Jump to content

Melodrama (musica)

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Drama melicum)
Vide etiam paginas discretivas: Opera et Melodrama (discretiva).
Palatium Garnier apud Theatrum lyricum Lutetiense, unum ex celeberrimis orbis terrarum theatris melodramaticis.

Melodrama,[1] vel drama melicum,[2] vel drama musicum[3] (vulgo in permultis linguis hodiernis opera), est ars practica in qua cantores et instrumentalistae opus fabulosum pro spectatoribus peragunt quod verba in libello conlocata et notationem musicam in partitura scripta coniugit, plerumque per drama in situ theatrico exhibita.[4] Melodramata multa aesthetica ludorum scaenicorum elementa accipit, inter quae actio, scaena, ornatus, et aliquando saltatio. Perfunctio, cui orchestra vel minor grex musicus adiunctionem suppeditat, in theatro lyrico usitate monstratur.

Summá in gradatione dramatis musici Götterdämmerung, ultimae partis Der Ring des Nibelungen a Ricardo Wagner confectae, Brünnhilde se et equum dilectissimum in mariti rogum imponit, mundum deorum destruens. Pictura ab Arthuro Rackham facta.

Melodrama est maior Occidentalis musicae classicae memoriae pars.[5] Coepit in Italia saeculo sexto decimo exeunte, circa annum 1597, cum Iacobi Peri melodrama Dafne (nunc deperdita) Florentiae producta esset. Hoc musicae genus mox omnem per Europam percrebruit, ubi Sagittarius in Germania, Lully in Francia, et Purcell in Anglia saeculo septimo decimo insigniter adiuverunt ut musicae suarum civitatum memoriae constitutae essent. Saeculo autem duodevicensimo, theatrum lyricum Italicum plurimum Europae regnabat, Francia excepta, et ea compositores non Italicos, inter quos praecipue Handel, attraxit. Opera seria tum erat gloriosissimum theatri lyrici genus, donec Gluck, contra eius sterilitatem positam repugnans, sua melodramata "reformata" annis fere 1750/1760 produxit. Hodie, celeberrimus melodramatum saeculi duodevicensimi exeuntis compositor est Mozart, qui primum melodramata seria composuit, sed deinde bonam famam est ob melodramata comica Italica adsecutus, praecipue Le Nozze di Figaro, Don Giovanni, et Così fan tutte, atque adeo Die Zauberflöte, monumentum in memoria Germana.

Scaena pro La Bohème conlocata, opus lyricum a Puccini compositum, una ex frequentissime peractis orbis terrarum operis.

Prima saeculi undevicensimi tertia pars a peritis habetur culmen modi belli cantus, cum Rossini, Donizetti, et Bellini artificia quae hodie in scaenam iam adferuntur excogitabant. Eodem tempore etiam oriebatur opera grandis, cuius artificia praestantia a Meyerbeer composita sunt. Medium saeculum undevicensimum habetur aetas aurea, quam Wagner in Germania et Verdi in Italia ducebant et dominati sunt. Manebat approbatio populi ab aetate verismi in Italia et ab opera Francica in Francia usque ad artificia a Puccini et Strauss saeculo vicensimo ineunte composita. In Europa Media et Orientali eodem saeculo, comparabiles modi artis lyricae orti sunt, praecipue in Russia et Bohemia. Saeculo vicensimo, compositores permulta experimenta in modis novellis conabantur, inter quae atonalitas et serialismus (Schoenberg et Berg), neoclassicismus (Strawiński), et minimalismus (Philippus Glass et Ioannes Adams). Documentaria autem technologia novissime inventa, cantores lyrici, praeclarissime Henricus Caruso, ab audientibus praeter angustos melodramatum fanaticorum circulos cogniti sunt. Melodramata pro emissione radiophonica televisificaque compositae et productae sunt.

Vocabularium artis melodramatici

[recensere | fontem recensere]
Prima pagina libelli L'Orfeo, melodrama a Claudio Monteverdi composita et ad scaenam Mantuae anno 1607 adlata (libello autem divulgato anno 1609).

