Theodericus Haack

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Theodericus Haack
Res apud Vicidata repertae:
Theodericus Haack: imago
Nativitas: 9 Iunii 1934; Carolsruha
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Member of the Bavarian Senate, Parliamentary Secretary in Germany
Munus: Politicus, jurist

Memoria

Laurae: Bavarian Order of Merit, Knight Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany
Theodericus Haack anno 1978 in expositione aedificiorum

Theodericus (Theod.: Dieter) Haack (natus 9 Iunii 1934 Carolsruhae) est vir publicus Germaniae et sodalis SPD.

Iuventus est Munus[recensere | fontem recensere]

Post maturitatem acceptam Haack anno 1953 Erlangae et Bonnae studium iurisprudentiae coepit. Anno 1957 primam probationem adeptus anno 1961 doctor promotus est. Anno 1962 secundam probationem accepit. Tum minister publicus Bavariae, deinde ab anno 1963 in Administerio Foederali Relationum inter Germaniae Civitates laboravit. Hic postremo officium scriptorium Heriberti Wehner rexit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Haack maritus est et quattuor liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1961 sodalis SPD erat, anno 1969 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1975 - 1985 praeses vicarius SPD Bavariae electus est. 16 Februarii 1978 Administer Foederalis Aedificiorum nominatus est. 1 Octobris 1982, cum Helimutus Kohl (CDU) cancellarius foederalis nominatus esset, consilium ministrorum relinquere coactus est. Anno 1990 Dietam Foederalem reliquit atque senator Bavariae factus est, quod honorem ad annum 1999 tenuit, cum senatus dissolutus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodericum Haack spectant.
Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)