Roman numeral 10000 CC DD.svg

Henricus VIII (rex Angliae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Henricus VIII (28 Iunii 149128 Ianuarii 1547) a 22 Aprilis (coronatus est 24 Iunii) 1509 usque ad mortem suum fuit rex Angliae. Anno 1541 etiam factus est Hiberniae rex, quam antea dux rexerat.

Secundus filius Henrici VII (Henrici Tudoris) regis et Elisabethae Eboracensis factus est mortuo fratre natu maiore Arthuro Tudore princeps Cambriae. Iudicium papae necessarium fuit, ut permitteretur Henrico VIII viduam fratris sui, Catharinam Aragonensem, in matrimonium ducere, tantum matrimonio Arthuri Catharinaeque non perpetrato (ad disciplinam Ecclesiae Catholicae matrimonium est perpetrandum conubio, ut fiat ratum) possibile. Catharina Henrico infantes peperit nominatos Henricum (1 Ianuarii-22 Februarii 1511), Henricum (November-November 1513), Mariamque (28 Februarii 1516-17 Novembris 1558). Post divortium factum cum Catharina minime a papa accognitum Henricus divisionem fecit inter Anglicam Ecclesiamque Catholicam. Quo facto difficultatibus gravissimis ab ecclesia illa adficiebatur. Henricus multos merces ecclesiae confiscavit, atque Ecclesiam Anglicam condidit, quod tandem decreto Principatus Lege (Anglice: Act of Supremacy) confirmatum est.

Henrico absente et bellum gerente in Francia dux tertius Norfolcis, Thomas Hauardus (Anglice: Thomas Howard), vicit Iacobum IV regem Scotiae, qui temptaverat invasionem, apud Floddenos. Inimicitia Henrici longa cum rege Francisco I comminatio facta est causa foederis Franciae et Scotiae, quod utraque terra erat catholica. Henricus et Franciscus 1520 convenerunt iuxta Calisium in Aurei Campo Panni. Anno 1546 pacificatum est cum Francia.

Henricus VIII potentiam auxit classis Angliae, sed navis sua summa, nominata Mary Rose, mersa est pugna cum classi Galliae, postquam longe efficaciterque navigaverat, in portu oppidi Portus Ostii (Portsmouth), Henrico spectante.

Henricus VIII merito valet vulgaris imperator temporis Aevi antiquitatis renascentis. Doctus, locutus est pluribus linguibus, epistulisque conlocutus est cum Erasmo de Roterodamo. Musicus quoque fuit, et musicam composuit. Superavit alios saltando, venando, luctando, exercendo armorum.

Unum aliorum muniorum magnorum temporis Henrici fuit Conductionis Lex (Act of Union), decretum anni 1536 cives Cambriae reddens etiam cives Angliae. Nihil pudoris Henrico erat sanguis Cambriae suus.

Etiam notus erat causa uxorum sex eius. In lingua Anglica est carmen "Divorced, beheaded, died; divorced, beheaded, survived" (Latine: "Divortium factum, carnificata, mortua. Divortium factum, carnificata, supervivit") pertinens ad illas uxores sex. Facto cum Catharina Aragonense divortio atque divisione inter ecclesias Catholicam Angliamque, nupsit Annam Bolinam 25 Ianuarii 1533 in matrimonium duxit, sed Anna, cui epistulas amantes pulchrissimas scripserat, Henrico infortunate modo puellam peperit, Elisabetham (7 Septembris 1533-24 Martii 1603). Infans alter fuisset puer, sed mortuus est partus. Anna, quod nec Henrici animum bonum tenere nec ei parere heredem speratum potuerat, accusata est causa adulterii multis casibus persecuti et carnificata una cum eius "amantibus," inter quos etiam esse Annae fratrem dictum est.

Uxor sequens in vita Henrici Iana Seimora erat ei parens filium saepe aegrotum Eduardum (12 Octobris 1537-6 Iulii 1553) Breve tempus post genus infantis (24 Octobris 1537) mortua est verosimile febre lecti infantis. Henricus modo 6 Ianuarii 1540 invito iterum nupsit instantia cancellarii Thomasii Cromwellis. Cromwell postea, ut antecessores Morus atque Thomas Wolsa, causa proditionis patriae accusatus est.

Uxor a Cromwelle conciliata quarta Germanica religionis ecclesiae Protestanticae erat Anna de Clivis. Henricus eam ante nuptias modo spectaverat in pictura et a principio non dilexerat eam. Iam in Iunio 1540 divortium cum Anna fecit. Anna de Clivis Henricum supervixit annos decem. Matrimonium Henrici sequens factum cum adolescentiore Catharina Huarda (Katherine Howard) iam 28 Iunii 1540. Sed mulier adolescens minime amabat Henricum hoc tempore habentem aspectum non quidem iucundum. Accusata, aliter quam Anna Bolina, merito est causa adulterii et carnificata 13 Februarii 1542.

Ultimae uxori, Catharinae Parrae, mulieri maturiori iam bis viduae, Henricus 12 Iulii 1543 nupsit. Eum supervixit tempus unius anni, sed modo, quod Henricus tempus breve post nuptias mortuus est. Si Henricus supervixisset tempus longius, Catharina mox esset necata ob opinionem eius pertinentem ad religionem et animum multas facientem contradictiones.

Notum est Henricum in vita sua seriore fuisse ponderis nimis magni et possibiliter passum esse arthritem, syphillem et/aut diabetem. Cum iunior etiam erat traditur fuisse virum vividum. Origo ponderis eius nimis magni fuit calamitas apud tornamentum. Patiebatur vulnus in crure situm non impediens suas exercitationes, sed plus et plus complens pure et sic ex parte verosimile causa ens mortis Henrici.

Henricus 1547 mortuus est Londinii et Windsori est sepultus. In testamento ordinem, quo infantes Angliae reges fiant, scripsit: Eduardus VI, Maria I, Elisabetha I.

Uxores Henrici VIII[recensere | fontem recensere]

Michel Sittow 002.jpg Anne boleyn.jpg Hans Holbein d. J. 032b.jpg Uxores Henrici VIII AnneCleves.jpg CatherineHoward.png Catherine Parr from NPG.jpg

Catharina Aragonensis
1485-1536

Anna Bolena
1507-1536

Ioanna Seimora
1509-1537

Anna de Clivis
1515-1557

Catharina Hauarda
1521?-1542

Catharina Parra
1512-1548

Amamores Henrici VIII[recensere | fontem recensere]

Opera[recensere | fontem recensere]

Fontes vitae et regni Henrici VIII[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

  • Henry VIII, ludus scaenicus Shakesperianus de rege Henrico VIII

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

References[recensere | fontem recensere]

  1. *Hart, Kelly. (2009). The Mistresses of Henry VIII The History Press. ISBN 978-0-7524-5852-6

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Henricus VII
Rex Angliae Successor:
Eduardus VI