Henricus Dunant

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus Dunant

Henricus Dunant sive plene Ioannes Henricus Dunant (natus Genavae die 8 Maii 1828; mortuus in vico Helvetico Heiden die 30 Octobris 1910) fuit mercator, humanista, homo beneficus, conditor Consociationis Internationalis Crucis Rubrae[1], et suasor primi Conventus Genavenses.


Vita[recensere | fontem recensere]

In proelio Sulphurinensi inter Bellum alterum de libertate Italiana Dunant, qui forte hac in regione negotia gerebat, vidit multos milites non in pugna necari sed postea vulneribus succumbere. Dunant tam horrore strictus erat ut aliquanto post consociationem internationalem crucis rubrae conderet. Etiam ut pacifista, relatione epistulis cum Bertha von Suttner et ad auxilium humanitarium et iura mulierum promovendum conatus est.

Anno 1901 Dunant Praemium Nobelianum Pacis Componendae una cum Friderico Passy accepit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti., fasc. 166, anni 2006


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!