Rainerus Offergeld

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rainerus Offergeld (ad laevam) anno 1982

Rainerus (Theod.: Rainer) Offergeld (natus 26 Decembris 1937 Genuae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius mercator erat. Offergeld anno 1957 oppido Meersburg ad Lacum Bodamicum scholam frequentavit atque maturitatem adeptus est. Deinde Francofurti ad Moenum, Friburgi Brisgoviae Turici Lugdunique iurisprudentiae et oeconomiae studebat. Anno 1961 primam, 1965 secundam probationem accepit. Tum minister publicus aerarii laboravit. Anno 1969 iurisconsultus admissus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Offergels anno 1969 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1972 secretarius statalis in Administerio Foederali Oeconomiae et Aerarii Publici factus est, ab anno 1975 eodem magistratu in Administerio Foederali Aerarii Publici fungebatur. Die 16 Februarii 1978 ab Helimuto Schmidt (SPD) cancellario foederali Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae nominatus est. Hunc magistratum ad diem 1 Octobris 1982 administrabat, cum Helimutus Kohl (CDU) novus cancellarius foederalis electus est. Legati Dietae Foederalis ad annum 1984, cum magister civium superior urbis Lielae creatus est. Hoc officio ad annum 1995 fungebatur. Ab hoc tempore iurisconsultus laborat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)