Carolus-Ludovicus Wagner
Carolus-Ludovicus (vulgo: Carl-Ludwig) Wagner (natus 9 Ianuarii 1930 Dusseldorpii) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.
[recensere] Munus
Annis 1949 - 1957 Wagner iurisprudentiae Moguntiaci studebat. Tum minister publicus Rhenaniae-Palatinati fuit. Annis 1959 - 1969 in Parlamento Europaeo laboravit.
[recensere] Cursus honorum
Wagner ab anno 1951 sodalis CDU erat et annis 1969 - 1976 legatus Dietae Foederalis Germaniae et 1983 - 1991 legatus sentus terrae Rhenaniae-Palatinati fuit. Annis 1976 ad usque 1979 magister civium superior Augustae Treverorum erat, tum 13 Decembris 1979 a Bernhardi Vogel praeside ministrorum administer iustitiae Rhenaniae-Palatinati factus est. 11 Iunii 1981 administer aerarii publici creatus est. 8 Decembris 1988 denique successor Bernhardi Vogel ipse praeses ministrorum creatus est. Sed suffragium populi anni 1991 perdidit atque magistratum 21 Maii eius anni Rudolpho Scharping (SPD) tradidit.
[recensere] Post magistratum
Eodem anno Wagner omnia alia officia reliquit atque hodie Augustae Treverorum vivit.
Gulielmus Boden | Petrus Altmeier | Helimutus Kohl | Bernhardus Vogel | Carolus-Ludovicus Wagner | Rudolphus Scharping | Curtius Beck