Carolus Alexander (Saxonia-Vimarii-Eisenach)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Moneta Caroli Alexandi ducis magni

Carolus Alexander (Theod. Carl Alexander, natus die 24 Iunii 1818 Vimariae, mortuus 5 Ianuarii 1901 eodem loco) ab anno 1853 dux magnus Saxoniae-Vimarii-Eisenach fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Carolus Fridericus dux magnus fuit, mater Maria Romanova, filia Pauli I imperatoris Russiae. Soror eius Augusta anno 1829 uxor Gulielmi principis Borussia, postea imperatoris Germanici facta est. Ipse anno 1842 Sophiam principissam Auriacae Nassoviae in matrimonium duxit. Cum ea quattuor liberos habuit, inter eos filium Carolum Augustum.

Vita et Regnum[recensere | fontem recensere]

Monumentum Goethe et Schiller Carolo Alexandro auctore anno 1857 Vimarii positum
Castellum Wartburgense a Carolo Alexandro refectum

Carolus Alexander liberalibus consiliis institutus est. Anno 1849 autem bello contra Daniam de Slesvico et Holsatia interfuit. Die 8 Iulii 1853 pater mortuus est et 28 Iulii - die natali Ioannis Wolfgangi de Goethe regnum iniit. Ut pater et avus fautor artium fuit. Iam ab anno 1838 Castellum Wartburgense refici iussit, Franciscum Liszt et Ricardum Wagner compositores adiuvabat. Vimariam multis monumentis ornabat, quae inter aliis Ioanni Gottfriedus Herder, Christophoro Martino Wieland posita sunt. Monumentum celeberrimum autem anno 1857 Ioanni Wolfgango Goethe atque Friderico Schiller positum est. Inter Bellum Germanicum Carolus Alexander socius Borussicorum fuit: Die 9 Iulii 1866 Magnus Ducatus Confoederationem Germanicam reliquit et die 18 Augusti ad Foederationem Germanicam Septemtrionalem accessit. Anno 1867 milites civitatis foedere cum Borussia signato exercitui Borussicae adiuncti sunt[1]. Bello Germanico-Francico Carolus Alexander autem non interfuit. Anno 1894 filius unicus mortuus est, ut nepos Gulielmus Ernestus heres regni Saxoniae-Vimarii-Eisenach factus est. Qui ei anno 1901 successit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]