Ioannes a Cruce

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Sanctus Ioannes a Cruce
Sacerdos, Doctor Ecclesiae
Natus 1542
Mortuus 1591
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sanctus Ioannes a Cruce (Hispanice: San Juan de la Cruz) natus est Fontiberi in Hispania prope Abulam, 24 Iunii , anno 1542; obiit Ubedae, 14 Decembris aut 15 Decembris, anno 1591. Fuit maximus Carmelitarum mysticus et poeta Saeculi Aurei.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est in sinu familiae nobilis sed pauperis. Laboravit cum iuvenis in valetudinario et scholam Iesuitam frequentavit Metimnae Duellis (vulgo Medina del Campo). Anno 1564 incepit studia artium philosophiaeque in Universitate Salmantina ubi Sanctam Teresiam Abulensem cognovit anno 1567, cum qua novos Ordines duos Carmelitarum constituere statuit. Ordo reformatus Carmelitarum Discalceatarum eorum offendit in hostilitate Carmelitarum Calceatarum, sed Ioannes pluribus potuit muneribus fungi.

Docuit primum in schola tironum in oppido Mancerae, deinde constituit scholam propriam in oppido Complutense (vulgo Alcalá de Henares) et confessor factus est conventus Sanctae Teresiae. Anno 1577 Carmelitarum Calceatarum machinationes triumphaverunt et Ioannes in carcerem coniectus est in Toleti monasterio per menses octo. Carbulam (vulgo: Almodovar) fugit et refugit. Vitam egit vicarius provincialis usque ad mortem in Baetica (vulgo: Andalucia).

Anno 1591, iterum offendi et munera religiosa perdidit. Propositum erat sibi in Americam migrare sed premature vitam terminavit in Ubeda anno 1591. Postea reliquiae reptae sunt et ductae in Segoviam. Additus est in Sanctorum numero anno 1726 et proclamatus Doctorem Ecclesiae anno 1926.

Opera Poetica[recensere | fontem recensere]

Ioannis a Cruce poemata quamvis pauca eum collocant maiores inter Hispanos poetas aetatis suae et inter maximos poetas mysticos omnium temporum. Nocte obscura, Canticum spiritualis et Flamma amoris viva sunt tria opera summa, quae Ioannes explicat in singulis operis prosis causa difficultatis eos interpretandi. Poesis eius Cantici Canticorum immiscet imagines cum formulis Petrarchae, theologia Thomistica et mystica Germanica Mediaevale. Poesis eius pulcherrima et plena affecto.

Doctrina[recensere | fontem recensere]

Doctrina tota eius gyrat circum metaphoram obscurae noctis. Haec metaphora iam mysticis notatur sed ei Ioannes formam dedit novam. Nox, ambitus rerum tollens, symbolum est Ioanni negationis animi sensibilibus et symbolum quoque absoluti vacui spiritualis. Secundum Ioannem, de nocte, animus experitur terribilem solitudinem et tentationes terribiles. Obscuram noctem vocat quoque Ioannes probationes teribiles quas homini Deus mittit ad eum purgandum. De noctibus duabus loquitur: ea quae sensus est (in fine viae purgativae) et ea quae spiritus est (in fine viae illustrativae), post quas vias via coniunctiva, quae extremum desiderium animae cruciatae causa separatione a Deo stat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Minimi | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani

Roman numeral 10000 CC DD.svg