Novum Forum Siculorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Novum Forum

Târgu Mureș, Marosvásárhely, Neumarkt am Mieresch
Prospectus Novi Fori Siculorum
Vexillum Novi Fori Siculorum Insigne Novi Fori Siculorum
Vexillum Insigne


Situs
Situs Novi Fori Siculorum
Nomina Latina alia

Agropolis, Novomarchia[1]

Res politicae
Natio Romania
Magister civium Dorin Florea (Pro Libertate Democratica Factio)
Res geographicae
Numerus incolarum 1. Ianuarii 2009[2]
 - Spissitudo
145151
9131,5 incolae/km²
Coordinata 46° 32′ 44″ Sept., 24° 33′ 45″ Ort.
Circulus temporalis
- Aestate ()
TEO (TUC+2)
TEOÆ (TUC+3)
Situs interretialis: http://www.tirgumures.ro/

Novum Forum Siculorum (Hungarice: Marosvásárhely, Theodisce: Neumarkt am Mieresch, Dacoromanice: Tîrgu Mureș, Târgu Mureș seu Murăs Osorhei) urbs est Comitatus Marosiensis ad Marisum flumen sita, quae est pars Transsilvaniae fere media. Secundum ultimum censum anno 2002 Novum Forum Siculorum 150.041 incolas habet.


Historia[recensere | fontem recensere]

Urbem Siculi fundaverunt. Prima mentio in litteris fit anno 1300 ut Forum Siculorum, nomen Novum Forum Siculorum anno 1332 in indice papali invenitur. Anno 1405 Hungariae rex Sigismundus a Luxemburgio Novo Foro Siculorum ius dedit mercati habendi (unde et pristina appellatio Székelyvásárhely lingua Hungarica) et anno 1482 rex Matthias Corvinus colonis regiis urbem aperuit. A saeculo quinto decimo ibi saepe consilia Transsilvaniae sedem habebant, ibidem anno 1571 libertas fidei in principatu Transsilvaniae declarata est. Anno 1557 Reformatum Collegium (i.e. schola Ecclesiae Calvinisticae) ut prima schola Hungarica Transsilvaniae institutum est. Anno 1616 civitas a principe Gabriele Bethlen libera regiaque facta est, mutato nomine ad Marosvásárhely, quod idem valet ac Târgu Mureș (et Dacoromanice Târg et Hungarice Vásárhely "forum" vel mercatus significant ).

Novum Forum Siculorum identidem bellis pesteque vexata est: anno 1600/01 copiis Habsburgicis Georgio Basta duce obsessa deletaque est; anno 1658 Tatari Turcaeque urbem incenderunt et tria milia incolarum in captivitatem abduxerunt; anno 1687 exercitus imperialis urbem devastavit; anno 1704 castellum civitatis a turmis rebellibus, qui Curuci (Hungarice: kuruczok) vocabantur, occupatum est, idem anno 1706 a Labancis (Hungarice: labanczok), quo verbo socii imperatoris in Regno Hungariae declarabantur, rursus captum est; anno 1707 peste plus quam 3500 hominum exanimati sunt; aniis 1709, 1719 et 1738/39 pestis denuo erumpebat.

Denique a medio saeculo duodevicesimo res meliore esse loco coeperunt, imprimis, cum anno 1754 urbs facta sit sedes supremae aulae iustitiae Transslvaniae. Periculis ablatis incolarum numerus augescebat, mercatura crescebat, industria adolescebat, anno 1871 ferrivia inter Albam Iuliam et Novum Forum Siculorum commeatu mandatum est.

Seditio Hungarica contra imperium Austriae anno 1848 civitatem non omisit: Siculis die 4. novembris 1848 a copiis imperialibus sub moenibus pulsis copiae Hungaricae die 13. Ianuarii 1849 urbem recuperaverunt. Inde die 30. Iulii 1849, Alexander Petőfi et Josephus Bem profecti sunt ad proelium prope Saxoburgum committendum, quo exercitus Hungaricus acerbissimam cladem a copiis Russicis accepit.

