Hildesia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Hildesiae
Hildesia
Situs Hildesiae
Nomen Latinum: Hildesia
Nomen Germanicum: Hildesheim
Nomina Latina alia: Civitas Hildinensis seu Hyldensis urbs, Bennopolis, Bunnopolis (adi. Bennopolitanus), Hennepolis, Henopolis, Hildeshemium
 
 
Vicus vetus
Hildesheim Hinterer.Brühl.Timberframe.House.01.JPG
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus Hildesiensis
Coordinata geographica: 52° 9′ ″ Sept., 9° 57′ ″ Ort.
Altitudo: 78 supra mare
Area: 92.96 km²
Numerus incolarum: 102 654 (tempus 2005-09-30)
Coniunctio communium cum: * Vexillum Franciae Engolisma in Francia ab 1965
Numerus cursualis: 31101-31141
Praefixum telephonicum: 05121
Nota autocineti: HI
Nota magistratus communalis: 03 2 54 021
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Markt 1
31134 Hildesheim
Pagina interretialis: www.hildesheim.de
Res politicae
Magister civium superior: Ingo Meyer (Factione caret.)

Hildesia (Germanice: Hildesheim) est urbs in Saxonia Inferiore meridionali et caput circuli terrae eiusdem nominis. In urbe sedes episcopi Catholici Romani, qui dioecesi Hildesiensi praeest, et universitas studiorum est.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Fundatio civitatis[recensere | fontem recensere]

Rosa millennaria ad ecclesiam cathedralem

Priusquam Francogalli Saxoniam expugnaverunt, vicus erat, ubi via Hellweg vado flumen Innerstam transgrediebatur et urbs Hildesia aetatis nostrae sita est. In nomine Hildesheim aut verbum Theodiscum antiquum hiltia pugnam significans aut patroni cuiusdam, cuius villa in illo vico erat, nomen Hild(w)in, Latine pugnae amicus, inest.

In Annalibus Hildesheimensibus civitas Hildesia ad Bennapolim, nomen antiquum alterum eius, anno sexto Tiberii? imperatoris (577) fundata esse scripta est.[1] Nonnulli hanc sententiam, cum postea addita sit, dubiam esse arbitrantur.

Fundatio episcopatus[recensere | fontem recensere]

Ludovicus Pius, imperator Romanus et Francorum rex, episcopatum Ostfaliam a Carolo Magno patre suo anno 800 fundatum ex Aula Caesaris nunc Elze appellata anno 815 iussu papae ad Hildesiam locum a paganis Saxonibus Vikingisque securiorem movit, Guntharum primum episcopum designans. Ubi rosa in nive florens sanctuarium Mariae Matris Dei circumclusisset et retinuisset, capellam aedificatam et Mariae consecratam esse legenda antiqua prodidit. Illa rosa nunc millenniaria nominata ad ecclesiam cathedralem Hildesheimensem etiamnum viget.

Murus Bernwardi ad aulam cathedralis

Primam ecclesiam cathedralem anno 872 construendam episcopus Altfridus curavit. Episcopus Bernwardus Sanctus cathedralem muro cingendam iubens arcem fecit. Aliam ecclesiam Archangelo Michaeli consecravit.

Ecclesia Michaelis Archangeli

Medio aevo[recensere | fontem recensere]

Iuxta arcem cathedralis oppidum vetus (theodisce Altstadt) efflorescebat. Post centum annos apud eum duo vici novi exorti sunt: oppidum aggeris (Dammstadt) anno 1196 fundatum et oppidum novum anno 1221 primo commemoratum. Horribile scriptu, vicini Hildesheimenses anno 1332, in nocte Natalis Christi, incolas oppidi aggeris in ecclesia missam sanctam celebrantes trucidaverunt. Etiam oppidum novum et oppidum vetus diu discordabant.

Tametsi epicopus Conradus II anno 1235 ad principem Imperii Romani Sacri Nationis Germanicae promotus fuit, post annum 1300 auctoritas episcopi in urbe descrescebat. Inde ab anno 1337 Hildesia erat civitas Hansae usque ad finem ligae.

Novo Aevo[recensere | fontem recensere]

Cum in bello dioecesis Hildesheimensis (theodisce Hildesheimer Stiftsfehde, 15191523) Brunsvicenses et alii epicopatui Hildesheimensi calamitatem intulissent, recessu Quedlinburgensi magnae partes eius amissae sunt.

Anno 1553, foederatio ambarum partium Hildesiae constituta est; mox murus separans dirutus est. Demum anno 1803 utraeque partes coniunctae sunt.

Anno 1542, doctor Pomeranus Iohannes Bugenhagen reformationem in urbem introduxit. Tamen pricipatus et catholica dioecesis continebatur. Ecclesia cathedralis et monasteria catholica remanebant et ecclesia Michaelis Archangeli utraque confessio utebatur.

Principatus Hildesiae per conclusionem principalem delegationis imperialis extraordinariae anno 1803 saecularisatus est et anno 1807 pars regni Westphalici, anno 1813 Hannoverae regni, quod Borussia post bellum Germanicum anno 1866 annexuit, mediatisatus est. Pricipatus ad pagum regiminis, qui anno 1978 sublatus est, et ad circulum terrae Hildiensem, qui erat pars eius et adhuc durat, conversus est.

Destructio[recensere | fontem recensere]

Compluribus minoribus incursionibus aeriis gestis, vix duos menses a fine Belli Orbis Terrarum secundi, die 22 Martis anno 1945, multi pyroboli bombaeque ex aeroplanis Anglicis emissi sunt, ut Hildesia exureretur. Imprimis domus veteres tignis constructae inflammatae sunt. Mille homines igne necati sunt ac urbs dimidia deleta est. Quia fama antiqua urbem Hildesiam tam diu constituram quam rosam millenniariam vigeturam et florituram esse praedixerat, multi erant, qui, cum rosa millenniaria cremata esse videretur, timerent, ne urbs ipsa interiisset; sed ambae resurrexerunt.

Monumenta[recensere | fontem recensere]

Domus societatis laniorum[recensere | fontem recensere]

Domus societatis laniorum in foro Hildesiae anno 1900
Scena belli ad frontem domus societatis laniorum

Domus societatis laniorum anno 1529 ad forum Hildesiae tignis constructa est. Septem cenacula et altitudinem 26 metrorum habet. Frons tabulis pictis ornata est. Anno 1945 in Bello Orbis Terrarum II cremata, post quadraginta annos reconstructa est similis, nonnullis tabulis exceptis, quae scenas belli destructionisque monstrant.

Basilica Sancti Godehardi[recensere | fontem recensere]

Basilica Sancti Godehardi

Basilica Sancti Godehardi Hildesiae episcopi post eius sanctificationem in saeculo duodecimo erecta et anno 1963 Basilica minor facta est. Contra alias centri Hildesiae ecclesias in Bello Orbis Terrarum II vix destructa est.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Notae et fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Annales Hildesheimenses in usum scholarum ex monumentis Germaniae historicis recusi. Contulit cum Codice Parisiensi Georgius Waitz. Hannoverae, impensis bibliopolii Hahniani 1878, in pagina 8.

Alia coepta Vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hildesiam spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!