Latinitas nondum censa

Mahometus Mursī

E Vicipaedia
(Redirectum de Mahometus Mursi)
Salire ad: navigationem, quaerere
Mahometus Mursi die 18 Iunii 2012

Mahometus Mursī, plenius Muḥammad Muḥammad Mursī ʿĪsā al-ʿAiyāṭ (Arabice ‏محمد محمد مرسي عيسى العياط; natus in provincia Aš-Šarqīya die 20 Augusti 1951), alumnus Universitatis Cairensis et Universitatis Californiae Meridionalis, est ingeniarius et vir politicus. Professor fuit iuxta Universitatem Civicam Californiensem apud Northridge ab anno 1982, deinde ad patriam reditus professor Universitatis Zagazig ab anno 1985 usque ad 2010. Ab anno 2012 praeses Aegypti post Manifestationes Aegyptiae anni 2011 meruit.

Iam proximo anno die 3 Iulii 2013 Mursi ab conversione exercitus post populi tumultus propter difficultates rerum oeconomicarum et islamismum depositus est.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]