Gerhardus Baum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gerhardus Baum anno 1976

Gerhardus Rudolphus (vulgo: Gerhart Rudolf) Baum (natus 28 Octobris 1932 Dresdae) vir publicus Theodiscus et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater Gerhardi iurisconsultus erat. Anno 1945, postquam Dresda aeronavibus alligatorum delata est, familia in Bavariam fugit, deinde anno 1950 Coloniam Agrippinam iit. Anno 1954 maturitatem adeptus est atque Coloniae studium iurisprudentiae coepit. Anno 1957 primam, anno 1961 secundam probationem accepit. Tum erat iurisconsultus et annis 19621972 pro foederatione moderatorum societatum Theodiscorum laboravit. Post cursum honorum (vide infra) iterum iurisconsultus laborat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Baum bis uxorem duxit, ex prima duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1954 Baum sodalis FDP est. Annis 19661998 praesidio factionis interfuit. Annis 19691973 decurio urbis Coloniae erat et 1972 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Eodem anno die 15 Decembris secreatarius statalis in Administerio Foederali Rerum Internarum nominatus est. 8 Iunii 1978 ipse Administer Foederalis Rerum Internarum factus est. Hunc honorem ad 17 Septembris 1982 tenuit, cum administri factionis suae propter controversias cum factione SPD et cancellario foederali Helimuto Schmidt consilium ministrorum reliquerent. Legatus Dietae Foederalis ad annum 1994 mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Coat of arms of Germany.svg
Helimutus Schmidt (SPD) |

Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Wernerus Maihofer (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Ioannes Friderichs (FDP) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Heribertus Ehrenberg (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Antje Huber (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Carolus Ravens (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Helimutus Rohde (SPD) | Georgius Schmude (SPD) | Maria Schlei (SPD) |

Rainerus Offergeld (SPD)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)
Coat of arms of Germany.svg
Helimutus Schmidt (SPD) |

Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Manfredus Lahnstein (SPD) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Björn Engholm (SPD) | Heribertus Ehrenberg (SPD) | Hinricus Westphal (SPD) | Antje Huber (SPD) | Anca Fuchs (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Andreas de Bülow (SPD) | Georgius Schmude (SPD) |

Rainerus Offergeld (SPD)