Martinus Lutherus

E Vicipaedia
(Redirectum de Lutherus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Martinus Lutherus
Martin Luther
Martinus Lutherus
Natus 10 Novembris 1483
Islebiae
Obiit 18 Februarii 1546
ibidem
Martinus Lutherus monachus Augustinianus. Adumbratio Lucae Cranach maioris.

Martinus Lutherus[1] fuit monachus Ordinis Sancti Augustini, Germanicus, theologus, vir doctus. Martinus Lutherus fuit maximus reformator ecclesiae.

Index

Vita[recensere]

Lutherus monachus factus est anno 1505. In monasterio Martinus cupiditates coercebat et corpus suum torquebat vigiliis et inedia, animae pacem tamen non inveniebat. Post multos annos cum Sancti Pauli Epistula ad Romanos (1:17) legebat ("Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet"), Martinus Lutherus denique intellegit salus solum Dei donum esse (Confer infra doctrinam).

Die 4 Octobris 1512 Wittenbergae licentiatus theologiae promotus est.

Anno 1517. tractatum suum Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum inscriptum ac 95 thesibus receptum ad ostium ecclesiae Wittenbergensis adfixit. Reformatio sua schisma ecclesiae effecit. Die 29 Octobris 1525 in ecclesia castelli Wittenbergae primam missam lingua Theodisca celebravit.

Opus praeclarissimum fortasse Lutheri est conversio Bibliae in linguam Theodiscam; id autem fuit quasi initium linguae Germanicae superioris. Quae conversio ei ideo tantae curae erat, quod ad scripturam sacram populum Christianum reverti neque ecclesiae Catholicae ministris morem gerere oportere existimavit, ut Dei legem voluntatemque intellegerent.

Doctrina[recensere]

Lutherus dixit hominem non operibus sed sola fide servari posse (id est, salutem fide comparari, non operibus). Nam ne operibus quidem bonis voluntatem creatoris a creatis obligari. Ad quam fidem sola scriptura solaque Dei gratia esse ascendendum. His theologiae praeceptis praecipue a Sancti Pauli Epistula ad Romanos scripta profectus est.

Duas autem esse veritates: legem et evangelium. Christum Lutherus dixit agnum Dei esse, qui tolleret peccata mundi. Epistulas quidem Pauli apostoli novo quodam sensu reperto explicavit, ut omnia hominum facta in peccatis numeraverit. Nihil quod faceremus Deo placere, Deum tamen nos tantopere amare, ut filium suum misisset. Filio eius Christo in cruce mortuo Diabolum vel potius peccatum ipsamque mortem victam esse. Peccata nostra in Agnum esse iacienda, ut servaremur. Haec est parva pars fidei atque doctrinae Lutheri.

Alii reformatores[recensere]

Bibliographia[recensere]

Opera Martini Lutheri lingua Latina scripta[recensere]

Martini Lutheri lingua Latina scripta[recensere]

Bibliographia[recensere]

Pro operibus a et de Luthero, vide Martinus Lutherus (fontes) et Luther's works apud Wikisource.

Nexus externi[recensere]

Notae[recensere]

  1. Pro fonte nominis, vide adumbrationem Lucae Cranach maioris.

Nexus externus[recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinum Lutherum spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Martinum Lutherum apud Vicifontem.

Mille Paginae.png