Expeditio in Persas conducta (363)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rex Sapor II a deis Mithra (ad sinistram partem) et Ahuramazda instauratus; cadaver Iuliani principis sub victoris pedibus iacet. Sculpturae regales iuxta Taq-i Bustan factae
Tabula quae anabasim Iuliani anno 363 factam describit
Via ab Antiochia Chalcidem in Syria qua Iulianus expeditionem suam incepit

Expeditio in Persas conducta est anno 363 ab Iuliano principe, resistente exercitu Sassanidarum et rege Sapore II. Rex inimicos Romanos per vallem Tigridis promoturos exspectavit; Iulianus autem rapide per Euphratem progressus est, navibus utens. Romani Proelium iuxta Ctesiphontem commiserunt, bono eventu, sed mox e Mesopotamia recedere statuerunt. Iulianus ipse post viginti fere dies, in proelio prope Maranga devictus, vulnus mortale cepit.

Consilium et praeparatio[recensere | fontem recensere]

Scripta coaevorum Iulianum in mentem habuisse adseveratur revendicationem regionum Imperii orientalium in quibus nuper irrupuerant Persae; pacem ab eisdem suasam ob hanc rationem recusavisse;[1] Singaram nuper destructam restituere voluisse, Nisibim autem, a Christianis habitatam, protegere noluisse[2] (ob eandem rationem iter per Edessam evitaverit).[3] Hormisdam Sassanidarum profugum ad regnum Persarum erigere proposuit.[4] Eventum expeditionis apud oracula varia postulavit.[5]

Arsacem Armeniorum regem exercitum magnum parare iussit, neque loco concursús neque scopo expeditionis indicatis.[6] Naves Samosatis construere praecepit.[7]

Sallustius in epistulis ab Iuliano Circesii receptis expeditionem abrumpendam frustra suasit,[8] sed, ominibus saepe adversis, alii philosophi nihilominus pergere consiliaverunt.[9]

Progressio[recensere | fontem recensere]

Iulianus Antiochiae hibernaverat. Inde die 5 Martii 363 iter incepit per Litarbas et Beroeam.[10] Post quinque dies Hierapolim adfuit; ibi porticu subito delapso quinquaginta milites interfecti sunt.[11] Exercitum pedestrem ibi congregavit et ad Batnas Carrhasque porrexit. Inde milites delecti (18 000 secundum Zosimum, 30 000 secundum Ammianum, alios aliter), ducibus Procopio et Sebastiano, alio itinere emissi sunt ut Tigrim attingerent et cum exercitu Armeniorum et rege Arsace II se iungerent: inde per Corduenam, Moxuenam et Chiliocomum regnum Sassanidarum e partibus borealibus ingredierentur.[12]

Iulianus exercitúsque maior pars Callinicum ad urbem, ripam Euphratis adiacentem, die 27 Martii 363 adfuerunt; ibi cum navibus concurrerunt, quas conduxit Lucillianus.[13] Eo venerunt etiam Saraceni, quorum duces diadema aureum Iuliano obtulerunt; is autem tributum solitum dispendere recusavit.[14] Mox Circesium usque descenderunt ad limitem imperii. Nemine fere obstante, flumine tributario Abora pontonis ope transito, Romani nunc iuxta sinistram Euphratis ripam iter fecerunt, nunc dextram, a canalibus paludibusque saepe impediti. Zaitham die 4 Aprilis 363 attingerunt, ubi ad monumentum Gordiani Iulianus sacra funxit, urbemque desertam Duram die 6 Aprilis 363.[15]

Oppidum Anatham Lucillianus capere temptavit, Hormisdas ad submissionem suasit.[16] Die 12 Aprilis 363 turbo ventorum "ita confuderat omnia tecta, ut tabernacula multa conscinderentur et supini plerique milites sternerentur vel proni, spiritu stabilitatem vestigii subvertente". Insuper fluvio "repente extra margines evagato mersae sunt quaedam frumentariae naves, cataractis avulsis ... opere saxo structis: quod utrum per insidias an magnitudine acciderit fluentorum sciri non potuit".[17] Inde plura oppida ad ripam Euphratis stantia sine proelio praeterita sunt, Thilutha, Achaiacala, Diacira, Sitha, Ozagardana;[18] hic autem excursionem fecerunt Persae et Saraceni Assanitae (duce Podosace) e qua Hormisdas aegre evasit.[19] Ab hoc die exercitus Persarum, duce ipso Surena, vestigia Romanorum aut secuti sunt aut praeierunt. Castellum Pirisabora post obsidionem die circiter 29 Iunii 363 captum est; exploratoribus Romanis postridie subito aggressis et debellatis aliqui evaserunt sed a Iuliano decimati sunt.[20]