Verba melodramatis appellantur libellus, ad verbum 'parvus liber'. Aliqui compositores, insigniter Ricardus Wagner, suos confecerunt libellos; plurimi autem cum scriptoribus libellorum arte conlaboraverunt (e.g., Mozart cum Laurentio Da Ponte). Libelli melodramatum typis descriptis audientibus in theatris lyricis aliquando venumdantur. Melodramata translaticia, saepe melodramata numerorum appellata, in duobus cantus modis consistit: in cantu recitatorio, locis actionis, modo cantus qui naturales orationis inflectiones imitatur vehementiusque dicit,[6] et in aria, in qua dramatis personae animi motus subtilioribus repetitionibus melodicis exprimunt. Concentus duarum vel trium vocum, vel aliorum numerorum vocum, saepe fiunt, et chorus sententias de actione dicit. In nonnullis melodramatum generibus, sicut singspiel, opéra comique, operetta, et semiopera, diverbium in locum cantuum recitatoriorum dictum plerumque substituit. Loci melodici vel "semimelodici" qui in medio cantu recitatorio fiunt, vel pro cantu recitatorio stant, cantus ariosi nominantur. Aetatibus Baroca et Classica, cantus recitatorius utramlibet duarum formarum principalium habere poterat: recitatorium siccum, quem solum continuum (Italiane continuo) concinuit, plerumque clavicymbalum et violoncellum; et recitatorium instrumentatum vel adiunctum, cum orchestra cantores concinuit. Saeculo undevicensimo ineunte, cantus recitatorius instrumentatus increbrescebat, orchestra multo maiorem partem egebat, et Ricardus Wagner, musicam petens quam ipse "melodiam sine fine" appellavit, novas res in modo melodramatico fecit cum paene omnem distinctionem inter ariam et recitatorium in suis artificiis aboleret. Posteriores compositores exemplum Wagnerianum sequi solent, quamquam aliqui, sicut Inguarus Strawiński in The Rake's Progress, huic evolutioni resistiterunt. Vocabularium variorum generum vocum melodramaticorum infra per singula describitur.[7]

Claudius Monteverdi, circa 1620.

Vocabulum opera—forma ut videtur pluralis verbi Latini opus—'laborem' vel 'artificium labore confectum' Italiane significat; quod sibi vult artem quae in spectaculo scaenico cantum ab uno aut pluribus, declamationem, actionem, saltationem coniungere solet. Dafne, ab Iacobo Peri doct, est prima compositio musica sensu hodierno habita melodrama; quae confecta est circa 1597, potissimum liberali spiritu inflata circuli ingenuorum litteratorumque humanistarum qui Florentiae nomine "Camerata de' Bardi" conveniebant. Dafne diserte fuit conatus ad drama Graecum recreandum ut redintegretur classica maioris refectionis antiquitatis pars, quae erat Renascentiae propria. Socii Cameratae putabant chorales dramatum Graecorum partes fuisse primum mundi cantus, atque fortasse etiam omnia verba omnium dramatis personarum; melodrama sic habebatur nova via temporis praeteriti reficiendi. Partitura melodramata Dafne deperdita est. Euridice (de deis Orpheo et Eurydice), artificium a Peri anno 1600 confectum, est primum melodrama cuius notatio adhuc exstat. Primum autem melodrama iam usitate in scaenam adlata est L'Orfeo (de eadem re), a Claudio Monteverdi pro curia ducali Mantuana anno 1607 composita.[8] Mantuana Gonzagarum curia, qui Monteverdi conduxerunt, partes maiores in? origine artis melodramaticae egerunt, non solum curiales concerto delle donne cantores (usque ad 1598), sed etiam unam ex primis "cantorum lyricorum" verorum, Madamam Europam, conducentes.[9]

Melodramata Italica

[recensere | fontem recensere]

Aetas Baroca

[recensere | fontem recensere]
Petrus Metastasius.

Non diu mansit melodrama spectatorum regalium et nobilium res: anno 1637, notio Carnelevarii, temporis melodramatum in publicum adlatarum, tesseris venditis sustentarum, Venetiis orta est. Quo facto, Monteverdi a Mantua in urbem immigravit, suaque ultima melodramata, Il ritorno d'Ulisse in patria (Venetiis, 1639–1640) et L'incoronazione di Poppea (Venetiis, 1642–1643), pro theatro Venetiano composuit. Franciscus Cavalli, eius adsectator maximi momenti, melodrama ad populi favorem omnem per Italiam attulit. In his operis ex Aetate Baroca superiori, ampla comoedia cum proprietatibus tragicis coniuncta est in permixtione quae, aliquos conturbans animos doctos, ad primam maiorem melodramaticae artis correctionem duxit, a ramo Academiae Arcadum Venetiis adiuvatam, quae mox sub dominio Metastasii poetae venit, cuius libelli auxilio erant circumscriptioni generis melodrmata seria, quae praecipuum artis melodramaticae Italicae genus usque ad finem saeculi duodevicensimi facta est. Eximia specie Metastasiana confirmata, comoedia in melodramate Aetatis Barocae generi saepe appellato "operae buffae" reservata est.

Georgius Fridericus Handel, 1733.

