Volkerus Hauff

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Volkerus Hauff anno 1986

Volkerus (Theod.: Volker) Hauff (natus 9 Augusti 1940 oppido Backnang iuxta Stuttgardiam) est vir publicus Germanicus et sodalis SPD.

Iuventus est Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1959 maturitatem Eslingae adeptus est, Hauff Berolini sociologiae et oeconomiae studebat atque 1966 diploma oeconomiae accepit. Annis 1966 - 1970 pro instituto laboravit, quod historiam regionum exploraret. Anno 1968 doctor promotus est. Anno 1971/1972 pro societate computatoriorum, post cursum honorum Hauff pro societatibus consiliariis laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Hauff maritus est atque duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hauff ab anno 1959 sodalis SPD est. Anno 1969 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1972 secretarius statalis in Administerio Foederali Scientiae factus est. 16 Februarii 1978 ipse ab Helimuto Schmidt cancellario foederali (SPD) Administer Foederalis Scientiae nominatus est. Post electionem Dietae Foederalis habitam Hauff 6 Novembris 1980 Administer Foederalis Commeatus nominatus est. Hunc honorem duxit ad 1 Octobris 1982, cum Helimutus Kohl (CDU) cancellarius foederalis Germaniae creatus est. 14 Iunii 1989 Dietam Foederalem reliquit, nam tum magister civium superior Francofurti ad Moenum erat. Propter controversias in factione sua SPD 11 Martii 1991 a magistratu se recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)