Christophorus Willibaldus Gluck

E Vicipaedia
(Redirectum de Gluck)
Christophorus Willibaldus Gluck, a Iosepho Sifrède Duplessis pictus (1775). Museum Historiae Artis (Vindobona)
Ioannes Antonius de Peters: Laudes pro Gluck
Cippus eius Vindobonae

Christophorus Willibaldus Gluck (natus Berching-Erasbach die 2 Iulii 1714, mortuus Vindobonae die 15 Novembris 1787) fuit compositor Germanus, praecipue musicae operaticae. Sepultus est Vindobonae in Coemeterio centrali, quod dicitur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius saltuarii Alexandri Gluck mox in Bohemiam venit ubi Pragae ampla violina canere edidicit. Anno 1736 autem Vindobonam se contulit ubi princeps Melzi quidam ingenium eius agnoscens eum Mediolanum misit in scholam Ioannis Baptistae Sammartini (usque annum 1740). Gluck porro in Italia versans ex anno 1742 (»Artaserse«, Mediolani) velut melodramatum compositor in modo Italico feliciter incessit ut anno 1745 Londonium vocaretur ad res musicae Italicae in Anglia revivificandas: quoniam ibi Georgius Fridericus Handelius nihil nisi oratoria componere solitus erat. Successus musicorum Londinii confectorum sive recalefactorum infelix in Christophoro Willibaldo Gluck meditationem profundam excitavit. Insuper Ioannes Philippus Rameau et Handelius eum inspirabant, ut denique Gluck ipse summus reformator musicae fieri posset.

Londinio anno 1746 Hamburgum profectus annis inter 1747 et 1748 concentus magister gregis melodramatici circa Petrum Mingotti congregati fuit Dresdae, Pragae, Hamburgi et Hafniae apparens. Anno 1748 Vindobonam commigravit; musico »Semiramide« praesentato (1748) annis inter 1754 et 1764 ad theatrum operaticum capellae aulicae magister erat, quo tempore Singspiel generis Francici in Austriam venit. Ipse composuit multa talia secundum morem modernum (poesim suam dederunt e.g. Carolus Simon Favart, Ludovicus Anseaume, Michael Ioannis Sedaine, Petrus Renatus Lemonnier) sub titulis »Les amours champêtres«, »Le Chinois polien France«, »Le déguisant pastoral«, »La fausse esclave«, »L'ivrogne corrigé«, »Le Cadi dupé«. Dubium non est quin reditus ad naturalem musicam schemata rigida Italica abolirent. Vindobonensibus laborare continuabat et anno 1749 Hafniensibus, anno 1750 Pragensibus, anno 1752 Neapolitanis, anno 1756 Romanis melica dramata secundum morem antiquum donavit. Gluck, cum poetam Rainerium de' Calzabigi convenisset, reformator maximus in musicis factus est. Praesertim in musicis verbis Calzabigi ornatis: »Orfeo ed Euridice« (Vindobonae 1762), »Alceste« (Vindobonae 1767)et »Paris ed Elena« (Vindobonae 1770). Constat alias res in orbitis pristinis porro cucurrisse. Reformationes Gluckianae reactio fortis de argumento poetico esse videtur, momento musicali nimio postposito.

Itaque Gluck et Calsabigi ideas pristinorum musicographorum in melicis (Iacobi Peri, Claudii Monteverdi) redetegerunt et pathos tragoediarum antiquarum magnum (»Orpheus«, »Alceste«) recyclarunt. Altero a latere opera buffa ipsa iam operarum Italicarum pompam artificialem reiciens melodias simpliciores populares fovebat. Incepta ista moderna neque in Germania neque in Italia magni aestimabantur et critici ut Nicolaus Forkel (Gottingae) sive Ioannes Fridericus Agricola (Berolini) eum acriter attingebat quamvis Fridericus Amadeus Klopstock, Ioannes Gottfriedus Herder et Christophorus Martinus Wieland enthei nova Gluckiana laudarunt. Homo alter nova musica inflammatus fuit legatus Franciscus Ludovicus Gand Le Blanc du Roullet qui intellexit, Christophorum Willibaldum Gluck melodramati Francico novum incrementum daturum esse. Roullet argumentum antiquum sibi elegit i.d. »Iphigeniae in Aulide«, quod secundum tragoediam Ioannis Racie pro Gluck adaptabat. Item Theatro operatico magno Parisiensi persuasit ut istam rem sibi arriperent. Anno 1773 Gluck Lutetiam omnium rerum parandarum caussa petivit ubi die 19 Aprilis 1774 opus primo productum est: statim spectatores in partes duas divis sunt in piccinistas (fautores Italicorum, secundum Nicolaum Piccinni Lutetiae laborantem) et alios.