Antequam tales proprietates ex melodramate serio eiectae erant, multi libelli argumentum comicum separatim crescens ut quaedam "melodrama-intra-melodrama" vehementius dixerant. Una huius status causa fuit conatus attrahere ad publica theatra lyrica homines augescentis mercatorum classis, nuper divites, sed minus litteris ac polita humanitate praediti quam nobiles. Resurrexerunt paene statim haec argumenta subsidiaria in more separatim crescenti, qui partim ex comoedia artis deducebatur (ubi quidem talia argumenta semper exsisterant)—subitarius mos scaenicus, qui diu in Italia floruerat. Cum maxime intermedia inter actibus ludorum scaenicorum peragerentur, melodramatis novi generis comici appellatae intermedia, quod magna ex parte in Neapoli annis fere 1710/1730 crescebat, primum ad scaenam per intermissiones melodramatum seriorum adferebantur; populo autem intermedia tam grata videbantur quod mox ut productiones omnino separatae adferebantur.

Farinelli, a Bartolomeo Nazari 1734.

Ingenio naturaque fuit melodrama serium elata, conformatione certissima, quae in recitatorio sicco cum longis exquisitisque ariis de capite commixto usitate consistebat. Hae ariae cantoribus occasionem cantus peritissimi praebebant, et aurea melodramatis serii aetate cantores veri societatis humanae famosi (viri insignes, fortasse sermone recentiori, "stellae") faciebantur. Partes heroicae pro vocibus castratorum usitate compositae sunt; Farinelli, Senesinus, et alii castrati, item Faustina Bordoni et alii suprani feminei, in summam gloriam veniebant, dum melodrama serium scaenam in omni Europae Occidentalis civitate regnabat, Francia excepta; Farinelli quidem erat celeberrimus totius saeculi duodevicensimi cantor.

Melodrama Italicum regulas Barocas instituit. Libelli Italici erant normae, etiam cum compositores non-Italici, ut Handel, pro audientibus Londinii componeret. Classicam quoque aetatem libelli Italici regnabant, exempli gratia in operis Wolfgangi Amadei Mozart, qui Vindobonae saeculo exeunte laborabat. Principales melodramatum seriorum compositores Italici fuerunt Alexander Scarlatti, Antonius Vivaldi, et Nicolaus Porpora.[10]

Correctio: Gluck, impetus in exemplar Metastasianum, et Mozart

[recensere | fontem recensere]
Inlustratio partiturae melodramatis Orfeo ed Euridice a Gluck compositae, in prima Vindobonae editione Lutetiae foras datae, 1764)

melodramatis seriis erant vitia et critici. Gustatus ornamentorum a cantoribus edoctissimis indultorum, et usus spectaculorum pro puritate dramatica et unitate conformationis oppugnationes movebat. Francisci Algarotti Libro del' Opera (1755) fuit pro monitu qui correctiones a Christophoro Willibaldo Gluck excogitatas exspectabat et sustinebat. Algarotti suasit ut melodramata seria ad eius fundamenta rediret, et omnes eius proprietates—musica (vocum et instrumentorum), actio (drama), scaena, ornatus, saltatio—ipso dramati servirent. Nonnulli illius temporis compositores—Nicolaus Jommelli, Thomas Traetta, et alii—has sententias ad effectum adducere conabantur. Primus autem prospere gerens fuit Gluck, qui "simplicitatem pulchram" conficere petebant, ut apparuit in suo primo melodramate correcto, Orfeo ed Euridice (Vindobonae, 1762), ubi melodiae semper simplices ab harmoniis simplicibus abundantique orchestrae praesentia omnino adiunguntur.

Diu resonaverunt per historiam artis melodramaticae correctiones Gluckianae. Weber, Mozart, Wagnerque imprimis ab eius consuetudinibus movebantur. Mozart, ex omni parte Gluck successor, profundos sed venustos dramatis, harmoniae, melodiae, contrapunctique modos commiscuit ut series comoediarum pangeret, insigniter Le Nozze di Figaro (Vindobonae, 1786), Don Giovanni (Pragae, 1787), et Così fan tutte (Vindobonae, 1790), artificia quae hodie inter melodramata amatissima, gratissimas, notissimasque manent. Effectus autem suae astutiae in opera seria fuit modicus: melodrama serium suo tempore fuit moribunda, et, contra talia artificia praestantia ut Idomeneo (Monaci, 1781) et La clemenza di Tito (Pragae, 1791), etiam ipse eam ad vitam revocare non potuit.[11]

Bellus cantus, Verdi, verismus

[recensere | fontem recensere]
Iosephus Verdi. Pictura a Ioanne Boldini facta, 1886 (Romae: Nationalis Artis Hodiernae Pinacotheca).

