Magia malefica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: magia

Pupa qualiter maga malefica(striga), quae venenum componit in olla, cera depicta.
Liber titulo Malleus maleficarum anno 1486 editus persecutionem mortalem magarum citavit, quia omnes magas habuit maleficas, sociasque Satanae.
Magae illa maleficae in Medii Aevi insania incensae sunt.

Magia malefica[1] (-ae, f) seu maleficium est magia qua malum in homines imponatur, quave homines defraudentur vel fallantur.

Romnis dixerunt magicam maleficam esse. Lamia notissima erat Circe. Multa magica Romanorum coepit in Aegyto. In mythologia antiqua et in litteris mediaevalibus, maleficia putabant esse ob feminas artis magicae peritas, quae, sicut gentes credebant, malum pro Satana faciunt. Cum baculo, scopa aut genista, secundum hanc mythologiam, maleficae per aera volabant, herbarum magicarum peritae erant, et male res incantabant.[2]In mythologia, nonnullos quoque maleficos generis masculini esse putabant et multa nomina maleficae velut lamia, striga, saga, venefica et alia dabant. [2]Lamiae strigaeque vocabula etiam alii generis monstra feminea significare possunt. [3]

Quod hodie nonnulli gentes credunt feminas magicae peritas et bonas et malas esse posse, in fabulis mythistoriisque modernis, sicut eis de Harrio Pottero deque Maga Tabellaria, vocabulo neutrali 'maga' (vel 'magus') adhibetur loco vocabuli 'malefica' (vel 'maleficus').

De persecutione maleficarum[recensere | fontem recensere]

In medio aevo aetatibusque sequentibus, putatae sunt maleficae diabolo foederatae esse. Saeculis XVo, XVIo et XVIIo multae mulieres rerum magicarum accusatae et igne poenali consumptae sunt. In Malleo Maleficarum tractatur quomodo maleficae persequendae puniendaeque sint.

Exemplum est praelatus imperii Balthasar de Dernbach qui Fuldam iterum catholicam facere voluit et violentam persecutionem magarum imperavit.

Ille regnans anno 1602o usque ad annum 1605um trecentas feminas virosque crimine artis magicae torqui et tum morte multari curavit. Tum eorum pecuniam sibi confiscavit.

Balthasarum Nuss[4] centgravium et magistrum maleficarum nominavit qui multos damnavit et crimine magiae vivos exuri curavit. Exempli gratia:

  • Anno 1603o: Interfecta est femina nomine Merga Bien[5]
  • 22 Iunii 1604: Novem feminae vivae exustae sunt.
  • 11 Augusti 1604: Iterum.
  • 9 Septembris 1604: Undecim vel feminae vel puellae vivae exustae.
  • 29 Septembris 1604: Duodecim vel feminae vel puellae vivae exustae.
  • 17 Octobris 1604: Decem vel feminae vel puellae vivae exustae.
  • 12 Decembris 1604: Octo feminae vivae exustae.
  • 21 Maii 1605: Tredecim feminae et puellae tortae et vivae exustae sunt.
  • 27 Iunii 1605: Balthasar Nuss magister maleficorum torquet et exurit duodecim feminas et puellas.
  • 13 Iulii 1605: Duodecim feminae et puellae vivae exustae.
  • 22 Augusti 1605: Duodecim feminae vivae exustae.
  • 25 Octobris 1605: Decem feminae vivae exustae.
  • 14 Novembris 1605: Undecim feminae perlongum tortae vivae exustae sunt.
  • 13 Martii 1606: septem feminae et puellae vivae exustae.

Anno 1598 Antonius Praetorius librum de lamiis et opera diaboli edidit. In eo libro sagaciter contra vanam persecutionem lamiarum argumentatus est.

Alium exemplum persecutionum maleficarum sunt iudicia maleficarum anno 1692o in oppido Salemsi habita, in civitate Massachusettensium in Civitatibus Foederatis Americae. [6]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad maleficas spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009
  2. 2.0 2.1 Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Anglice "vampire" et "werewolf".
  4. Balthasaris Nuss commentatio (Theodisce)
  5. Mergae Bien commentatio. (Theodisce)
  6. Iudicia Maleficarum Salemsis.