Inde Romani canalem Naarmalcham consecuti sunt quae aquas ab Euphrate ad Tigrim dirigebat, sed difficiliter: terras enim inimici submerserant, molibus delapidatis.[21] Nehardeam urbem Iudaeorum ibi desertam reppererunt.[22] Maiozamalcham obsederunt et die circiter 13 Maii ceperunt.[23] Trans canales nonnullos, inimicis frustra obstantibus, ad paradisum regalem[24] moxque Seleuciae ruinas venerunt. Inde naves per Naarmalcham pergerunt, sed milites ad muros Coche bene munitos, Parthorum olim metropolis.[25]

Navibus revocatis et partim exoneratis, Iulianus noctu milites suos trans Tigridem iuxta muros Ctesiphontis transfretare iussit. Ibi die fere 29 Maii 363 Persas vicerunt, sed propter disciplinam incertam neque victoriae fruere neque urbem intrare valuerunt.[26] Legatione regis Saporis pacem proponente Iulianus audire noluit.[27] Die circiter 5 Iunii 363 ad orientem porrigendum statuit.[28] Naves comburi iussit, id quod diebus 11-15 Iunii perfectum est.[29] Haec consilia, a scriptoribus omnibus pessima recognita, a nonnullis Persa quodam attribuuntur qui se falso regis inimicum praetenderit; nomen autem nullus referre potest.[30]

Regressio[recensere | fontem recensere]

Exercitus Romanus, rege Sapore II cum exercitu iam adstante, frumentis carentibus, novo consilio die circiter 16 Iunii 363 ad septentrionem se vertit ut per Corduenam ad limites imperii revenerit.[31] Hoc itinere, inimicis saepius aggredientibus, Romani ad flumen Dialam victoriam reportaverunt.[32] Inde autem rursus carebant alimenta: Persae enim atque Romani qui cum Armenis hanc regionem invaserant frumenta destruxerant.[33] Persae in proelio prope Maranga die 22 Iunii 363 devicti sunt.[34] Iulianus prope urbem Sumam telo vulneratus est et die 26 Iunii 363 mortem obiit (eisdem insidiis Anatolius magister officiorum interfectus est). Iovianus postridie a militibus imperator electus est,[35] quo duce, Persis saepe aggredientibus, Romani rursus iter boream versus susceperunt per Charcham et Duram ubi frustra flumen Tigrim transire temptaverunt.[36] Iovianus diebus circiter 8-11 Iulii 363 pacem cum rege Sapore confecit ut exercitum suum extra fines Persicas salvum educeret: multa concedit, et inter alia urbem Nisibim.[37] Quo pacto Romani per Hatram et Singaram intra limites suos aegre recederunt. Thilsaphatae cum ala exercitús a Procopio et Sebastiano conducta concurrerunt.[38]

Eventus[recensere | fontem recensere]

Nisibis, incolis evacuatis, die 25 Augusti 363 Persis tradita est.[39] Sapor rex Persa captivos Romanos in partibus orientalibus imperii sui colonos misit, praesertim in Susiana. Rex Armenius Arsaces II, Romanorum fidelis socius sed ab eisdem in foedere ab Ioviano facto abiectus, mox a Sapore debellatus est et incarceratus; qui post aliquot annos desperans sibi mortem intulit. Annis posterioribus Armenia sicut antea inter Romanos et Persas controversa est.

Iovianus ab initio imperium recusavit, se Christianum confitens, sed milites responderunt se quoque Christianos esse: ita consilium Iuliani, qui religionem Christianam deiicere voluit, statim abruptum est neque ab ullo successore restitutum. Iovianus autem dum per Ciliciam Constantinopolim regreditur subito mortuus est; successor Valentinianus I Ioviani aulicus fuerat, sed usurpator imperii Procopius socius Iuliani fuerat et particeps huius expeditionis. Imperatorum Romanorum Iulianus ultimus fuit e Constantini familia ortus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Enarratio Ammiani Marcellini, qui ipse huic expeditioni participavit, in opere suo historico (titulo Res gestae) nobis servatur. Schedae ab Oribasio, medico apud Iulianum, conscriptae mox ab Eunapio sophista in libro historico adhibitae sunt; cuius libri hodie deperditi fragmenta pauca supersunt. Tertii etiam qui expeditionem observavit, Magni Carrhensis rerum gestarum scriptoris, commentarius deperditus a scriptore Byzantino Ioanne Zonara in Epitome historiarum abbreviatur. Eunapii necnon Magni et fortasse alii cuiusdam operibus Zosimus in Historia nova usus est. Pro certo habetur narrationes Ammiani et Zosimi omnium quae supervixerint utilissimas esse. Coaevi Libanius pro Iuliano, Gregorius Nazianzenus in Iulianum praedicaverunt, Ephraemque Syriace hymnos contra Iulianum cantavit.[40]