Motus melodramaticus bellus cantus dictus saeculo undevicensimo ineunte in operis a Rossini, Bellini, Donizetti, Pacini, Mercadante, et multis aliis compositis floruit. Nomen belli cantus de Italica cantus schola eiusdem nominis deducitur. Melodiae belli cantus, plerumque floridae et adeo implicatae, summam vocis agilitatem canendique moderationem poscunt.


Sub aetatem belli cantus, rectior validiorque musicae modus ad commune iudicium accommodatus ab Iosepho Verdi genitus est, primum in Nabucco (Mediolani, 1842), melodramate biblico. Suae operae crescentem nationalismi Italici animum aetatis sub Napoleonem evocabant, et ipse rapide factus est imago motus reipublicae amantis (quamquam suae sententiae civiles fortasse non erant tam extremae). Annis 1850/1853Verdi tres operas populo gratissimas protulit: Rigoletto (Venetiis, 1853), Il trovatore (Romae, 1853), La traviata (Venetiis, 1853). Tamen suum musicae genus evolvere pergebat: Don Carlos (Lutetiae, 1867), fortasse maximum melodrama grande Francicum, composuit, et Aidam quoque, melodrama ad argumentum in Aegypto antiquo situm (Cairi, 1871); et tum deinde prope finem vitae curriculi, mundo melodramatico impertivit duo artificia maximi momenti, in ludis Shakespearianis condita, Otello (Mediolani, 1887) et Falstaff (Mediolani, 1893), quae genus operae Italicae per saeculum undevicensimum maxime commutavisse clare monstrant.

Verismus, melodrama molle veritatem imitans, in Italia post Verdi gratiam apud populum inivit. Hoc genus musicum, a Petro Mascagni in Cavalleria rusticana (Romae, 1890) et Rogerio Leoncavallo in Pagliacci (Mediolani, 1892) prolatum, in scaena totius orbis terrarum mox dominatum est et iam dominatur, potissimum in artificiis populo tam acceptis ut Iacobi Puccini Bohemiana (Taurini, 1896), Tosca (Romae, 1890), et Madama Butterfly (Mediolani, 1904). Altero saeculi vicensimi dimidio, Lucianus Berio, Aloysius Nono, et alii posteriores compositores Italici genus musicae appellatum modernismum evolverunt.[12]

Melodrama Theodiscum

[recensere | fontem recensere]
Pictura a Das Rheingold, Ricardi Wagner dramate musico, excitata.

Primum melodrama Theodiscum Dafne fuisse habetur, ab Henrico Sagittario anno 1627 compositum (partitura non superest). Melodrama Italicum in regionibus Theodiscis usque ad saeculum duodevicensimum dominatum est. Verumtamen formae musicae patrio sermone quoque evolvebantur. Anno 1644, Sigmundus Theophilus Staden primum singspiel praebuit, populare melodramatum Theodiscorum genus, quo cantus et diverbium alternantur. Saeculis septimo decimo exeunte et duodevicensimo ineunte Theater am Gänsemarkt Hamburgi melodramata Theodisca a Reinhardo Keiser, Georgio Philippo Telemann, et Handel prospere protulit, at multi maiores illius temporis compositores Germanici—Handel ipse, Carolo Henrico Graun, Ioanne Adolpho Hasse, et deinde Gluck comprehensis—plurimas linguis externis componebant melodramata, praecipue Italiana.

Singspiele Die Entführung aus dem Serail (Vindobonae, 1782) et Die Zauberflöte (Vindobonae, 1791), a Mozart confecta, melodrama Theodiscum in conspectum mundi protulerunt; quam saeculo undevicensimo ineunte Beethoven, adfectatione libertatis a Rebus Novis Francicis incensus, in Fidelio (Vindobonae, 1805) porro evolvit. Carolus Maria de Weber romanticam operam Germanicam contra dominationem belli cantus instituit: Der Freischütz (Berolini, 1821), artificium ultra quod rerum natura patitur, suum praeclarum ingenium in eo monstrat. Alii conspicui melodramatum Germanicorum compositores illo tempore fuerunt Marschner, Schubert, Schumann, et Lortzing, sed artifex maximi momenti haud dubie fuit Wagner.

Ricardus Wagner anno 1871.

