Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Martinus Lutherus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Martinus Lutherus
Res apud Vicidata repertae:
Martinus Lutherus: imago
Martinus Lutherus: subscriptio
Nativitas: 10 Novembris 1483; Islebia
Obitus: 18 Februarii 1546; Islebia
Nomen nativum: Martin Luther, Martin Luder

Officium

Munus: Linguista, Interpres, Theologus, Scriptor, Professor, Monachus, Causidicus, Bible translator, hymnwriter

Consociatio

Religio: Catholicismus, Protestantes

Familia

Genitores: Hans Luther; Margarethe Luther
Coniunx: Catharina de Bora
Proles: Elisabeth Luther, Paul Luther, Magdalena Luther, Margarete Kunheim, Martin Luther, Jr., Johannes Luther

Memoria

Sepultura: All Saints' Church
Martinus Lutherus monachus Augustinianus. Adumbratio Lucae Cranach maioris.

Martinus Lutherus[1] sive Martinus Luttherus[2] fuit monachus Germanicus Ordinis Sancti Augustini et theologus reformationis. Qui a multis notissimum reformatorem reformationis esse putatur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Lutherus monachus factus est anno 1505 apud Augustianos Erfordienses. Dum in quodam monasterio degebat, cupiditates coercebat et corpus suum torquebat vigiliis et inedia, animae pacem tamen non inveniebat. Post multos annos cum in Sancti Pauli Epistula ad Romanos (1:17) legeret ("Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet"), denique intellexit salus solum Dei donum esse (confer infra doctrinam).

Die 4 Octobris 1512 Wittenbergae licentiatus theologiae promotus est.

Anno 1517, tractatum suum Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum inscriptum ac 95 thesibus receptum ad ostium ecclesiae Wittenbergensis adfixit. Reformatio sua schisma ecclesiae effecit. Die 29 Octobris 1525 in ecclesia castelli Wittenbergae primam missam lingua Theodisca celebravit.

Opus praeclarissimum fortasse Lutheri est conversio Bibliae in linguam Theodiscam; id autem fuit quasi initium linguae Germanicae superioris. Quae conversio ei ideo tantae curae erat, quod ad scripturam sacram populum Christianum reverti neque ecclesiae Catholicae ministris morem gerere oportere existimavit, ut Dei legem voluntatemque intellegerent.

Doctrina[recensere | fontem recensere]

Lutherus dixit hominem non operibus, sed sola fide servari posse (id est, salutem fide comparari, non operibus). Nam ne operibus quidem bonis voluntatem creatoris a creatis obligari. Ad quam fidem sola scriptura solaque Dei gratia esse ascendendum. His theologiae praeceptis praecipue a Sancti Pauli Epistula ad Romanos scripta profectus est.

Duas autem esse veritates: legem et evangelium. Christum Lutherus agnoscit agnum Dei esse, qui tolleret peccata mundi. Epistulas quidem Pauli apostoli novo quodam sensu reperto explicavit, ut omnia hominum facta in peccatis numeraret. Nihil quod faceremus Deo placere, Deum tamen nos tantopere amare, ut filium suum misisset. Filio eius Christo in cruce mortuo diabolum vel potius peccatum ipsamque mortem victam esse. Peccata nostra in Agnum esse iacienda, ut servaremur. Haec est parva pars fidei atque doctrinae Lutheri.

Alii reformatores[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera Martini Lutheri lingua Latina scripta[recensere | fontem recensere]

Martini Lutheri lingua Latina scripta[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Pro operibus a et de Luthero, vide Martinus Lutherus (fontes) et Luther's works apud Wikisource.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pro fonte nominis, vide adumbrationem Lucae Cranach maioris.
  2. Vide incipitum de 'Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum'.
  3. "Ninety-Five Theses - Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum of 1517". World Digital Library. 1517 
  4. Lutherus, Martinus (1521). On Monastic Vows - De votis monasticis. Melchior Lotter d.J. / World Digital Library 

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinum Lutherum spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Martinum Lutherum apud Vicifontem.
Incubator-logo.svg Lege Μαρτῖνος Λούθηρος ("Martinus Lutherus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam