Badenia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Collocatio Badeniae in Imperio Germanico (1870-1918)

Badenia (Germanice Baden) fuit antiqua civitas Germaniae, quae nunc ad terram foederalem Badeniam-Virtembergiam pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Marchia[recensere | fontem recensere]

Primo de Marchia Badenia audimus anno 1061: Hermannus I de Zähringen tum Marchio Veronae et Comes Badeniae erat. Anno 1074 filius eius parvulus Hermannus II ei successit. Successerunt Hermannus III (1130 - 1160) et Hermannus IV (1160 - 1190). Huius filius Hermannus V ad annum 1243 regnavit, cum Hermannus VI (ad annum 1250) novus marchio factus est. Hoc tempore Badenia agris multis aucta, sed interdum et inter heredes divisa est. Postea duae terrae orta sunt: Badenia-Badenia et Badenia-Durlach, quae annis 1535 - 1771 fuerunt, deinde heriditate iterum consociatae sunt.

Principatus Electoralis[recensere | fontem recensere]

Tempore Napoleonis I Badenia anno 1803 principatus electoralis factus et multis agris, qui antea ad ecclesiam et urbes liberas pertinuerant, aucta est. Principi electori Badeniae ius Imperatorem Imperii Romani Sacri eligendi datum est, sed iam anno 1806 imperium dissolutum est.

Magnus Ducatus[recensere | fontem recensere]

Anno 1806 Badenia Ducatus Magnus factus est, quae usque ad annum 1815 ad Confoederationem Rhenanam (Germanice Rheinbund) pertinuit et deinde ad usque annum 1866 ad confoederationem Germanicam (Germanice Deutscher Bund). Iam anno 1818 Dux Magnus terrae constitutionem dedit. Die 12 Septembris Ferrovia statalis inaugurata est. Quamquam constitutio Badeniae liberalis erat, tamen anno 1848/1849 magni tumulti contra monarchiam orti sunt. Anno 1871 Badenia pars Imperii Germanici facta est.

Res Publica Badenia[recensere | fontem recensere]

Badenia, quae ab 10 Novembris 1918 Res Publica erat. Anno 1933 ut ceteris civitatibus Germaniae, Badeniae omnia iura propria a Nazistis dempta sunt. Post Bellum Orbis Terrarum II Badenia divisa est inter Alligatos: Australem partem Franci occupaverunt. Hic iterum Res Publica Badenia condita est, septentrionalis pars ad Zonam CFA pertinuit et pars terrae Badeniae-Virtembergiae facta est. Nam anno 1952 Badenia cum Virtembergia in nova Terra Foederali Germaniae Badenia-Virtembergia contributa est, quamquam incolae Badeniae Australis suffragio pro Badenia restituenda sententiam dederunt.

Praeclari viri publici e Badenia[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi (Germanice)[recensere | fontem recensere]

Partes Terrae Foederalis ad partem meridionalem et occidentalem Germaniae spectantis
Vexillum magnum civitatis Badeniae et Virtembergiae
BadeniaVirtembergiaZolnerumWimpina
Terrae Rei Publicae Vimarianae

Anhaltinum | Badenia | Bavaria | Res Publica Brunsvicum | Urbs Hanseatica Brema | Hamburgum | Hassia | Lippia | Lubeca | Megalopolis-Suerinum | Megalopolis-Strelicia | Oldenburgum | Borussia | Saxonia | Schaumburgum-Lippia | Thuringia | Waldecum-Pyrmontum (ad usque annum 1929) |Virtembergia