Wagner—compositor, poeta, scriptorque audax, turbulentus, controversus—novam, a Weber et Meyerbeer initio motus, notionem melodramatis ut sit artificium perfectum (Gesamtkunstwerk) gradatim evolvebat, mixturam musicae, poesis, picturae. In Tristan und Isolde (Monaci, 1865), Die Meistersinger von Nürnberg (Monaci, 1868), Der Ring des Nibelungen (Baruthi, 1876), et Parsifal (Baruthi, 1882), maturis dramatibus musicis, distinctionem abolevit ariae et recitatorii pro fluxione "sine sutura" melodiae ut videtur sine fine. Maxime auxit partes potestatemque orchestrae, ut texturas sonabiles multiplici rationum ducentium (leitmotiv) telá contexeret, re quidem perpetuo iteratá variatáque et cum dramatis personis et argumenti eventibus adsociatá; et ipse igitur acceptos musicae mores, sicut tonalitatem, iterum atque iterum in indagatione maioris significationis violabat. Etiam ad artem melodramaticam in suis artificiis novum prospectum philosophicum attulit, qui fabulas Germanicas Arthurianasque ferme ostendit. Ad extremum, auxilio ad aerarium pertinenti a Ludovico II rege Bavariae concesso, ipse Bayreuth Festspielhaus, theatrum Baruthi conditum, aedificavit, tam constitutum ut ibi solum sua artificia solum suo modo proprio umquam praeberentur.

Arnoldus Schoenberg anno 1917. Imago ab Egon Schiele facta.

Et quidem Wagner melodrama ita commutavit ut sua memoria multis compositoribus esset onus grave, et Ricardus Strauss autem notiones Wagnerianas accepit, tametsi eas in vias omnino duxit novas. Gloriam initio cepit cum Salome, articifio probroso (Dresdae, 1905), et Elektra, tragoedia obscuro (Dresdae, 1909), in quo extremas tonalitatis musicae regiones explorabat. Tum cursum convertens, suum celeberrimum successum perfecit, Der Rosenkavalier (Dresdae, 1911), ubi Mozart et valsae Vindobonenses momentum tam grave quam Wagner habent. Per longum vitae curriculum, Strauss corpus valde varium artificiorum melodramaticorum generabat, saepe ad libellos ab Hugo von Hofmannsthal poeta confecta, usque ad Capriccio (Monaci, 1942). Alii compositores insignes qui ad famam culturae Germanicae melodramata saeculo vicensimo ineunte contulerunt erant Zemlinsky, Hindemith, Curtius Weill, et Ferruccius Busoni (in Italia natus). Melodramaticae Arnoldi Schoenberg et successorum res novatae in parte de modernismo infra disseruntur.[13]

Melodrama Francicum

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Melodrama Francicum.
Ioannes Baptista Lully media aetate, annis circiter 1660/1670.

Separata memoria Francica, invecta artificia Italica aemulans, est ab Ioanne Baptista Lully Italico apud aulam Regis Ludovici XIV condita. Lully, contra suum ortum externum, Regiam Musicae Academiam instituit, et omnino in publicam musicam Francicam ab anno 1672 dominatus est. Ipse et Philippus Quinault scriptor libellorum, initium cum melodramate Cadmus et Hermione facientes, tragoediam in musica excogitabant, genus quo musica saltationis et musica choralis summam dignitatem habebant. Operae Lullianae cantum recitatorium significantem vehementius dicebant, quod sonica linguae Francicae lineamenta comparabat. Saeculo duodevicensimo, gravissimus Lully successor erat Ioannes Philippus Rameau, qui quinque tragoedias in musica composuit, insuper etiam multa artificia in aliis generibus, sicut opera-balleta, omnibus ob orchestrationem sumptuosam audaciasque harmonias notabilibus. Rameau mortuo, Gluck Germanus adductus est ut sex artificia pro scaena Lutetiana annis fere 1760/1770 produceret; quae pondus Rameau monstrant, simpliciora autem reddita, dramati multum valentia. Eodem tempore, ante medium saeculum duodevicensimum, opéra comique, aliud genus melodramaticum, populo Francico gratum fiebat. Hoc genus pro singspiel Germanico valebat, ubi ariae cantatae diverbiumque dictum inter se alternabantur. Notabilia huius modi exempla a Monsigny, Philidor, et imprimis Grétry prolata sunt. Per aetatem revolutionariam, Méhul, Cherubini, et alii compositores qui Gluck secuti sunt, novam gravitatem ad genus adducebant, quod minime fuerat comicum. Alia res huius temporis fuit "opera propagandistica," quae prosperitatem revolutionariam acriter celebravit; exempli gratia, Le triomphe de la République ('Victoria Reipublicae', 1793) Francisci Iosephi Gossec.