Fontes praecipui

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Libanius, Orationes 17.19, 18.164
  2. Ephraem Syrus, Hymni contra Iulianum 2.15; Sozomenus, Historia ecclesiastica 5.3.5
  3. Theodoretus, Historia ecclesiastica 3.26.1
  4. Libanius, Epistulae 1402.3
  5. Theodoretus, Historia ecclesiastica 3.21-25
  6. Ammianus Marcellinus, Res gestae 23.2.2; Libanius, Orationes 18.215; Sozomenus, Historia ecclesiastica 6.1.2
  7. Magnus Carrhensis FGrH 225 F 1 (Ioannes Malalas, Chronographia 13 pp. 328-329)
  8. Ammianus Marcellinus, Res gestae 23.5.4
  9. Ammianus Marcellinus, Res gestae 23.5.10; Socrates Scholasticus, Historia ecclesiastica 3.21.6
  10. Dodgeon et Lieu (1991) p. 231
  11. Ammianus Marcellinus, Res gestae 23.2.6
  12. Ammianus Marcellinus, Res gestae 23.3.4-5; Zosimus, Historia nova 3.12.3-5; Sozomenus, Historia ecclesiastica 6.1.2
  13. Ammianus Marcellinus, Res gestae 23.3.6-9; Zosimus, Historia nova 3.13.1-3
  14. Ammianus Marcellinus, Res gestae 23.3.8, 25.6.10
  15. Ammianus Marcellinus, Res gestae 23.5.7-12; Zosimus, Historia nova 3.14.2
  16. Vide Deditio Anathae
  17. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.1.11
  18. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.2.1.3; Zosimus, Historia nova 3.15.1-3; Libanius, Orationes 18.219
  19. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.2.4-5; Zosimus, Historia nova 3.15.4-6
  20. Vide Obsidio Pirisaborae
  21. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.3.10-11; Zosimus, Historia nova 3.19.3-4; Libanius, Orationes 18.222-226, 232-234
  22. Si recte recognoscitur; nomen enim ab Ammiano omittitur. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.4.1; Dodgeon et Lieu (1991) p. 234 et nota 22
  23. Vide Obsidio Maiozamalchae
  24. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.4.31, 24.5.1-2; Zosimus, Historia nova 3.23.1-2; Libanius, Orationes 17.20, 18.243
  25. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.6.1-2; Zosimus, Historia nova 3.24.2; Libanius, Orationes 18.245-247; Magnus Carrhensis FGrH 225 F 7 (Ioannes Malalas, Chronographia 13 p. 330); Gregorius Nazianzenus, Orationes 5.10
  26. Vide Proelium ad Ctesiphontem commissum (363)
  27. Libanius, Orationes 18.257-259; Socrates Scholasticus, Historia ecclesiastica 3.21.4-8; Artemii passio 69
  28. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.7.1-3; Zosimus, Historia nova 3.26.1; Libanius, Orationes 18.261; Eunapius, Historia post Dexippum fr. 22, 27 (p. 41 Blockley); Zonaras, Epitome historiarum 13.13.10
  29. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.7.3-5; Zosimus, Historia nova 3.26.2-3; Libanius, Orationes 18.262-263; Ephraem Syrus, Hymni contra Iulianum 3.15; Gregorius Nazianzenus, Orationes 5.11-12; Sozomenus, Historia ecclesiastica 6.1.9; Theodoretus, Historia ecclesiastica 3.25.1; Festus, Breviarium 28; Zonaras, Epitome historiarum 13.13.2-9
  30. Gregorius Nazianzenus, Orationes 5.11; Ephraem Syrus, Hymni contra Iulianum 2.18; Festus, Breviarium 28; Socrates Scholasticus, Historia ecclesiastica 3.22.9; Sozomenus, Historia ecclesiastica 6.1.9-12; Philostorgius, Historia ecclesiastica 7.15; Theodoretus, Historia ecclesiastica 3.25.1; Magnus Carrhensis FGrH 225 F 9-11 (Ioannes Malalas, Chronographia 13 pp. 330-332); Artemii passio 69
  31. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.8.2-5; Zosimus, Historia nova 3.26.3
  32. Si hoc flumen recte recognoscitur: "Durus" amnis in fontibus appellatur. Ammianus Marcellinus, Res gestae 25.1.1-3; Zosimus, Historia nova 3.26.4-5; Libanius, Orationes 18.264. Vide Dillemann (1961) p. 146; Paschoud (1979) p. 188
  33. Ammianus Marcellinus, Res gestae 25.1.10; Zosimus, Historia nova 3.26.4; Ioannes Chrysostomus, De S. Babyla 22.122; Theodoretus, Historia ecclesiastica 3.25.4; Zonaras, Epitome historiarum 13.13.13-14
  34. Vide Proelium prope Maranga commissum
  35. Vide Iuliani imperatoris mors et successio
  36. Ammianus Marcellinus, Res gestae 25.6.1- ...
  37. Vide Foedus Persarum et Romanorum (363)
  38. Ammianus Marcellinus, Res gestae 25.8.4-16
  39. Ammianus Marcellinus, Res gestae 25.8.13-15, 25.9.1-3; Zosimus, Historia nova 3.33.1-34; Eunapius, Historia post Dexippum fr. 29 (pp. 45-47 Blockley); Ephraem Syrus, Hymni contra Iulianum 2.16-3.8; Ioannes Chrysostomus, De S. Babyla 22.123; Theodoretus, Historia ecclesiastica 3.25.4; Philostorgius, Historia ecclesiastica 8; Ioannes Malalas, Chronographia 13 pp. 336-337
  40. Ridley (1973) p. 317; Dodgeon et Lieu (1991) pp. 231-237

