Scacci
E Vicipaedia
Scacci sive ludus scaccorum est ludus tabularis artis, ingenii, et stratagematis. Luditur a lusoribus duobus super alveum scacchicum qui columnas octo ordinesque octo continet; hinc 64 quadrata colorum (saepissime albi nigrique) alternorum, "aediculae," "casae," "quadri," "quadra," etc., dicta. Utrique lusori est exercitus (etiam saepissime albus nigerque) sedecim militum (variis nominibus dictorum, praesertim "orbiculi," "calculi," "scacci," vel etiam "latrunculi"): octo peditum, duorum turrium, duorum equitum, duorum episcoporum, unius reginae, et unius regis (qui saepe vocatur scacchus quoque).
Propositum ludi scaccorum (ut Carthago delenda) est trium passuum:
Primum: Considerandum et seligendum est motum vel consilium ad melius oppugnandum ac defendendum;
Secundum: Proficiscendum est et instruendae sunt acies ad optimum consilium conficiendum;
Tertium: Redigenda est motilitas regis contrarii usque ad regem vinciendum.
Quisque orbiculus potest moveri in semita praescripta, et milites hostiles capere. Regulae non permittunt ut rex capiatur: si lusor potest regem alternum capere, debet clamare "Scacce!," "Scaccum!," vel "Cave regem!" (quod non est necessarium). Alter lusor coactus est regem suum conservare priusquam alia facere liceat. Nisi potest servari, rex dicitur "mattus" esse, lusorque superatur.
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| Ubi scacci stant ad initium ludi. Regula est "Regina colorem regnat": regina alba in quadro albo et regina nigra in quadro nigro stat.[1] | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Index |
[recensere] Nomen
- Nomen quod est "scacci" diversis orthographiis scribitur, praesertim scāchi, scacchi et scāci.
- Ludus quoque dicitur "scachicus ludus" (a Leibnitio), "shahiludium" (a Thoma Hyde), scaciludium.
- Verbis classicis ludus et dicitur "regius ludus," "regum ludus," et saepissime "latrunculi." Ludus regibus pertinet sane eo quod Šāh lingua Persica significat regem.
- Vide et s.v. zatricium.
[recensere] Supellectiles
| Nomen | Littera[2] | Pictura |
|---|---|---|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
- Alveolus scachicus, qui scaccarium dici potest.
- Utrique turmae sunt sedecim "scacci," seu milites. Cuique militi fere sunt saltem duo nomina quorum alterum est Latinitatis purae, alterumque nomen mediaevale quod habetur esse quasi terminus technicus ludi. In enumeratione quae sequitur, nomen purius litteris fortibus scribitur; nomen technicum, litteris fortibus et italicis. Cuique lusori sunt:
- 1 rex, sive scaccus
- 1 regina (vel virgo, vel amazon, vel domina), sive dama (unde damicus ludus), vel fercia
- 2 turres, vel elephantes, sive rochi
- 2 episcopi (vel satellites, vel signiferi, vel cursores, vel sagittiferi), sive alfīni
- 2 equites
- 8 pedites, vel pedini, sive pedones
[recensere] Regulae et ratio
Varietas, difficultas, et voluptas scachorum est quod semita cuiusque militis dissimilis sit. Oppugnare simul ac defendere necesse est, et motibus omnium militum efficaciter uti oportet.
[recensere] Motus scaccorum
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
- Rex potest moveri in omnes partes sed unum tantum quadratum.
- Adrochatio: Si nec regem nec turrim quidam moverit, neque rex minetur, neque ulli milites sint inter regem et turrem, nec ullum quadratum in quod praetereat rex intra regem et turrim minetur, rex potest se concelare duo quadrata ad latus movendo. Turris se movet ad latus oppositum regis, quadrata duo (si in partibus regis sit) aut tria (si in partibus reginae, nempe) praeteriens.