Ante annum fere 1820, pondus Gluckianum in Francia gustatui cantus belli generis Italici concesserat, praecipue postquam Rossini Lutetiam migraverat, cuius Guillaume Tell melodrama grande condere adiuvit, novum genus, cuius celeberrimus auctor fuit Iacobus Meyerbeer, alius alienigena. Eius artificia, praecipue Les Huguenots, cantum virtuoso et extraordinarios effectus scaenicos vehementius dixit. Opéra comique, genus levius, felicissime monstratum est a Boïeldieu, Auber, Hérold, et Adam. Hoc in caelo, melodramata Hectoris Berlioz, in Francia nati, haud audiebantur: Les Troyens, epicum opus Berliozianum summo artificio factum et culmen memoriae Gluckianae, plenam perfunctionem accepit paene centum annos post scriptum.

Melodrama Anglicum

[recensere | fontem recensere]
Henricus Purcell.

In Anglia, vernaculus operae antecessor fuit jig, postludium quod saeculo septimo decimo ludos scaenicos aliquando secutum est. Saepe controversum vel probosum, hoc jig plerumque in diverbio in musica ex carminibus popularibus conlocato consistebat. Jigs sic operas ballatas saeculi proximi exspectabant. Eodem tempore, ludi personati (Francice masques) Francicum aulam regiam obligatum habebant, splendidiore et cum scaena in speciem germanior quam ante. Enneco Jones factus est "quintessentialis" harum productionum designator, et hic mos scaenam Anglicam tria saecula dominaturus fuit. Ludi personati carmina et saltationes continebant. In Lovers Made Men, a Ben Jonson confecto (1617), "omnis ludus personatus modo Italico canebatur, modo recitatorio."[14] Respublica Anglica theatra clausit, et ullam evolutionem obstruxit quae ad institutionem melodramatis Anglici naturaliter ducere posset. Anno autem 1656, Gulielmus Davenant Eques The Siege of Rhodes domi produxit; potestate purorum dramatum productorum non data, hoc artificium appellavit musicam recitatoriam (Anglice recitative music), et nonnulli compositoresGulielmus Lawes, Henricus Cooke, Mathaeus Locke, Carolus Coleman, Georgius Hudson—dramatis partes in musica conlocaverunt. (Partitura autem est deperdita.) Ad hunc successum subsecuta sunt The Cruelty of the Spaniards in Peru (1658) et The History of Sir Francis Drake (1659), dramata quae Olivarius Cromwell ipse approbavit quia Hispaniam reprehendebant. Rege restituta, externi musici (praecipue Francici) regno accepti sunt. Anno 1675, Thomas Shadwell hemimelodrama Psyche ad scaenam Londini protulit, quod tragédie-ballet eiusdem nominis a Molière scriptum aemulatum est, cum intermedio musico a Ioanne Baptista Lully composito, Lutetiae anno 1671 productum. Davenant eodem anno The Tempest produxit, a Locke et Johnson compositum, primum ludi scaenici Shakespeare accommodatio.[14] Circa 1683, Ioannes Blow Venus and Adonis composuit, primam operam vere Anglicam saepe putatam. . . .

Melodrama Russicum

[recensere | fontem recensere]
Theodorus Chaliapin partes Ioannis Susanin in Vita pro Tsar agit, melodramate a Glinka composio.

Melodrama Russiam annis fere 1830/1840 a familiis theatricis lata est, quae melodrama Italicum perfunctae sunt, et hoc genus mox fuit oblectamentum magni momenti in Curia Imperiali Russica et inter optimates. Multi compositores externi, inter quos Balthasar Galuppi, Ioannes Paisiello, Iosephus Sarti, et Dominicus Cimarosa, Russiam ad componendas operas novas, plerumque in lingua Italiana, invitati sunt. Eodem tempore, nonnulli musici domestici, inter quos Maximus Berezovsky et Demetrius Bortniansky, peregre profecti sunt ut melodramata componere discerent. Primum melodrama Russice compositum fuit Tsefal i Prokris, a Francisco Araja compositore Italico (1755). Evolutio melodramatis lingua Russica a Basileus Pashkevich, Yevstigney Fomin, et Alexey Verstovsky compositoribus Russicis sustenta est.

Verus autem ortus operae Russicae in Vita pro Tsar (1836) et Ruslan et Lyudmila (1842), duabus operibus magnis Michaelis Glinka, coepit; post quem saeculo undevicensimo in Russia fuerunt novem melodramata summo artificio facta: Rusalka et Hospes lapideus Alexandri Dargomyžskij, Boris Godunov et Khovanshchina Modesti Musorgskij, Princeps Igor Alexandri Borodin, Eugenius Onegin et Regina Palarum Petri Čajkovskij, atque Virgo nivea et Sadko Nicolai Rimskij-Korsakov. Hae evolutiones et aliae trans spectrum artisticum fuerunt complementum auctus nationalismi Russici, partes Slavophilismi, motus generalis. . . .

