Galfridus Chaucer
Galfridus Chaucer[1] (natus anno circiter 1340; mortuus ut creditur anno 1400) fuit poëta Anglicus praecipue ob congeriem fabularum Canterbury Tales ('Fabulae Cantuarienses') notus.
Index |
Vita [recensere]
Galfridus Chaucer, filius Iohannis Chaucer vini mercatoris uxorisque eius nomine Agnes, natus est Londini tempore incerto sed ab anno 1340 haud longe remoto. In domo patris ad vicum Upper Thames Street iuxta amnem Walbrook adolevit. Anno 1357 (et fortasse antea) in aula dominae Elisabethae, regis Eduardi III nuri, ministravit. Cum exercitu regis Edwardi anno 1359 in Franciam profectus est ibique captus; mox autem ob regis munificentiam redemptus est. Annis insequentibus aulam ducalem Iohannis Gaunt[2] frequentavit et in matrimonium duxit Philippam de Roet cuius soror minor natu Catharina amasia fuit et postea uxor ducis ipsius. Galfridus Chaucer annis 1372–1373 legatus regius Genuam, Pisas, Florentiam, anno 1378 rursus in Lombardiam festinavit. Per multos annos apud aulam regiam, pro municipio Londiniensi, in comitatu Cantiae stipendia meruit; anno 1386 pro eodem comitatu senator fuit in Parlamento Anglico ibique fortasse in factione regis Ricardi II. Annis 1389–1391, suadente Iohanne Gaunt, munus scribae (clerk of the king's works) tenuit.
Filium genuit Thomam, fortasse ante 1370 natum. Sive filio quodam iuniore natu Ludovico nomine, sive filio amici cuiusdam, dicaverit anno 1391 vel 1392 Tractatus de Astrolabio incompletum, non liquet. Mortuum esse asseveratur (auctoritate incerta) die 25 Octobris 1400[3]; sepultus est in abbatia Westmonasteriensi.
Opera [recensere]
Librum Ducissae ut lamentationem anno 1369 conscripsit et Iohanne Gaunt dicavit, cuius uxor prima Blanca eo anno mortua est. Versionem Anglicam carminis notissimi Francogallici Le roman de la rose ("Fabula de rosa") circa annum 1370 incepit. Versionem libri Consolationis Boethii per annos 1377–1381 confecit; carmen de Troilo et Cressida annis 1379–1383; poëma de mulieribus bonis anno 1385 vel 1386. Fabulas Cantuarienses praecipue annis 1386–1390 scribebat, et in aula regia legebat sed numquam perfecit.
Sicut scriptores fere omnes linguae Anglicae mediae Chaucer e litteris Francogallicis materiam hausit, inter quas opera Guillelmi Machaut Ioannisque Froissart necnon Guillelmi de Lorris et Ioannis de Meung qui Le roman de la rose confecerunt. Pro versione Boethii usus est et textum Latinum et versionem anteriorem Francogallicam eiusdem Iohannis de Meung. Chaucer autem ab anno 1372, Italiam petitus, litteris etiam Italicis studebat; igitur historiam de Troilo et Chryseide in Philostrato Boccacii repperit (cuius fons praecipuus fuerat Historia destructionis Troiae Guidonis de Columnis).[4] Pro carmine de mulieribus bonis fontibus praecipue Latinis usus est, scilicet Ovidii Heroidibus, Vergilii Aeneide.[5] Tractatus de Astrolabio, quod solum inter operibus Chauceri oratione soluto scribitur, partim reficitur e Tractatu de sphaera Iohannis de Sacrobosco. Fabulae illae Cantuarienses a fontibus multis Anglicis, Francogallicis, Italicis, Latinis extractae sunt et mirabili varietate refectae.