- Regina est potentissima omnium militum. Ei sunt potestates et episcopi et turris. Potest moveri passim quemlibet numerum quadratorum prorsum (sive sursum), rursum (sive deorsum), dextrorsum, sinistrorsum, et quemlibet in obliquum.
- Turris potest moveri quemlibet numerum quadratorum prorsum (sive sursum), rursum (sive deorsum), aut a latere.
- Episcopus unicus orbiculus est qui numquam errat a colore in quo coeperit. Potest moveri quemlibet numerum quadratorum solum in obliquum.
- Eques etiam unicus orbiculus est, quod solus possit moveri saliens praeter alios. Non necesse est equitem retro manere, milite in semita. Potest moveri solum in figura L in partes omnes, e.g. duo quadrata prorsum (seu sursum) et unum dextrorsum.
- Pedes potest moveri unum quadratum prorsum (seu sursum) solum, nisi in motu primo, in quo potest moveri duo quadrata prorsum (seu sursum). Si miles eiusdem aut alterius exercitus est obvius in semita status, pedes non potest movere. Potest captare solum in obliquum, unum quadratum.
- In praetereundo: Si in motu primo, pedes peditem alterius exercitus praeterit, alter potest captare in obliquum a tergo.
- Promotio: Si incaptatus pedes ad ordinem ultimam progressus erit, promovebitur in quemlibet militem.
[recensere] Historia
[recensere] Notatio
Ludi scaccorum modis nonnullis notantur quippe, at solent adnotari in notatione scaccorum algebraica; praecipue ubi homines (utrum viri an feminae) in certamen concertent.[3] Notatio algebraica brevis motum militum in hoc modo recordatur: littera militis in motionem / columna qua stat / ordo qua stat. Littera prima maiuscula nominis militis linguae Anglicae est adhibita inter nationes ut nomina scaccorum abbrevientur, etiam in nationibus ubi inhabitantes non alphabeto Latino scribere solent. Columnae litteris a-h, ordines numeris 1-8 notantur. In quadrum a1 semper adest niger color. E.g. Qg5 indicat "Reginam in columna g ordine quinta". Si ludus est in progessu, et motus ipsi notantur, Qg5 indicat ut regina moverat in quadrum g5. Si duo milites eiusdem generis possint in idem quadrum movere, littera additicia notationi additur, columna ex qua miles moverat indicans. Ita Ngf3 indicat "equitem ex columna g, movisse in f3". Si plane est manifestum quis sit moturus in quadrum datum, nonnumquam littera omittitur. E.g. primus motus ludi saepe notatur "e4", quod nullus miles moveat in e4 nisi Pe2. Motus exercitus albi, cui semper est primus motus, in sinistra, nigri in dextra scribuntur.
Si miles captet, post litteram maiusculam scacci, littera "x" et littera columnae in quam captet minuscula scribenda est, e.g. Bxf3 indicat "episcopum captasse militem in f3". Saepe, si pedes captet, littera columnae ex qua captaverit ante litteram "x", et columnae in quam captaverit, atque etiam, minuscula scribitur, e.g. exd5 indicat "peditem ex columna e captasse in d5".
| "Mattum scholaris" |
Si pedes ad ordinem ultimam adveniat, promotio notatur littera miltis post quadrum scripta; e.g., e1Q indicat "peditem nigrum (ita, quod ordo ultima albo est octava) in columna e promotum esse in reginam". Adrochatio in partibus regis "0-0", reginae "0-0-0" notatur. Motus qui regem cavet notatur "+". Si rex est mattus, "#" vel "++" scribitur. Ludo finito, "1-0" indicat "Album vicisse," "0-1" "Nigrum vicisse," "½-½" ludum aequum.
Sapientia motus potest adnotari in punctuatione.
