Roman numeral 10000 CC DD.svg

Septuaginta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Septuaginta: Codex Vaticanus.

Versio Veteris Testamenti ex Hebriaca in Graecam conversa Septuaginta appellatur, a septuaginta duo viris doctis qui dicuntur eam scripsisse. Saeculo tertio a.C.n., rex Ptolemaeus II Philadelphus dicitur quaesisse a scribis Iudaicis conversionem eorum librorum sacrorum ut in Bibliothecam Alexandrinam concluderentur. Scribae dicuntur versiones easdem scripsisse in septuaginta duo diebus in conclavibus diversis diductae.

Origo conversio septuagintae est Veteris Testamenti pro translationibus Veteris Latinae, et fons, cum Biblia Hebraica, Bibliorum Vulgatorum. Ipsa autem translatione Sanctus Hieronymus Biblia Hebraica maxime consulebat, alia autem metaphrastae pro translationibus Latinis veterioribis Biblia Hebraica non crediderunt.

Canonem habet ampliorem veteris testamenti, cum libris I Maccabaeorum et II Maccabaeorum, et alii qui a Texto Masoretico excluduntur. Biblia fuerunt pro communitatibus Christianis primis, et versio haec citatur apud Novum Testamentum Graecum. Hac academici adhuc utuntur, cum textus Bibliorum forsitan 700 annis textui Masoretico antiquior repraesentat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]