Barocus

E Vicipaedia
(Redirectum de Barocum)
Iesum Ioannemque Baptistam pueros ludentes pinxit Murilius.
Ecclesia Baroca Sanctae Mariae Virginis Dresdae aedificata a Georgio Bähr architecto.
Mariam reginam die 3 Novembris 1600 Massiliam advenientem pinxit Petrus Paulus Rubens.
Pagina prima hymni choro cantandi, quod opus 739 Bach ab hymno Quam pulchre nitet Lucifer inscripto profectus composuit.

Barocus (a verbo Lusitano barocco, quo margaritae imperfecte rotundae describuntur, et Francogallico baroque quasi verruca dictus) fuit aetas inter annos 1600 fere et 1750, quo tempore artes et litterae communi quadam lege floruerunt. Barocus secutus est aetatem Modi fucati et litterarum artiumque renatarum. Ipse autem dividitur in barocum anteriorem, altum, tardivum. Quem ultimum etiam rococi nomine sunt, qui pro nova artis quadam et architecturae habeant aetate. Post barocum autem secuta est aetas neoclassica. Artis Barocae quodam modo contemptae, quippe quam a simplicitate puritate elegantia artium renatarum abhorrere censerent historiae artium peritiores, dignitatem restituit Henricus Lupulus, qui anno 1888 libro De artibus renatis et de baroco inscripto alterum genus cum altero comparavit.

Quid baroci proprium sit[recensere | fontem recensere]

Quis ars sit Baroca, facillime intelleget, qui ad aedificia spectat. Architecti Baroci palatiorum magnificentiae, oppidorum ad palatia principum vergentium concinnitati, ecclesiarum in tanta ornamentorum copia simplicitati operam navaverunt. Qua in re aedificia sua non moderatione quasi requiescere, ut qui extremo artium renatarum tempore fuerunt, sed ornamentorum copiae tamquam virium plena aut quasi motu audaciore aut ingenti magnitudine animos tangere voluerunt. In ornamentis autem Barocis aedificandique partibus fundamenta curvata, culmina disiuncta, columnae tortae aut fascium lege conlectae placuerunt.

Auctores graviores architecturae Barocae[recensere | fontem recensere]

Genus aedificandi Barocum inauguratum est Romae ecclesia ordinis Iesuitici a Iacobo Barotio ad Vignolam aedificata, quae Ille Iesus nominata perquam multis templis Barocis exemplo est facta. In Francia, vero architectura Baroca ad vetustatis moderationem castigata Versaliis palatium regium omnibus palatiis illis temporibus in Europa aedificandis in exemplum erectum est. In Anglia autem et in Batavia, architecti ab Andrea Palladio magistro et duce profecti severitatem quandam coluerunt. Aliter in Hispania evenit, ubi quo provectior aetate architectura erat Baroca, eo magis ornamentorum copia et varietate delectabantur architecti.

Architecti Italici[recensere | fontem recensere]

Architecti Francici[recensere | fontem recensere]

Architecti Germanici[recensere | fontem recensere]

Architecti Britannici[recensere | fontem recensere]

Architecti Hispanici[recensere | fontem recensere]

Architecti Russici[recensere | fontem recensere]

De arte sculpendi Baroca[recensere | fontem recensere]

Sculptores Baroci libere et ab omni latere spatio uti conati corporibus implicatis et in oppositas partes contortis, umbra et resplendentia callide variata elationem quandam exhibere solent. Cuius generis sculpendi Michael Angelus initium fecit, quem a Iambononia iam superatum Ioannes Laurentius Bernini consecutus est sculptor Barocus perfectissimus. A sculptoribus autem Italicis profecti

De arte pingendi Baroca[recensere | fontem recensere]

Nec non etiam pictoribus, qui praeter tabulas pictas muris lacunaribusque ornandis praesertim operam dabant, placuerunt varii colores, corpora motu inter se et positione opposita, altitudo quaedam spatii depicti ultra modum producta, ut animos affectu vere Baroco incenderent. Quo novo pingendi genere usi non modo tamquam in scaena hominum turbas, sed singulos etiam vehementer commotos expresserunt:

De musica Baroca[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Aetas Baroca (musica).

Musici etiam Aetatis Barocae maximis affectuum motibus studuerunt, ut et sono et forma et modis operum suorum variatis suavitatem cum gravitate, tristitiam cum concitatione rapidis vicibus commutare solerent. Cuius generis praestantissimi fuerunt compositores

Quos omnes Ioannes Sebastianus Bach et Georgius Fridericus Händel auctores musicae Barocae maximi momenti superare a multis habentur.


Antecessor:
Renascentia
Artes Europae
saec. XVII
Successor:
Ars Neoclassica

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Barocum spectant.