- ! adnotat motum bonum
- !! motum optimum
- ? errorem
- ?? peccatum
- !? motum curiosum, qui possit non esse bonus
- ?! motum dubium, at non facillime negatum
Exumplum notationis ludi ad dextram animati, "Mattum scholaris" appellati, est subter datum:
1. e4 e5
2. Qh5?! Nc6
3. Bc4 Nf6??
4. Qxf7# 1-0
[recensere] Nomina militibus et scaccorum ludo linguis nonnullis
Haec sunt nomina et abbreviationes militibus in linguis nonnullis:[4]
-
Lingua rex regina turris episcopus eques pedes[5] Scacci "Scaccus!" "Mattus!" ... 











... + # Anglice K king Q queen R rook B bishop N (Kt) knight (P) pawn Chess Check Checkmate Arabice م ف ر فل حص شطرنج Batave K koning D dame T toren L loper P paard pion Schaken Schaak Mat Bohemice K král D dáma V věž S střelec J jezdec (P)' pěšec Šachy Šach Mat Cambriane T teyrn/brenin B brenhines C castell E esgob M marchog G gwerinwr Gwyddbwyll Siach Siachmat Catalane R rei D dama/reina T torre A alfil C cavall (P) peó Escacs Escac, Xec Escac i mat Danice K konge D dronning T tårn L løber S springer (B) bonde Skak Skak Hebraice מלך מלכה צריח רץ פרש רגלי שחמט Esperantice R reĝo D damo T turo K kuriero Ĉ ĉevalo (P) peono Ŝako Ŝak Mato Estonice K kuningas L lipp V vanker O oda R ratsu (E) ettur Male šahh Finnice K kuningas D kuningatar T torni L lähetti R ratsu (S) sotilas Sakki Sakki Sakkimatti / Sakki ja matti Francice R roi D dame T tour F fou C cavalier (P) pion Jeu d'échecs Échec Échec et mat Germanice K König D Dame T Turm L Läufer S Springer (B) Bauer Schach Schach Matt Graece Ρ βασιλιάς Β βασίλισσα Π πύργος Α αξιωματικός Ι ίππος πιόνι Σκάκι Mάτ Hispanice R rey D dama T torre A alfil C caballo (P) peón Ajedrez Jaque Jaque mate Hungarice K király V vezér B bástya F futó H huszár (P) gyalog/paraszt Sakk Sakk Iaponice キング クイーン ルーク ビショップ ナイト ポーン チェス Islandice K kóngur D drottning H hrókur B biskup R riddari (P) peð Skák, tafl Skák Skák og mát Indonesice R raja M menteri B benteng G gajah K kuda (P) pion Catur Skak Italice R re D donna, regina T torre A alfiere C cavallo (P) pedone Scacchi Scacco Scacco matto Lettice K karalis D dāma T tornis L laidnis Z zirgs (B) bandinieks Šahs Šahs Mats Lithuane K karalius V valdovė B bokštas R rikis Ž žirgas (P) pėstininkas Šachmatai Šach Matas Lusitane R rei D rainha T torre B bispo C cavalo (P) peão Xadrez Xeque Mate Norvegice K konge D dronning T tårn L løper S springer (B) bønde Sjakk Sjakk Polonice K król H hetman W wieża G goniec S skoczek (P) pion Szachy Szach Mat Romanice R rege D regină T turn N nebun C cal (P) pion Şah Şah Mat Russice Кр король Ф ферзь Л ладья С слон К конь (П) пешка Шахматы Шах Мат Sicule R re D riggina T turru A alferu S scecchu (P) pidinu Scacchi Slovacice K kráľ D dáma V veža S strelec J jazdec (P) pešiak Šach Šach Mat Slovenice K kralj D dama T trdnjava L lovec S skakač (K) kmet Šah Šah Suecice K kung D dam T torn L löpare S springare (B) bonde Schack Schack Matt Turcice Ş/K şah/kral V vezir K kale F fil A at (P) asker/piyon Şah Mat Ucrainice Kр король D королева T тура C слон K кінь (П) пішак Шахи Шах Мат
[recensere] Fontes
- ↑ Crater dictorum Christiani Helfer in VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti..
- ↑ Littera est derivata ex nomine Anglico, quo notatio scaccorum scribitur.
