Iosephus Matt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iosephus Matt (natus die 3 Septembris 1963 in Philadelphia Pennsilvaniae) est gryllographus Americanus. In 1987 pingere picturas sequentiales coepit et ob opus autobiographicum suum, Peepshow, notissimus est. Super picturarum sequentialium libros, et propter originalium taeniarum picturarum sequentialium de Gasoline Alley collectionem magnam notus est. Matt in Canada adversus finum leges a 1985 usque ad 2002 habitabat, nunc autem in regione urbana Los Feliz Angelopoli in California habitat.[1]

Peepshow[recensere | fontem recensere]

Auctor libri picturarum sequentialium autobiographicalis Peepshow est, in quo artes sociales insufficientes suos, addictionem suam pornographia, et effectus residuos alimoniae Catholicae examinat. Opera eius a Canadianis editoribus Drawn and Quarterly edantur.

Labor Iosephi Matt in Peepshow est pars ex genere libri pictographici autobiographicalis, quod historiis confessionalibus Hervaei Pekar et Roberti Crumb institutum est. Similis artistis his, opus Iosephi Matt monologos "ad photomachinam" saepe complectitur. Peepshow est pars ex universo quod saepe sibi retrotrahit, et quod amplectitur contemporaneos de Matt, Chester Brown et Seth, et omnes trium in suis libris alios amplectuntur, sed nemo ex artistibus tribus appellationem amaverunt.

Anno 2004, nuntiatum est quod HBO germinabat seriem animatam similantem "The Poor Bastard," quae a Matt et Davide X. CohenICv2 - HBO Developing Joe Matt's 'The Poor Bastard' apud icv2.com faciendum erat. Postmodum Iosephus Matt dixit, "Vero, HBO facere seriem similantem The Poor Bastard voluit, sed de eo iterum cogitaverunt et in mente suo recensuerunt. Quaeso te miserere mihi et emere librum cum iterum in Januario 2007 edatur."

Liber proximus de Peepshow die 1 Novembris anno 2006 venditari coepit. Collectio, quae Peepshow Undecimum usque ad Quattuordecimum amplexa est et SPENT appellata est, in Junio 2007 edita est. Matt dixit, "Mox scribebo / pingebo de L.A. ut faciam librum qui probabiliter ut singularia libella non edabitur, sed ut unus intactus liber."

Colorator[recensere | fontem recensere]

Quamquam Peepshow fundamentum firmum admiratorum germinavit, Matt fuit colorator pictographicorum libellorum gryllographorum aliorum ut satis pecuniae habeat, notissime libellorum pictographicorum superheroum, quod genus Matt ipse odit. Apud credita eius ut colorator sunt Batman/Grendel - Series Limitata, Fish Police, Moebius: The Exotics et Jonny Quest.

Praemia[recensere | fontem recensere]

Opere suo in negotio librorum pictographicorum agnotus est. Ob Peepshow quattuor Praemiis Harvey nominatus est: Optimus Novus Genius in 1990, et Praemium Humori in 1991, 1992, et 1993.

Et quamquam putat colorationem esse laborem qui solum est "impendium vivendi," Matt in 1989 Praemiis Harvey ob colorandi laborem in Batman/Grendel serie nominatus est.[2].

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Peepshow Primus, Februarius 1992 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Secundus, Maius 1992 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Tertius, November 1992 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Quartus, Aprilis 1993 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Quintus, October 1993 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Sextus, Aprilis 1994 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Septimus, Martius 1995 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Octavus, Julius 1995 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Nonus, Aprilis 1996 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Decimus, Julius 1997 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Undecimus, Junius 1998 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Duodecimus, Aprilis 2000 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Tredecimus, Februarius 2002 (Drawn and Quarterly)
  • Peepshow Quattuordecimus, October 2006 (Drawn and Quarterly)

Quattuor collectiones librorum pictographicorum Iosephi Matt ut libri editi sunt, et ut pingendi liber "Jam":

  • Peepshow - The Cartoon Diary of Joe Matt, 1992 (Kitchen Sink)/1999 (Drawn and Quarterly), quae est collectio taeniarum unae plerumque paginae, cotidie de singularibus subjectis, et inter 1987 et 1991 inprimis edita est.
  • The Poor Bastard, 1996 (Drawn and Quarterly), quae historias in Peepshow Primo - Sexto editas amplectitur. Liber hic affinitatem et dissolutionem cum pristina ejus puella Trish refert.
  • Joe Matt's "Jam" Sketchbook, 1998, Collaborationes cum Christophoro Ware, Seth, Chester Brown, Julia Doucet, Adriano Tomine, Max, Jasono Lutes, Davide Sim, Guglielmo Eisner, Marco Bell, Jacobo Kochalka, Ivano Brunetti, Stephano Weisman, etc., editio limitata.
  • Fair Weather, 2002 (Drawn and Quarterly), quae Peepshow Septimum - Decimum amplectitur. In hoc libro Matt refert interludium ex pueritia in suburbia in decennio 1970.
  • Spent, 2007 (Drawn and Quarterly), quae Peepshow Undecimum - Quattuordecimum amplectitur. In hoc libro Matt refert historiam in qua pelliculas pornographicas obsessive "edat".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Matt, J. (2007). Spent. Drawn and Quarterly.
  2. [1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]