Etiam Abrahamus Iancu partem in seditione anni 1848 habebat, sed una cum Saxonibus a parte imperatoris. Is enim agrestibus Valachicis, qui nobilibus Hungaricis subditi erant, libertatem promiserat. Abrahamus Iancu advocatus Novi Fori Siculorum erat, antequam pugnam pro re Valachica coepit. In montibus, qui Apuseni vocantur, praefecturam nomine Auraria Gemina constituit, exercitum Hungaricum varie impedivit et pluribus victoriis inter Valachos notissimus exstitit.

Aspectus urbis multum mutatus est saeculo undevicesimo exeunte annisque usque ad Primum Bellum Orbis Terrarum, cum magister civium Bernády György renovationem urbis effecerit. Huius renovationis monumentum clarissimum est Palatium Culturale (apertum anno 1913).

Post Primum Bellum Orbis Terrarum, civitas cum tota Transsilvania facta est Romaniae pars. Adhuc praecipue Hungari incolebant civitatem (89.3% Hungari in 1910), sed numerus Valachorum paulatim increscebat. Multae domus annis 1920 constructae sunt.

Inter annos 1940 et 1944 Novum Forum Siculorum per Secundum Arbitrium Viennense rursus pars Hungariae factus copiis Germanis Hungaricisque regressis Romaniae restitutum est (de facto 1944, de iure 1947 per foedus Parisiis sancitum).

Inter annos 1950 et 1968 Novum Forum Siculorum caput erat Regionis Autonomae Hungaricae, quod nomen postea in Regionem Autononam Marosiensem-Hungaricam mutata est. Administratio Communistica Romaniae industria fovenda formam urbis penitus commutavit, vici novi in collibus circa urbem constructi sunt.

Anno 1990 mense Martio, haud multum post regimen Communisticum eversum, rixae acerbae ortae sunt inter incolas Hungaricos et Dacoromanicos, quarum decursu quinque homines interfecti et plurimi sauciati sunt (cf. Violentiae Martiae Novi Fori Siculorum).

Post libertatem recuperatam magna facta rerum oeconomicarum commutatione ex anno 2000 et permulti cives Novi Fori Siculorum in terris externis victus quaerunt et oeconomia loci rursus crescit pecunia a sponsoribus coniecta.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]


Incrementum incolarum secundum linguas sive gentes distributum[recensere | fontem recensere]

Novi Fori Siculorum numerus incolarum ab anno 1850[3]:

anno summa incolarum Hungari Dacoromani Germani Iudeai Zingari alii
1850 8 719 75,1% 13,5% 2,8% 2,9% 3,8% 1,9%
1880 12 883 88,9% 5,2% 3,5% 2,4%
1900 19 552 83,3% 11,6% 3,6% 1,5%
1910 25 517 89,3% 6,7% 2,4% 1,6%
1930 40 058 57,2% 26,7% 1,7% 12,1% 1,1% 1,2%
1966 86 464 70,9% 28,3% 0,6% 0,2%
1977 130 076 63,6% 34,8% 0,6% 0,4% 0,5% 0,1%
1992 164 445 51,4% 46,1% 0,3% 0,1% 2% 0,1%
2002 150 041 46,7% 50,3% 0,2% 0,1% 2,4% 0,2%

Incoli anno 2002[recensere | fontem recensere]

  • Valachi – 75,533 (50.34%)
  • Hungari, e quibus multi Siculi – 70,110 (46.73%)
  • Zingari – 3,660 (2.43%)
  • Germani – 304 (0.20%)
  • Alii – 434 (0,29%)
  • Summa incolarum - 150,041 (100%)


Modus transferendi[recensere | fontem recensere]

Novum Forum Siculorum Novum Forum Siculorum inter nationes aeroportu utitur, qui volare licet in Hungariam aliasque civitates in Romania atque renovata est mense Octobris 2005.


Externi nexus[recensere | fontem recensere]


  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
  2. "Populaţia stabilă la 1.01.2009" (Dacoromanice). INSSE. May 19, 2009 
  3. Varga E. Árpád: ERDÉLY ETNIKAI ÉS FELEKEZETI STATISZTIKÁJA