Ioannes F. Kennedy

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes F. Kennedy
John Fitzgerald Kennedy
Ioannes F. Kennedy
35° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1961-1963
Antecessus a Dwight D. Eisenhower
Secutus a Lyndon B. Johnson
Natus 29 Maii 1917
Brooklyn, Massachusetta
Obiit 22 Novembris 1963
Dallasium, Texia
Praeses vicarius Lyndon B. Johnson
Factio Democratus
Uxor Jacqueline Lee Bouvier Kennedy
Ars miles
Religio Ecclesia Catholica Romana

Ioannes F. Kennedy (19171963) fuit tricesimus quintus Civitatum Foederatarum Americae Praeses, primus et adhuc solus religionis Catholicae Romanae. Anteá Kennedy sive in Camera Repraesentantum Civitatum Foederatarum populi sive postea in senatu Civitatum Foederatarum Massachusettae legatus fuerat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Brooklini Massachusettae die 29 Maii 1917, praeclarae familiae mercatorum, Iosephi Patricii Kennedy et Rosae Fitzgerald filius alter.

Die 26 Iunii 1963, Berolini sententiam claram "Berolinensis sum" insigniter dixit. Ad Factionem Democraticam pertinebat.

Necatus est Dallasii die 22 Novembris 1963 a Lee Harvey Oswald. Nonnulli autem homines animi suspicacis putant Oswald non fuisse solum sicarium, sed insidiam partem magnae coniurationis fuisse (vide, exempli gratia, pelliculam JFK). Nam Lee Harvey Oswald paulo post quam comprehensus est coram populo et cum militia eum sub custode tenebat, a quodam Iacobo Rubenstein (magis notus nunc ut Jack Ruby) necatus est.

Moralem hereditatem Ioannis F. Kennedy secutus est Robertus Franciscus Kennedy frater, necatus anno 1968. Iacoba Kennedy Onassis fuit uxor sua. Roberti filia, Catharina (Anglice: Kathleen), fuit Vicaria Gubernatoris Mariae Terrae. Frater quoque Eduardus et filius alterius fratris Patricius sunt homines publici.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem F. Kennedy spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg