Antonius Vivaldi

E Vicipaedia
Wikidata Antonius Vivaldi
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Vivaldi: imago
Antonius Vivaldi: imago
Antonius Vivaldi: subscriptio
Antonius Vivaldi: subscriptio
Nativitas: 4 Martii 1678; Venetiae
Obitus: 28 Iulii 1741; Vindobona
Patria: Res publica Veneta
Nomen nativum: Antonio Lucio Vivaldi

Familia

Genitores: Giovanni Battista Vivaldi; Camilla Calicchio
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Vindobona

Antonius Lucius Vivaldi (Italice Antonio Lucio Vivaldi; natus Venetiis die 4 Martii 1678 - mortuus Vindobonae die 28 Iulii 1741), Presbyter Ruber (Italice il Prete Rosso) ob colorem comae per ludibrium appellatus, fuit compositor Barocus Italicus, presbyter, et violinista sollertissimus, ex maximis compositoribus Barocis, qui vivus omnem per Europam gratia ac virtute pollebat. Hodie notus est plerumque ob aliquot concentus pro instrumentis, praecipue pro violina, atque propter sacra opera choralia et plus quam quadraginta melodramata. Notissimum opus eius est Quattuor anni tempora, series quattuor concentuum pro violina.

Compositae sunt multae ex eius compositionibus pro grege musico mulierum Valetudinarii Pietatis (Ospedale della Pietà), domo puerorum desertorum, apud quam Vivaldi ab anno 1703 usque ad 1715 et a 1723 ad 1740 operam dedit. Fama fruebatur ob suas operas Venetiis, Mantuae, Vindobonae productas. Vivaldi postquam in Carolum VI imperatorem incidit, honorem petens Vindobonam migravit. Imperator autem mox obiit, et musicographus, sine constanti quaestus fonte, mortuus est pauper.

Musica Vivaldiana, compositore vivo, populo satis grata fuit, sed favorem populi deinde amisit, usque ad eius redintegrationem primo saeculi vicensimi dimidio factam. Vivaldi hodie numeratur inter musicographos Barocos populo gratissimos, quorum musica latissime in tabulis auditoriis est incisa.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pueritia et adulescentia[recensere | fontem recensere]

Templum ubi Vivaldi baptizatus est: Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae Bragorae, Sestiere di Castello Venetiarum.
Prima editio operis quod inscribitur Juditha triumphans.[1]
Adumbratio a Petro Leone Ghezzi adumbratus, Romae, 1723.
Antonius Vivaldi anno 1725.
Frontispicium libelli Il teatro alla moda.


Antonius Lucius Vivaldi Venetiis in capite Reipublicae Venetae anno 1678 natus est. Statim ab obstretice baptizatus est domi; quo facto creditum est eius vitam in periculo fuisse, quomodo nescitur. Praesens baptismus veri similiter ei est collatus ob infantis ipsius aegritudinem vel fortasse ob terraemotum qui urbem eodem die tremefecit; nam mater, terraemotum metuens, eum in sacerdotium dedicavisse putatur.[2] Ritus in templo baptismi post duos menses factus est.[3]

Parentes compositoris fuerunt Ioannes Baptista Vivaldi et Camilla Calicchio, ut nomina in tabulas Sancti Ioannis Bragorae relata sunt.[4] Puero erant quinque fratres: Margarita Gabriela, Caecilia Maria, Bonaventura Thomas, Zanetta Anna, et Franciscus Gaetanus.[5] Pater, tonsor antequam violinista professionalis factus esset, Antonium fidiculis psallere docuit, deinde per regionem iter fecit, violina una cum filio psallens. Antonius aetate perparva discere coepit, ita ut ampla doctrina musica in eo viginti quattuor annos nato inesset, cum in Valetudinario Pietatis operari coeperet.[6] Ioannes Baptista fuit unus ex conditoribus societatis musicorum cui nomen erat Sovvegno dei musicisti di Santa Cecilia.[7]

Vivaldi, viginti quinque annos natus, presbyter ordinatus est, sed numquam, valetudine excusatus, ministerium sacerdotale exercuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Baroque Music: "As far as his theatrical activities were concerned, the end of 1716 was a high point for Vivaldi. In November, he managed to have the Ospedale della Pietà perform his first great oratorio, Juditha Triumphans devicta Holofernis barbaric [sic]. This work was an allegorical description of the victory of the Venetians over the Turks in August 1716."
  2. Walter Kolneder, Antonio Vivaldi: Documents of his life and works (Amsterdam: Heinrichshofen's Verlag, Wilhelmshaven, Locarno, 1982), 46.
  3. Michael Talbot, Vivaldi (London: J. M. Dent & Sons, 1978), 39.
  4. H. C. Robbins Landon, Vivaldi: Voice of the Baroque (Sicagi: University of Chicago Press, 1991), 15.
  5. Michael Talbot, Vivaldi (Londinii: J. M. Dent & Sons, 1978), 37.
  6. Karl Heller, Antonio Vivaldi: The Red Priest of Venice (Hongkongi: Amadeus Press, 1997), 41.
  7. Michael Talbot, Vivaldi (Londinii: J. M. Dent & Sons, 1978), 36.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Vivaldi spectant.