Index operum [recensere]
- The Book of the Duchesse ("Liber Ducissae")
- The Parlement of Foules ("Parlamentum avium")
- Carmina minora fere viginti
- The Romaunt of the Rose (versio Fabulae de rosa Francogallicae)
- Boece (versio libri Boethii De consolatione philosophiae)
- The Hous of Fame ("Domus famae")
- The Legend of Good Women ("De mulieribus bonis")
- Troilus and Criseyde ("De Troilo et Cressida")
- Canterbury Tales ("Fabulae Cantuarienses")
- Tretis of the Astrolabie ("Tractatus de astrolabio")
Fortuna [recensere]
Ut qui sub patronatu tam ducali quam regali scribebat et inter primates aulicosque cantabat Galfridus Chaucer etiam vivens celeberrimus fuit. Mortem eius flebat poëta Anglicus coaevalis Thomas Hoccleve (imaginem a quo factam Chauceri ad caput huius paginae habes) eumque appellat the firste fyndere of our fair langage ('pulchrae linguae nostrae primus inventor').[6] Flebat etiam vates Scoticus recentior Gulielmus Dunbar, qui post annum 1460 in "Fletus poëtarum" sic de Inimico scripsit:
He hes done petuously devour
The noble Chaucer, of makaris flour,
The Monk of Bery, and Gower, all thre;
Timor mortis conturbat me.– Gulielmus Dunbar, Lament for the MakarisLamentabili modo tres illos devoravit, nobilem Chaucerum poëtarum florem, monachumque Sancti Edmundi, et Gowerum; timor mortis conturbat me.– convertit Versio Vicipaediae
Dunbar opera Chauceri per libros manu scriptos cognovit, sed paullo postea annis 1476 et 1483 Gulielmus Caxton duas editiones Fabularum Cantuariensium in luce prodidit;[7] saeculo XVI ineunte Ricardus Pynson Caxtono secutus est. Gulielmus Thynne opera collecta Chauceri (sed incompleta et imperfecta) edidit annis 1532 et 1542. Anno 1555 sepulcrum novum in abbatia Westmonasteriensi erectum est et sic inscriptum:
Galfridus Chaucer, poëta celeberrimus, qui primus Anglicam poësin ita illustravit, ut Anglicus Homerus habeatur; obiit 1400; anno vero 1555 Nicholaus Brigham, Musarum nomine hujus ossa transtulit et illi novum tumulum ex marmore, his versibus inscriptis, posuit:
Qui fuit Anglorum vates ter maximus olim,
Galfridus Chaucer, conditur hoc tumulo.
Annum si quæras Domini, si tempora mortis;
Ecce notæ subsunt, quæ tibi cuncta notant.
25 Octobris, 1400.– Monumentum Chauceri Westmonasterii positum
Notae [recensere]
- ↑ De nomine vide citationem infra in textu. Anglice communiter Geoffrey Chaucer appellatur.
- ↑ De nomine vide librum apud google.
- ↑ Vide citationem in textu.
- ↑ Geoffrey Chaucer, Troilus and Criseyde Anglice vertit Nevill Coghill (Harmondsworth, 1971) pp. xvi–xx.
- ↑ Geoffrey Chaucer, Love Visions Anglice vertit Brian Stone (Harmondsworth, 1983) pp. 153–159.
- ↑ Thomas Hoccleve, The Regiment of Princes Thomas Hoccleve: The Regiment of Princes apud www.lib.rochester.edu.
- ↑ Hic habes editiones interretiales.
Nexus externi [recensere]
- Editiones Caxtonianae Fabularum Cantuariensium
- Opera omnia Galfridi Chaucer apud eChaucer
- Bibliographia Chauceriana
- Julie Gardham; David Weston, ed., The World of Chaucer (2004: expositio apud Universitatem Glasguensem)
Bibliographia [recensere]
Editiones completae [recensere]
- The Complete Works of Geoffrey Chaucer ed. W. W. Skeat. Oxonii: Clarendon Press, 1899
- The Riverside Chaucer ed. F. N. Robinson. Bostoniae: Houghton-Mifflin, 1987. 3a ed. ISBN 0-395-29031-7
De vita et operibus [recensere]
- Peter Ackroyd. 2005. Chaucer. Vol 1 in Ackroyd's Brief Lives.
- Bloom, Harold. 2003. Geoffrey Chaucer. Broomall: Chelsea House. ISBN 0-7910-5115-3.
- Muriel Bowden, A Reader's Guide to Geoffrey Chaucer. Syracuse: Syracuse University Press, 2001. ISBN 0-8156-0696-6.
- Derek Brewer, Chaucer and his World. Londinii: Eyre Methuen, 1978.
- Derek Brewer, ed., Chaucer: the critical heitage 1385-1933. 2 voll. Londinii: Routledge, 1978.
- Martin M. Crow, Clair C. Olsen, Chaucer: Life-Records. Oxonii: Oxford University Press, 1966.
- John M. Fyler, Chaucer and Ovid. New Haven: Yale University Press, 1979.
- James Root Hulbert, Chaucer's Official Life. apud Gutenberg.
- S. S. Hussey, Chaucer: an introduction. Londinii: Methuen, 1972.
- Dieter Mehl, Geoffrey Chaucer: eine Einführung in seine erzählenden Dichtungen. Berolini 1973.
- Robert P. Millar, Chaucer: sources and backgrounds. Novi Eboraci: Oxford University Press, 1977.
- Charles Muscatine, Chaucer and the French Tradition. Berkeley: University of California Press, 1957.
- Gillian Rudd, The Complete Critical Guide to Geoffrey Chaucer. Londinii: Routledge, 2001. ISBN 0-415-20241-8.
- Smith, John Norton. 1974. Geoffrey Chaucer. Londinii: Routledge.
- Speirs, John. 1951. Chaucer the Maker. Londinii: Faber & Faber.