Antje Huber

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Antje Huber (nata Antje Pust Stettini 23 Maii 1924; mense Septembri 2015 mortua) femina rei publicae fuit et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius magister primarius fuit. Postquam maturitatem anno 1942 adepta est, tirocinium diurnariae fecit. Ab anno 1946 Berolini, deinde Assindiae diurnaria exercitationum corporis laboravit. Annis 1961/1962 in academiae sociali Tremoniae oeconomiae et sociologiae studebat et tum ad annum 1969 eo loco docebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Huber, quae ab anno 1948 sodalis SPD est et 1965 frustra candidata senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit, anno 1969 primo legata Dietae Foederalis Germaniae electa est. Annis 1975 - 1978 Huber inter rectores eius factionis erat, annis 1978 - 1984 etiam sodalis praesidii SPD fuit. 16 Decembris 1976 Helimutus Schmidt (SPD) cancellarius foederalis eam Administram Foederalem Salutis Publicae nominavit. Hunc honorem ad diem 8 Aprilis 1982 tulit, cum propter consilia OTAN rei militaris augendae a magistratu se recessit. Ad annum 1987 legata Dietae Foederalis mansit. Hodie Huber consilio seniorum SPD interest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administri Foederales Salutis Publicae
Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)