Voces melodramaticae

[recensere | fontem recensere]

Classificationes vocum

[recensere | fontem recensere]
Strawiński anno 1921.

Cantores melodramatici et dramatis personae genere vocis classificantur, quae texturam (Italiane tessitura), agilitatem, potestatem, et tympanum vocum significat. Cantores mares ambitu vocis laxe classificari possunt ut bassus, bassus-baritonus, baritonus, tenor, et contratenor; cantores feminei ut contraltus, medio-supranus et supranus. Viri aliquando in ambitibus altioribus canunt, cum appellantur supranistas vel contratenores; harum vocum, solum contratenor in operis nunc auditur, interdum partes canentes primum pro castratis compositas (iuvenes exsecti ut ambitum altum adulti retinerent). Cantores porro classificantur genere vocis; exempli gratia, supranus describi possit supranus lyricus, coloratura, soubrette, spinto, et supranus dramaticus. Haec vocabula, quamquam laxae sint descriptiones, cantoris vocem cum dramatis personis consociant vocalibus cantoris proprietatibus aptissimis. Cuiusdam cantoris vox multo mutari potest per vitam, maturitatem vocis raro attinens ad decennium tertium, et aliquando ad mediam aetatem.

Cantores celeberrimi

[recensere | fontem recensere]

Melodramatis praesidium saeculo vicensimo diminutum est pro aliis artibus et mediis, sicut theatrum musicum, cinema, radio, televisio, disci, et media massiva.? Technologia documentaria favorem populi iam sustinet Mariae Callas, Henrici Caruso, Marii Del Monaco, Franci Corelli, Kathleen Ferrier, Montserrat Caballé, Ioannae Sutherland, Birgit Nilsson, Nellie Melba, Rosae Ponselle, Beniamini Gigli, Jussi Björling, Theodori Chaliapin, "Trium Tenorum" (Luciani Pavarotti, Placidi Domingo, Iosephi Carreras), et aliorum cantorum.

Praeclari theatri lyrici compositores

[recensere | fontem recensere]

