Saxonia-Vimarii-Eisenach

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Ducatus Saxoniae-Vimarii-Eisenach in Imperio Germanico
Partes Ducatus Magni
Insigne Ducati Magni Saxoniae-Vimarii-Eisenach

Saxonia-Vimarii-Eisenach ducatus, ab anno 1815 Ducatus magnus erat; ab anno 1903 "Ducatus Magnus Saxonia" nominatus est; ab anno 1918 res publica fuit et ab anno 1920 cum aliis civitatibus ad Thuringiam pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ducatus[recensere | fontem recensere]

Ducatus anno 1741 conditus, cum Saxoniae-Eisenach dux sine herede mortuus esset et eius civitas cum Saxonia-Vimarii ducatu Ernesti Augusti I consociata est. Primus dux anno 1748 mortuus est et filius Ernestus Augustus II ei successit et ad mortem anno 1758 regnavit. Uxor eius Anna Amalia Brunsvici-Guelpherbyti erat. Filius eorum Carolus Augustus anno 1757 natus iam infans successor patris factus est. Ad diem 3 Septembris 1775 Anna Amalia mater procuratrix ducati fuit. Novembre eiusdem anni Carolus Augustus dux Ioannem Wolfgangum Goethe poetam Vimariam vocavit. Qui multos annos ibi vixit et etiam administer ducis factus est.

Anno 1776 Goethe Annae Amaliae ducissae magnae persuasit, ut theatrum parvam institueret et Coronam Schröter actricem et cantricem, quam Lipsiae cognoverat, huc invitavit. Ibi Schröter prima Iphigeniam Goethe egit[1].

Praeterea alios poetas et viros eruditos Vimariam in oppidum invitavit, ut Ioannem Gottfriedum Herder anno 1776 et Fridericum Schiller anno 1799. Ab anno 1786 Carolus Augustus dux militum exercitus Borussiae fuit. Inter Bella Coalitionum ab anno 1792 contra Franciam certavit. Post Proelium Ienense anno 1806, quo in pugna et Iena urbs a Francicis populata erat, imperio militari se abdicavit et Ducatum in Confoederatio Rhenana induxit. Quod filius Carolus Fridericus anno 1801 Mariam Romanovam, filiam Pauli I imperatoris Russiae in matrimonium duxerat, Alexandro I imperatore Russico suadente anno 1814 ad Consilium Vindobonense invitatus est.

Ducatus Magnus[recensere | fontem recensere]

Anno 1815 Consilio Vindobonensi Saxonia-Vimarii-Eisenach Ducatus Magnus elatus est. Die 5 Maii 1816 prima constitutio liberalis Ducati Magni promulgata est. Anno 1817 Magno duce adnuente studiosi Universitatis Litterarum Ienensis ad Festum Wartburgense convenerunt. Carolus Augustus anno 1828 mortuus est et Carolus Fridericus ei successit. Inter eversionem rerum anni 1848 iura Ducis Magni deminuta sunt. Carolus Alexander post mortem patris anno 1853 Dux magnus factus et ad usque ipsius mortem anno 1901 mansit. Ut pater et avus Carolus Alexander fautor artium fuit. Iam ab anno 1838 Castellum Wartburgense refici iussit, Franciscum Liszt et Ricardum Wagner compositores adiuvabat. Vimariam multis monumentis ornabat, quae inter aliis Ioanni Gottfriedus Herder, Christophoro Martino Wieland posita sunt. Monumentum celeberrimum autem anno 1857 Ioanni Wolfgango Goethe atque Friderico Schiller positum est. Inter Bellum Germanicum Carolus Alexander Dux Magnus socius Borussicorum fuit: Die 9 Iulii 1866 Magnus Ducatus Confoederationem Germanicam reliquit et die 18 Augusti ad Foederationem Germanicam Septemtrionalem accessit. Anno 1867 milites civitatis foedere cum Borussia signato exercitui Borussicae adiuncti sunt[2]. Bello Germanico-Francico Saxonia-Vimarii-Eisenach autem non interfuit. Nepos Caroli Alexandri Gulielmus Ernestus ei successit, cum filius iam anno 1894 mortuus esset. Anno 1903 eius civitas "Ducatus Magnus Saxonia" nominata est. Die 9 Novembris 1918 dux ad abdicandum a regno coactus est et ultimis annis in Silesia vixit.

Res Publica[recensere | fontem recensere]

Res publica proclamata anno 1919 novus senatus terrae electus est et Arnoldus Paulssen (DDP) praeses ministrorum electus est, qui antea et administer Ducatus Magni fuerat. Cum aliis civitatis eius regionis Saxonia-Vimarii-Eisenach die 1 Maii 1920 ad novam civitatem Thuringiam consociata est. Paulssen autem praeses ministrorum primus etiam novae civitatis electus est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Ager Ducatus tribus maioribus regionibus constabat, quae a Regno Saxoniae, Borussia atque Hassia-Cassala circumventae sunt. Capita horum regionum, quae circuli nominabantur, Neostadium ad Orlam, Vimaria atque Ysenacum erant. Praeterea nonnullae partes minores fuerunt, quae ad Magnum Ducatum pertinuerunt. Caput omnis civitatis autem Vimaria erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Saxonia-Vimarii-Eisenach spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]