- ↑ FIDE De legibus scaccorum, App. E. Die 11 Decembris 2006
- ↑ Fons in maxima parte est haec pagina interretialis.
- ↑ Memento, littera peditibus non scribitur in notatione algebraica.
[recensere] Loci classici
De scaccorum ludo plurimi scripserunt. Ecce brevis index fontium Latine scriptorum:
- c. 997 Versus de Scachis (textus)
- c. 1008 Testamentum Ermengaudi Comitis
- "et ad sancti Aegidii cenobii ipsos meos schacos ad ipsa opera de ecclesia."
- ante 1030, Ruodlieb (Quarto fragmento: textus)
- 1058 testamentum Ermessindis Comitissae Barcinonensis
- "Et Sancto Egidio Nemausensi suos eschacos christalinos ad tabulã."
- Saec. 12 (ineunte) Carmen Vindoviensi
- Saec. 12 Carmina Burana #209:
- "Roch, pedes, regina, senex, equies, insuper et rex. / Conflictus uocat edictus uox Martis ad ictus. / Uox sonat in Rama : trahe tost capra concine clama / Uictus ab hoste gemat qui dum fit schach roch et hie mat" (fortasse pro tost capra legendum est "tot cape")
- Saec. 12 Carmina Burana #210: Elegia de Ludo Scachorum (Qui Cupit Egregium) textus
- c. 1160 Metelli Quirinalia
- "Huic ludo tabulae regis erat filius obvius / Donec doctior hic obtinuit promptius aleam. / Rixam victus agit, corde patris forte potentior / Et rocho iaculans, mortifere vulnus adegerat."
- "Ille autem ex diversitate nominum defensionis sibi faciens scutum, ait, aliud scachum esse, aliud aleam; aleas ergo auctoritas illa prohibuit, scachos vero tacendo concessit. Ad quod ego: Scachum, inquam, Scriptura non ponit, sed utriusque ludi genus alee nomine comprehendit. Quapropter dum alea prohibetur et nominatim de scacho nil dicitur, constat procul dubio, utrumque genus uno vocabulo comprehensum, unius sententie auctoritate damnatum."
- Ante saec. 13, Gesta et Passio S. Austremonii
- "A quo loco [viz. Wluico ] Pipinus inclytus Rex Francorum ... postea deportavit [corpus B. Austremonii] Mauziacum. Ubi pro reverentia B. Martyris plurima reliquit insignia, Scilicet cachos [''sic'' ] & lapides pretiosos, & auri plurimum de quo fieret vas, in quo corpus B. Austremonii honorifice reconderetur."
- c. 1180 Alexandri Neckam De Natura Rerum (capitulum "De Scaccis")
- Saec. 13 Carmina Ludi Scachorum: It Pedes ad Bellum
- "Ludum scachorum si tu uis scire decorum, / Hoc carmen lector discas, et ludere gliscas. / It pedes ad bellum prior, incipit ipse duellum, / Pergit in obliquum punctum feriens inimicum. / Alphilus in triuiis parat insidias inimicis, / Pugnat potenter, temptatque ferire latenter. / Miles in aduerso puncto mediante relicto / Prosilit, et fortem prosternit fortior hostem. / Linea si pateat roco capit omne quod obstat. / Pergit in obliquum regalis femina punctum. / Rex loca circa se clipeo defendit et ense. / Si scacces regem, regalem perdere sedem / Cogitur, et totus sit rex de sede remotus. / Dic regi scaccum; si semita non patet illi, / Matus erit factus nusquam latuisse coactus. / Miles et alphinus, rex, roc, regina, pedinus, / Et inter scaccos alphinus inutilis astat."
