Gualterius de Keudell

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gualterius de Keudell venator anno 1934

Gualterius de (Theod. Walter von) Keudell (natus 17 Iulii 1884 Castri Maris de Stabia (Italia), mortuus 7 Maii 1973 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis primo Factionis Theodiscae Nationalis Popularis (DNVP), deinde Foederis Christiani Nationalis Agricolarum et Incolarum Ruris (CNBLP), tum NSDAP, postremo CDU fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius legatus Germaniae et Dietae Imperii Germanici erat. Familiaris fuit Ottonis de Bismarck. Itaque Gualterius in Italia natus est, ubi pater tum legatus laboravit. Post scholam finitam tirocinium agriculturae fecit et deinde Regiomontii, Monachii atque Salinis Saxonicis iurisprudentiae studebat. Anno 1908 probationem accepit. Deinde saltuarius Regni Borussiae apus Francofurtum ad Viaduam laboravit. Bello Orbis Terrarum I centurio ad annum 1915 interfuit et deinde pro auctoritate imperii frumenti distribuendi laboravit. Anno 1916 praeses pagi Königsberg in der Neumark factus est et ad annum 1920 mansit.

Familia[recensere | fontem recensere]

De Keudell anno 1912 uxorem duxit e qua duos filios et duas filias habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum Berolini Wolfgangus Kapp frustra conaretur rerum Germaniae potiri, de Keudell eum adiuvit et idcirco magistratu dimissus est. De Keudell, qui interea sodalis DNVP factus erat, anno 1924 primo legatus Dietae Imperii electus est. 28 Ianuarii 1927 in consilio ministrorum Marx IV Administer Imperii Rerum Internarum factus est. Hoc magistratum ad 12 Iunii 1928 tenuit, cum hoc consilium ministrorum dimissus est. Anno 1929 cum aliis legatis ut Ioanne Schlange-Schöningen factionem suam reliquit, quod eius praeses Alfredus Hugenberg foedus cum NSDAP facere in animo habebat. Novam factionem condiderunt nomine "Foedus Christianus Nationalis Agricolarum et Incolarum Ruris". Sed post electionem anni 1930 haec factio non iam legatos in Dietam Imperii mittere potuit. Ab anno 1932 ipse consilia Nazistarum ipse adiuvit et 1 Ianuarii sodalis huius factionis factus est. 4 Augusti 1933 saltuarius praeses Borussiae, 3 Iulii 1934 omnis Germaniae factus est. Sed anno 1937 ab hoc magistratu se recessit. Annis 1941 - 1945 iterum praeses Pagi Königsberg fuit. Bello Orbis Terrarum II finito de Keudell in Germania occidentali pro iure fugatorum e provinciis orientalibus certavit et anno 1948 sodalis CDU factus est. Anno 1954 praeses collegii fugatorum CDU electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]