Cum insuper »Orfeo« et »Alceste« in tractatione Francica necnon (Versaliis anno 1775) opuscula »L'arbre enchanté« et »Cythère assiégée« monstrata esset, Gluck Vindobonam rediit. Ibi musicam exaravit ut tranquillus textum Philippi Quinault de »Armide« (anni 1686 pro Ioanne Baptista Lully) novis melodiis ornaret. Laborem in opere »Roland« interrupit et lucubrationes omnes exussit cum notum esset Nicolao Piccini laborem mandatum esse. Gluck anno 1777 Lutetiam reversus opus suum »Armide« die 25 Septembri praesentavit, cui eventus autem non ita bonus fuit. Anno 1778 Piccini quidem cum »Roland« triumphum deportavit antequam die 18 Maii 1779 a Gluck adversario in aeternum viceretur. Eius ultimum melicum drama fuit »Echo et Narcisse« (cum textu Ludovici Theodori de Tschudi). Anno 1780 Vindobonam revenit plumam depositurus.

Praeter melodramata XLVI exaravit ballationem »Don Juan« (1761), liturgicum opus »De profundis« pro choro et symphonia, psalmum octavum choro instrumentis absoluto, cantus VII Klopstockii clavicinibus comitantibus, oratorum »Das Jüngste Gericht« (quod finivit Antonius Salieri) et symphonias VI.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 8. Lipsiae 1907, p. 49-51 (hic in interreti)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brown, Bruce Alan. 1991. Gluck and the French Theatre in Vienna. Oxoniae: Clarendon Press.
  • Einstein, Alfredus. 1952. Gluck: Sein Leben seine Werke. Turici: Liz-Ausgabe, Orig. Pan-Verlag. Etiam E-Book: www.musikwissenschaft.tu-berlin.de/wi.
  • Thomas Betzwieser, Michele Calella, Klaus Pietschmann (Hrsg.): Christoph Willibald Gluck. Bilder Mythen Diskurse (= Wiener Veröffentlichungen zur Musikwissenschaft 47). Hollitzer, Vindobonae 2018, ISBN 978-3-99012-501-4.
  • Irene Brandenburg (Hrsg.): Christoph Willibald Gluck und seine Zeit, Laaber: Laaber-Verl., 2010, ISBN 978-3-89007-252-4.
  • Irene Brandenburg, Elisabeth Richter (ed.), Gerhard Croll: Gluck-Schriften. Ausgewählte Aufsätze und Vorträge 1967–2002. Gluck-Studien, Band 4. Bärenreiter, Casellae 2003, ISBN 3-7618-1606-5.
  • Bruce Alan Brown: Gluck and the French Theatre in Vienna. Clarendon, Oxoniae 1991, ISBN 0-19-316415-9.
  • Gerhard Croll, Renate Croll: Gluck. Sein Leben Seine Musik, Bärenreiter, Casellae 2010, ISBN 3-7618-2166-2.
  • Gwendolyn Döring: Christoph Willibald Gluck – Sein Opernschaffen. Bezüge – Reaktionen – Perspektiven. Are, Moguntiaci 2018, ISBN 978-3-92452-270-4.
  • Alfred Einstein: Gluck. Sein Leben seine Werke. Neuausgabe. Bärenreiter, Casellae 1987, ISBN 3-7618-0810-0.
  • Martin R. Handschuh: Christoph Willibald Gluck. Von Erasbach hinaus in alle Welt, Berching 2010.
  • Klaus Hortschansky: Parodie und Entlehnung im Schaffen Christoph Willibald Glucks, Coloniae Agrippinae 1973, ISBN 3-87252-058-X.
  • Klaus Hortschansky (Hrsg.): Christoph Willibald Gluck und die Opernreform, Darmstadii 1989, ISBN 3-534-08666-X.
  • Daniela Philippi: Konnte es eine konzertante Gluck-Pflege geben? – Ergebnisse der Quellenforschung. In: Kristina Pfarr (ed.): Kammermusik an Rhein und Main. Beiträge zur Geschichte des Streichquartetts. Colloquia zur Kammermusik IV. Villa Musica Rheinland-Pfalz, Moguntiaci 2007, ISBN 978-3-9802665-7-4, S. 75–86.
  • Hans Schmid: Gluck, Christoph Willibald Ritter von. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 6, Duncker & Humblot, Berlin 1964, S. 466–469 (Digitalisat).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]