Pantagruel (Rabelaesus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Pantagruel (grex)

Titulus editionis primae operis Pantagruel (Lugduni, 1532)

Pantagruel est liber satyricus a Francisco Rabelaeso anno 1532 scriptus et eodem anno Lugduni sub nomine anagrammatico Alcofrybas Nasier editus. Fabulam praebet gigantis cuiusdam, Pantagruel nuncupati, qui filius est herois illius legendarii Gargantuae in libris popularibus iam satis cognitis. De gigante et ganeone Gargantua Rabelaeus antea legerat in librum auctoris anonymi anno 1532 editum sub titulo Les grandes et inestimables chronicques du grant & enorme geant Gargantua aut alium non dissimilem; tali operi liber novus Rabelaesi sequelam esse praetendit. Sed tantam famam meruit ut in fine eiusdem anni lectoribus offert almanachum sub titulo Pantagrueline Prognostication. Post duos annos retractavit historiam Gargantuae patris et sub titulo La vie très horrificque du grand Gargantua publicavit; insequentibus annis opus continuavit in libris Le tiers livre ("Liber tertius", 1546); Le quart livre ("Liber quartus", 1548); Le cinquiesme livre ("Liber quintus", 1562-1564).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]