Isaacus Casaubonus

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Isaac Casaubon)
Wikidata Isaacus Casaubonus
Res apud Vicidata repertae:
Isaacus Casaubonus: imago
Isaacus Casaubonus: imago
Nativitas: 18 Februarii 1559; Genava
Obitus: 1 Iulii 1614; Londinium
Patria: Francia, Anglia, res publica Genavensis

Familia

Genitores: Arnauld Casaubon; Jeanne Rousseau
Proles: Méric Casaubon

Memoria

Isaacus Casaubonus, vulgo Isaac Casaubon (Genavae die 18 Februarii 1559 natus; Londinii die 1 Iulii 1614 mortuus) fuit eruditus rerum classicarum necnon theologicarum et bibliothecarius.

Filius Hugenotorum, protestans et ipse, Cristae Arnaudi in oppido educatus est ubi pater presbyter merebat. In schola Genevensi eruditus est, praeceptore Francisco Porto Cretano, cui in cathedram Graecitatis anno 1581 succedit. Ibi anno 1593 hospes fuit Henrici Wottonii, qui, pecuniis egens, eruditionem quaerens, Europam perambulabat. Casaubonus anno 1596 professor linguarum bonarumque litterarum apud Universitatem Montispessulani factus est. Lutetiae iuxta Iacobum Augustum Thuanum in Librario Regis custos meruit ab anno 1604, quod munus usque ad mortem retinuit. Regem ipsum Lugduni anno 1598 incurrerat. His annis iam editiones textuum classicorum parabat: Geographicorum Strabonis iam anno 1587 divulgatam, Strategematum Polyaeni editionem principem 1589, librorum de vita Caesarum Suetonii 1595, Deipnosophistarum Athenaei 1598, Historiae Augustae 1603, Historiarum Polybii anno 1609 (cui Aeneae Tactici editionem principem adiunxit).

Anno 1610, patrono Henrico IV nuper mortuo, exsilium Londinii petivit eodem fere tempore quo amicus Theodorus Mayernius. Iter eo fecit duce Eduardo Wottonio, Henrici fratre natu maximo, qui eis annis legatus regni Angliae merebat. Londinii cum familia sua unum annum in domo Iohannis Overall decani professorisque Cantabrigiensis hospes acceptus est; a Lanceloto Andrewes Cantabrigiam et Ely invitatus est; apud Cantabrigienses et Oxonienses celebratus est. Saepius autem iuxta regem convocatus, Londinii a populo quippe qui regi consilia extranea proposuisset vituperatus, opera pauciora produxit. Editionem emendatam Strabonis novamque editionem Saturarum Persii parabat quae post mortem prodierunt. Anno 1615 causa obstructionis vesicae congenitalis mortuus est.[1] Successor eius in bibliotheca Regia Parisiensi fuit Nicolaus Rigaltius.

Florentiam, Henrici Stephani filiam, in matrimonium duxit, e qua genuit Mericum Casaubonum, futurum textuum classicorum editorem.

Opera[recensere | fontem recensere]

