Andreas de Bülow

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Andreas de Bülow (ad sinistram) anno 1982 cum Ioanne Matthöfer

Andreas de (Theod.: Andreas von) Bülow (natus 17 Iulii 1937 Dresdae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.

Familia et Iuventus[recensere | fontem recensere]

Patria familiae suae Megalopolis erat. Parentes de Bülow musici fuerunt. Ipse, postquam Dresda 14 Februarii 1945 Bello Orbis Terrarum II deleta est, cum parentibus primo in Thuringiam, deinde Heidelbergam fugit. Ibi anno 1956 maturitatem adeptus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

De Bülow Heidelbergae et Monachii iurisprudentiae studebat atque anno 1960 primam, anno 1964 secundam probationem accepit. Stipendio instituti Fridericus Ebert in CFA studiorum causa iter fecit. Anno 1966 minister publicus Badeniae-Virtembergiae factus, anno 1969 doctor iurisprudentiae promotus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

De Bülow maritus est atque quattuor filios habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1960 de Bülow sodalis SPD factus, anno 1969 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1976 - 1980 secretarius statalis in Administerio Foederali Defensionis Publicae fuit. 6 Novembris 1980 ab Helimuto Schmidt cancellario foederali Administer Foederalis Scientiae factus est. 1 Octobris 1982 de Bülow a magistratu dimissus est, cum Helimutus Kohl (CDU) cancellarius foederalis electus esset. Ad annum 1994 de Bülow in parlamento Theodisco mansit.

Diurnarius[recensere | fontem recensere]

Postquam Dietam Foederalem reliquit, de Bülow diurnarius laborat, praesertim de labore de criminibus vigilum tectorum scribit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of Germany.svg
Horatius Ehmke (SPD) |

Ioannes Matthöfer (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Andreas de Bülow (SPD) | Henricus Riesenhuber (CDU) | Matthias Wissmann (CDU) |

Paulus Krüger (CDU) |
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)
Coat of arms of Germany.svg
Helimutus Schmidt (SPD) |

Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Manfredus Lahnstein (SPD) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Björn Engholm (SPD) | Heribertus Ehrenberg (SPD) | Hinricus Westphal (SPD) | Antje Huber (SPD) | Anca Fuchs (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Andreas de Bülow (SPD) | Georgius Schmude (SPD) |

Rainerus Offergeld (SPD)