- Saec. 13 Vetula
- "Sex species saltus exercent, sex quoque Scaci, / Miles et Alphinus, Roccus, Rex, Virgo, Pedesque, / In Campum primum de sex istis saliunt tres, / Rex, pedes et Virgo: Pedes in rectum salit, atque / Virgo per obliquum. Rex saltu gaudet utroque. / Ante retroque tamen tam Rex quam Virgo moventur / Ante pedes solum; capiens obliquus in ante. / Cum tamen ad metam stadii percurrerit, extunc / Sicut virgo salit, in rectum Roccus, eique / Soli concessum est ultra citraque salire, / Oblique salit Alphinus, sed Miles utrinque / Saltum componit."
- Saec. 13 Carmen Daventriense , De Scachis seu Ludus scaccorum.
- Saec. 13? Modus et Scientia Ludi Scaccorum
- Saec. 13 De natura scatorum
- "Nil pedes excedit, numquam redit, anteat, errat / Dum capit, in fine fercia nomen ei. / Seruat in alfino primum natura colorem / Qui torte sequitur per tria puncta uiam. / Saltanti similis oblique miles oberrat / Cui numquam remanet qui fuit ante color. / Rocus agit totum nisi sint obstacula lustro, / Antea, uel retro, uel per utrumque latus. / Paulatim per puncta uagans propriique coloris / Non oblita manet fercia qualis erat. / Non tangit regem. Rex nil transit, uariatur / Quem cacus demat sepe timere facit / Interea predantis spacium si uenerit hostis / Preda fit illius, linea cuius erat."
- 1273 Iacobi de Cessolis Liber de moribus hominum et officiis nobilium, sive super ludo scacchorum.
- 1309 ?
- "Tabula argenti quae est desuper de iaspi et cristallo incilata et cum perlis parvis ibi incastatis, et cum quatuor leonibus argenti in ea fixis, et cum quatuor pedibus de argento et uno ludo tabularum et altero ludo scacorum de iaspi et cristallo et cum duobus marsupiis fili aurei in quibus dicti ludi tabularum et scacorum reservantur; et cum quadam caxia picta de colore viridi et cum signis regalibus et aquila in qua dicta tabula cum suis apparatibus reservatur."
- Saec. 15 De tractibus et formis scaccorum
- 1422 Carmen Cracoviense: De ludis Scaccorum
- Saec. 16 Caldonii Poema de ludo scacchorum
- 1512 Guarini Liber de partitis scacorum
- 1527 Vidae Scacchia, Ludus (textus)
- 1533 Hessi Farragines (carmen "Ad Eundem de Ludo Scacorum" textus)
- c. 1550, Bononiae, Scachorum ludus
- 1583, Actii De ludo scacchorum in legali methodo tractatus.
- Saec. 17,Tractatus de inventione scaci.
- 1660 Iacobi Balde Lyrica (carmen "Ludus Palamedis; sive latrunculorum, vulgo scacchus" textus)
- 1694 Thomae Hyde Mandragorias, seu Historia shahiludii
- 1710: Leibnitii Annotatio de quibusdam Ludis
- "Ludus Scachicus seu Regius ubi duo Reges, legatis, tribunis, equitibus, peditibusque stipati acie confligunt...."
- 1966 Clive Harcourt Carruthers versio Ludovici Carollis Aliciae per Speculum Transitus (Quaeque Ibi Invenit).
- Anno 2003, Petrus Needham fabulam Ioannae Rowling ex lingua Anglica in linguam Latinam convertit. Hac in fabula, Harrius Potter et Philosophi Lapis, inscripta etiam "ludus latrunculorum" describitur. Ad finem fabulae, Harrio et amicis latrunculis ludendum est.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus Externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad scaccis spectant. |
- FICGS (variis linguis)
- Tassilo von Heydebrand und der Lasa, Zur Geschichte und Literatur des Schachspiels, Forschungen (1897) (Theodisce)
- Spielten die Römer Schach? (fontes obscuriores citat) (Theodisce)
- "Scaccorom variis linguis nomina" (© Ari Luiro 2007) (Anglice)
- "De ludo scaccorum medii aevi recreando" (© Carol Hamill 2007) (Anglice)
- Scacci Problematica
- Radio Bremen mense Decembri 2006: "Homo et computatrum decertantes"



