Gottinga

E Vicipaedia
(Redirectum de Goettinga)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gottinga
Res apud Vicidata repertae:
Gottinga: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°32′2″N 9°56′8″E
Numerus incolarum: 119 801
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Göttingen

Gestio

Praefectus: Rolf-Georg Köhler
Procuratio superior: Circulus Gottingae

Geographia

Superficies: 116.93 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Innenstadt (Göttingen), Q2036110, Q2381502, Q2565657, Nord (district of Hanover), Weende, Nikolausberg, Geismar (Göttingen), Grone, Herberhausen, Groß Ellershausen, Q1616273, Knutbühren, Q1332149, Esebeck, Q1625180, Deppoldshausen, Roringen
Territoria finitima: Mulhusa Thuringorum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Wittenberga, Cheltenham, Thorunium, León Department, Palum, Surisna, Hackney

Tabula aut despectus

Gottinga: situs
Forum mercati et vetus municipium

Gottinga[1] (Theodisce: Göttingen) seu Tuliphordium (seu Gotinga, Goettinga, Goddinga)[2] est urbs circiter 117' 000 incolarum in meridie Saxoniae Inferioris et in medio fere Germaniae sita. Est caput circuli Gottingae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primordia vici, qui postea Gottinga factus est, in historiae obscuritate iacent. Mentio prima facta est in testamento quo Otto I imperator Germaniae monasterio Sancti Mauritii Magdeburgae agros donavit, qui ad vicum “Gutingi” appellatum pertinebant. Constat autem iam saeculo septimo homines illic habitavisse. E proximis saeculis, nulla monumenta ad nos pervenerunt, in quibus mentio facta est de vico Gutingi.

Quodam tempore saeculo duodecimo oppidum conditum est, fortasse Henrico Leone auctore, quod nomen a vico accepit. Nescimus, quando oppidum iura civitatis obtinuerit, sed ante annum 1229 factum esse debet. Medio aevo exeunte floruit oppidum: merces Gottingenses usque ad Poloniam veniebant, anno 1351 membrum Hansae factum est oppidum, exstructae sunt ecclesiae Sancti Iacobi, Sancti Ioannis, Sancti Albani, Sancti Pauli, et Sanctae Mariae, monasteria Franciscanorum ac Dominicanorum, curia et multae mercatorum domus.

Universitas[recensere | fontem recensere]

Sigillum universitatis regiae Georgiae Augustae

Universitas Regia Georgia Augusta anno 1737 a Georgio Augusto Principe Electore Hannoverae et Rege Britanniae condita est.

Homines praeclari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Libri Googles
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Göttingen spectant.