Isaacus Casaubonus (Pinacotheca Effigierum Nationalis Londiniense)
  • 1587 (editor) ː Strabonis rerum geographicarum libri XVII. Isaacus Casabonus recensuit..., emendavit ac commentariis illustravit. Accessit et tabula, orbis totius descriptionem complectens; Adjecta est etiam Guilielmi Xylandri ... latina versio, cum necessariis indicibus, Genavae excudebat Eustathius Vignon (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books)
  • 1589 (editor) : Πολυαίνου Στρατηγημάτων βιβλοὶ ὀκτώ: Polyaeni Stratagematum libri octo. Is. Casaubonus Graece nunc primum edidit ... Adiecta est etiam Iusti Vulteii Latina versio, cum indicibus necessariis. Lugduni: apud Ioan. Tornaesium (editio princeps) (Textus apud Google Books)
  • 1595 (editor) : C. Suetonii Tranquilli De XII Caesaribus libri VIII. Isaacus Casaubonus recensuit et animadversionum libros adiecit: additi sunt et Suetonii libelli De illustribus grammaticis et De claris rhetoribus. Genavae: apud Iacobum Chouët Textus apud Genavenses; apud Lugdunenses
  • 1598 (editor) : Άθηναίου Δειπνοσοφιστῶν βίβλια πεντεκαίδεκα: Athenaei Deipnosophistarum libri quindecim. Isaacus Casaubonis recensuit ... adiecta sunt eiusdem ... Animadversionum libri xv; addita est etiam Iacobi Dalechampii Cadomensis Latina interpretatio. Heidelbergae (Graece, Latine) Textus apud Monacenses Editio Lugdunensis, 1612 (imprime "Objetos digitales")
    • 1600 : Animadversionum in Athenaei Dipnosophistas libri XV. Lugduni: Antoine de Harsy, 1600
  • 1603 (editor) : Historiae Augustae scriptores sex: Aelius Spartianus, Iulius Capitolinus, Aelius Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, & Flavius Vopiscus. Isaacus Casaubonus ex vett. libris recensuit; idemque librum adiecit emendationum ac notarum. Lutetiae: Drouart
  • 1605 : De satyrica Graecorum poesi et Romanorum satira libri duo. Lutetiae: Drouart (Editio 1774 apud Google Books)
  • 1609 (editor) : Πολυβίου τοῦ Λυκόρτα Μεγαλοπολίτου Ἱστοριῶν τὰ σωζόμενα: Polybii Lycortae f. Megalopolitani Historiarum libri qui supersunt. Isaacus Casaubonus ex antiquis libris emendavit, Latine vertit et commentariis illustravit ... Αἰνείου Τακτικόν τε καί πολιορκητικὸν ὑπόμνημα, περὶ τοΰ πω̃ς χρὴ πολιορκούμενον ἀντέχειν. Aeneae, vetustissimi Tactici, commentarius de toleranda obsidione. Is. Casaubonus primus vulgavit, Latinam interpretationem ac notas adiecit ... (editio princeps Aeneae Tactici) (Graece, Latine) (Textus apud Google Books)
  • 1615 (editor) : Auli Persii Flacci Satirarum liber. Isaacus Casaubonus recensuit et commentario libro illustravit. Lutetiae: Drouart
  • 1615 : Isaaci Casauboni de rebus sacris et ecclesiasticis exercitationes XVI. Francofurti Textus apud Internet Archive
  • 1617 : Misoponeri Satyricon cum notis aliquot ad obscuriora prosae loca et Graecorum interpretatione. Lugduni Batavorum, Sebastianum Wolzium, 1617
  • 1620 (editor) : Strabonis Rerum geographicarum libri XVII. Isaacus Casaubonus recensuit, summoque studio & diligentia, ope etiam veterum codicum, emendavit, ac commentariis illustravit, & secundis curis cumulatè exornavit, quae nunc primum prodeunt. Adjuncta est etiam Gulielmi Xylandri augustani latina versio ab eodem Casaubono recognita. Accessere Fed. Morelli professorum reg. decani, in eundem geographum observatiunculae. Additus est rerum insigniorum & notatu digniorum locuples index, accuratus & necessarius, tam geographicus quàm historicus : nec non alius ad Isaaci Casauboni commentarios. Lutetiae Parisiorum, Typis regiis Textus apud Monacenses Textus apud Matritenses
  • 1638 : Iohannes Fredericus Gronovius, ed., Isaaci Casauboni epistolae (Hagae Comitis, 1638) (Textus apud Google Books)
  • 1850 (ed. Iohannes Russell) : Ephemerides. Oxonii Vol. 1 Vol. 2 apud Internet Archive

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theodorus Mayernius, "Historia morbi et mortis D. Isaaci Casauboni" in Iosephus Browne, ed., Theo. Turquet Mayernii ... Opera medica, in quibus continentur consilia, epistolae, observationes, pharmacopeia, variaeque medicamentorum formulae. Londini: impensis D. Browne (pars 1 pp. 144-154 apud Google Books); Raphael Thorius, "Epistola de Isaaci Casauboni morbi mortisque caussa; De morbo et morte Isaaci Casauboni narratio" in Gronovius, ed. (1638) (pp. 841-848 apud Google Books)
Historiae Polybii: titulus editionis Casaubonianae (Coloniae Agrippinae, 1609)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes fere coaevi
  • 1703 "Historia morbi et mortis D. Isaaci Casauboni" in Iosephus Browne, ed., Theo. Turquet Mayernii ... Opera medica, in quibus continentur consilia, epistolae, observationes, pharmacopeia, variaeque medicamentorum formulae. Londini: impensis D. Browne (pars 1 pp. 144-154 apud Google Books)
Eruditio
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "CASAUBON (Casaubonus), Isaac" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 945–946 (Theodisce)
  • Albertus Martin, "L'édition de Polybe d'Isaac Casaubon (1594-1609)" in Mélanges d'archéologie et d'histoire 1890, 10 : 3-43 Hic legere potes
  • L.-J. Nazelle, Isaac Casaubon: sa vie et son temps (1559-1614). Lutetiae: Fischbacher, 1897 Textus apud Internet Archive
  • Charles Nisard, Le triumvirat littéraire au 16e siècle: Juste Lipse, Joseph Scaliger, et Isaac Casaubon. Lutetiae: Amyot [1852] Textus apud Internet Archive
  • Mark Pattison, Isaac Casaubon, 1559-1614. Oxonii, 1892 Textus apud Internet Archive
De studiis lecturisque singulis
  • Christian Jacob, "Périple de lecteurs, notes sur Athénée" in Revue de la Bibliothèque nationale de France n° 2 (1999) pp. 19-25; nova editio, titulo "Casaubon lecteur d'Athénée" in Christian Jacob, Faut-il prendre les Deipnosophistes au sérieux? (Lutetiae: Les Belles Lettres, 2020) cap. 22

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Teuchos • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaacum Casaubonum spectant.