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • R. Andreotti, "L'impresa di Iuliano in Oriente" in Historia vol. 4 (1930) pp. 236-273
  • Timothy D. Barnes, Ammianus Marcellinus and the Representation of Historical Reality (Ithacae: Cornell University Press, 1998. ISBN 0-8014-3526-9) pp. 164-165
  • Glen Warren Bowersock, Julian the Apostate (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1978. ISBN 0-674-48881-4) pp. 106-119 (Paginae selectae apud Google Books)
  • J. den Boeft, J. W. Drijvers, D. den Hengst, H. C. Teitler, Philological and Historical Commentary on Ammianus Marcellinus XXIV. Lugduni Batavorum: Brill, 2002 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Walter R. Chalmers, "Eunapius, Ammianus Marcellinus, and Zosimus on Julian's Persian Expedition" in Classical Quarterly n.s. vol. 10 (1960) pp. 152-160
  • Franz Cumont, "La marche de l'empereur Julien d'Antioche à l'Euphrate" in F. Cumont, Etudes syriennes (Lutetiae: Picard, 1917) pp. 1-33 Textus apud archive.org
  • L. Dillemann, "Ammien Marcellin et les pays de l'Euphrate et du Tigre" in Syria vol. 38 (1961) p. 87 ff.
  • M. H. Dodgeon, S. N. C. Lieu, The Roman Eastern Frontier and the Persian Wars: 363-628 AD: a narrative sourcebook (Londinii: Routledge, 1991) pp. 231-274 (Paginae selectae: N.B. paginatio renovata apud Google Books)
  • Ch. W. Fornara, "Julian's Persian Expedition in Ammianus and Zosimus" in Journal of Hellenic Studies vol. 111 (1991) pp. 1-15
  • David Hunt, "Julian" in The Cambridge Ancient History (2a ed. Cantabrigiae, 1970-2005) vol. 13 (1998. ISBN 0-521-30200-5) pp. 44-77, esp. pp. 75-76 (Paginae selectae apud Google Books)
  • W. E. Kaegi, "Constantine's and Julian's Strategies of Strategic Surprise against the Persians" in Athenaeum n.s. vol. 69 (1981) pp. 209-213
  • Erich Kettenhofen, "Julian" in Encyclopaedia Iranica Online (2009-2012)
  • John Matthews, The Roman Empire of Ammianus (Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1989. ISBN 978-0-8018-3965-8) pp. 140-161
  • A. F. Norman, "Magnus in Ammianus, Eunapius, and Zosimus: New Evidence" in Classical Quarterly' n.s. vol. 7 (1957) pp. 129-133
  • F. Paschoud, ed., Zosime: Histoire nouvelle. Vol. 2 pars 1. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1979 (Collection Budé)
  • David S. Potter, The Roman Empire at Bay: AD 180-395 (Londinii: Routledge, 2004. ISBN 978-0-415-10057-1) pp. 518 et 720 (Paginae selectae apud Google Books)
  • R. T. Ridley, "Notes on Julian's Persian Expedition (363)" in Historia vol. 22 (1973) pp. 317-330 esp. p. 326
  • Gerhard Wirth, "Julians Perserkrieg. Kriterien einer Katastrophe" in Richard Klein, ed., Julian Apostata (Darmstadt, 1978) p. 455 ff.