Res cognatae

[recensere | fontem recensere]
  1. Françoise Deraedt et Gaius Licoppe, Calepinus novus (Bruxellis, 2002): "opéra (œuvre): melodrama, atis [Eichenseer, P.L.] , p. 123; opéra (bâtiment): theatrum melodramaticum [Eichenseer, P. L. p. 123].
  2. Jacob Eberhard Gailer, Neuer Orbis Pictus für die Jugend (Reutlingen, 1833), p. 500.
  3. Adam Friedrich Kiesch, Abundantissimum cornu copiae linguae latinae et germanicae selectum, Augsburgi, 1759, II, 275.
  4. Aliquae melodramatis definitiones: "dramatic performance or composition of which music is an essential part, branch of art concerned with this" (Concise Oxford English Dictionary); "any dramatic work that can be sung (or at times declaimed or spoken) in a place for performance, set to original music for singers (usually in costume) and instrumentalists" (Amanda Holden, Viking Opera Guide); "musical work for the stage with singing characters, originated in early years of 17th century" (Pears Cyclopaedia, 1983 ed.).
  5. Similes artis formae ex variis orbis terrarum partibus, multae antiquae, etiam aliquando appellantur melodrama propter similitudinem, usitate cum nomine adiectivo quod regionem significat (exempli gratia, melodrama Sinicum). Hae memoriae sui generis non deducuntur ex melodraltum arte Occidentali, sed potius sunt distinctae theatri musici formae. Melodrama non est solum Occidentale theatri genus artis peractae: in mundo antiquo, drama Graeca cantum et adiunctionem fidium voci vehementius dixit; et temporibus hodiernis, alia genera, sicut theatrum musicum, apparuerunt.
  6. Apel, p. 718.
  7. Pro generali huius rei scientia, vide commentarios in The Oxford Companion to Music, a P. Scholes (ed. 10a, 1968) pertinentis.
  8. Oxford Illustrated History of Opera, capitulo 1; commentarii de Peri et Monteverdi in The Viking Opera Guide.
  9. Anglice: "From 1587–1600 a Jewish singer cited only as Madama Europa was in the pay of the Duke of Mantua." Karin Pendle, Women and Music (2001), p. 65.
  10. Oxford Illustrated History of Opera, capitulis 1–3.
  11. Man and Music: the Classical Era, ed. Neal Zaslaw (Macmillan, 1989); commentarii de Gluck et Mozart in The Viking Opera Guide.
  12. Oxford Illustrated History of Opera, capitulis 5, 8, 9; commentarius de Verdi in Viking Opera Guide.
  13. Adumbratio huius partis ex The Oxford Illustrated History of Opera, capitulis 1–3, 6, 8, 9, et The Oxford Companion to Music; propriae notae de singulis compositoribus ex The Viking Opera Guide.
  14. 14.0 14.1 "the whole masque was sung after the Italian manner, stilo recitativo." Apud situm Ivanhoe (www.webrarian.co.uk).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
The Mikado (lithographum).
  • Apel, Willi, ed. 1969. Harvard Dictionary of Music. Ed. 2a. Cantabrigiae Massachusettae: The Belknap Press of Harvard University Press. SBN 674375017.
  • Beyer, Barbara. 2006. Warum Oper? Berolini: Alexander Verlag. ISBN 3-89581-145-9.
  • Boldrey, Richard. 1994. Guide to Operatic Roles and Arias. Caldwell Publishing Company. ISBN 978-1-877761-64-5.
  • Boyden, Matthew, et al. 2007. The Rough Guide to Opera. Rough Guides. ISBN 978-1-84353-538-6.
  • Casares Rodicio, Emilio, et Álvaro Torrente. La ópera en España e Hispanoamérica. 2 voll.
  • Cooke, Mervyn. 2005. The Cambridge Companion to Twentieth-Century Opera. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-78009-8. Vide etiam Google Books Aspectus ex parte.
  • Cross, Milton. 1955. The New Milton Cross' Complete Stories of the Great Operas. Editio retractata et augmentata. Edidit Karl Kohrs. Garden City Novi Eboraci: Doubleday & Company.
  • DiGaetani, John Louis. (1986) 1991. An Invitation to the Opera. Novi Eboraci: Anchor Books. ISBN 0-385-26339-2.
  • Fischer, Jens Malte. 1991. Oper: das mögliche Kunstwerk. Anif/Salzburg Müller-Speiser.
  • Fischer, Jens Malte. 2007. Vom Wunderwerk der Oper. Vindobonae: Zsolnay. ISBN 978-3-552-05396-0.
  • Grout, Donald J. 1939. "The Origins of the 'opéra comique.'" Thesis doctoralis, Universitas Harvardiana.
  • Grout, Donald J. 1972. Mozart in the History of Opera. Washington DC.
  • Grout, Donald J. 1979. Alessandro Scarlatti: An Introduction to His Operas. Berkeley: University of California Press.
  • Grout, Donald J. 2003. A Short History of Opera. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 978-0-231-11958-0.
  • Holden,Amanda, cum Nicholas Kenyon et Stephen Walsh. 1996. The Penguin Opera Guide. Praefatio Colin Davis Equitis. Londinii et Novi Eboraci: Penguin. ISBN 0-14-025131-6.
  • Jansen, Johannes. 1998. Schnellkurs Oper. Coloniae: Dumont Buchverlag. ISBN 3-7701-4280-2.
  • MacMurray, Jessica M., et Allison Brewster Franzetti. 1996. The Book of 101 Opera Librettos: Complete Original Language Texts with English Translations. Black Dog & Leventhal Publishers. ISBN 978-1-884822-79-7.
  • Nicastro, Aldo, ed. 2011. Guida al Teatro d'Opera. Varese: Zecchini Editore. ISBN 978-88-6540-008-1.
  • Orrey, Leslie, et Rodney Milnes. Opera: A Concise History. World of Art. Londini: Thames & Hudson.
  • Parker, Roger, ed. 1994. The Oxford Illustrated History of Opera.
  • Rous, Samuel Holland. 1919. The Victrola Book of the Opera: Stories of The Operas with Illustrations. Camden, Novae Caesareae: Victor Talking Machine Company. Vide apud archive.org (Internet Archive).
  • Sadie, Stanley, ed. 1992. The New Grove Dictionary of Opera. Oxford University Press. ISBN 978-0-19-522186-2. 1992.
  • Schmidt-Garre, H. 1963. Oper. Coloniae.
  • Schmierer, Elisabeth. 2002. Lexikon der Oper in 2 Bänden. Laaber: Laaber-Verlag. ISBN 978-3-89007-524-2.
  • Silke, Leopold. 2006. "The Idea of National Opera, c. 1800." In United and Diversity in European Culture c. 1800, ed. Tim Blanning et Hagen Schulze, 19–34. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Simon, Henry W. 1946. A Treasury of Grand Opera. Novi Eboraci: Simon and Schuster.
  • Warrack, John, et Ewan West. 1992. The Oxford Dictionary of Opera. ISBN 0-19-869164-5.
  • Wellesz, Egon. 1950. Essays in opera.
  • Wolthens, Clemens. 1970. Oper und Operette. Vindobonae: Tosa Verlag.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]