et est. Multi eum et hoc, quod is docebat, admirantur.

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Mahatmam Gandhi spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Instrumenta personalia