Ioachimus Rossini
Obitus: 13 Novembris 1868; Passicium
Patria: Regnum Italiae, Dicio Pontificia
Nomen nativum: Gioachino Antonio Rossini
Familia
Coniunx: Isabella Colbran, Olympe Pélissier
Memoria
Ioachimus Antonius vulgo Gioachino Antonio Rossini (Pisauri die 29 Februarii 1792 natus; Lutetiae die 13 Novembris 1868 mortuus) fuit compositor operarum Italicus more bello canto.
Vita
[recensere | fontem recensere]E familia musicorum pauperum oriundus protectores habuit, qui eum discipulum Bononiam ad dominum Mattei miserunt. Ibi institutionem contrapuncticam interrupit ut libere sine disciplinis compositioni vacaret. Opus eius dramaticum primum, quod anno 1810 Venetianis confecerat, i.e. melodrama comicum unius scaenae Il cambiale di matrimonio, eventum minus felicem habuit. Gloria eius non ante annum 1813 crescebat quo melodrama decimum Tancredi Venetiis totam Italiam inflammavit. Eodem anno opera comica L'Italiana in Algeri venit cui ab omnibus plausum est et anno 1815 res seria Elisabetta pro moderatore Barbaja Neapolitano. Anno 1816 Romae opus magnum concinnavit, Il barbiere di Seviglia quo musicographus noster semetipsum humore, vivacitate, melodica scaturigine superaret. Nonnulli tunc criticaverunt argumentum idem esse ac apud collegam Ioannem Paesiello.
Annis consecuis opera multa affabre manibus suis miris extorquebat: »Otello« (Neapoli 1816); »Cenerentola« (Romae 1817; comica); »La gazza ladra« (Mediolani 1817); »Mosè in Egitto« (Neapoli 1818); »La donna del lago« (Neapoli 1819); »Maometto II« (Neapoli 1820). Anno 1822 Dominicus Barbaja, quocum Rossini usque annum 1823 foedus inierat, cum grege suo Vindobonam petivit quae urbs in Rossiana vere arsit. Tum artifici reverentia maxima gaudere atque frui licebat. Postquam anno 1824 Venetianis opus praetitulatum »Semiramide« confecit, Lutetiam iit tamquam rector Theatri melodramatici Italici. Postea Parisienses eum instituerunt Priorem musicae regiae et Inspectorem cantuum Francicorum. Neque operam Italicam neque operam grandem, quae dicitur, neglexit et anno 1825 coronatio Caroli X melodiis operis »Il viaggio a Reims« ornata est. Anno 1826 opus »Maometto« pro opera grandi tractum est (hinc »Le siége de Corinthe«) et anno 1827 opus »Mosè« (hinc »Moïse en Egypte«). Anno 1829 opus de Thellio exaravit (»Guillaume Tell«). Statim accidit, ut annos sequentes omnes cursum honorum melodramaticorum deponendum esse censeret. Abstinentia ista voluntaria longissima in historia artis singularis factus est. Solummodo anno 1842 »Stabat mater« et compositiones minores, inter quas »Soirées musicales«, publicata sunt. Litem de emeritorio, quo post Res novas Iulias privaretur, obtinuit. Cum nonnullos annos cum aliis institor theatri operatici Italici Parisiensis fuisset, anno 1836 in patriam rediit. Plerumque Bononiae vitam degebat antequam anno 1855 Franciam iterum viseret. Eius corpus, in Coemeterio Patris Chaizii primum sepultum, in Pantheum Florentinum? die 3 Maii 1887 translatum est.
Gravitudo
[recensere | fontem recensere]In Rossini ars melodramatica Italica denuo triumphare potuit et litigatores momenti dramatici augendi laureas suas perdiderunt melodiis magicis Rossianis vincentibus. Opus eius maximi momenti et omnino harmonicum »Il barbiere« habetur. Nolens volens opere de Thellio creator operarum grandium Francicarum factue est: id testimonium perhibuit de elegantia, volubilitate spiritali, varietate domini Rossini. Ecclesiastica pauca (e.g. »Stabat mater«, missa anno 1864 confecta et post mortem audita) non valde valent.
Compositiones
[recensere | fontem recensere]- Demetrius et Polibius (Italiane Demetrio e Polibio)
- Syngrapha matrimonii (Italice La cambiale di matrimonio)
- Ambiguitas insolita (Italice L'equivoco stravagante)
- Dolus iucundus (Italice L'inganno felice)
- Scalae bombyx (Italice La scala di seta)
- Lapis comparationis (Italice La pietra del paragone)
- Occasio facit furem, vel mutatio sacci (Italice L'occasione fa il ladro, ossia lo scambio della valigia)
- Dominus Bruschinus, vel filius ad aleam (Italice Il signor Bruschino, ossia il figlio per azzardo)
- Tancres (Italice Tancredi)
- Puella Italica Icosium (Italice L'italiana in Algerii)
- Aurelianus in Palmyra (Italice Aureliano in Palmira)
- Homo Turcicus in Italiam (Italice Il turco in Italia)
- Sygismondus (Italice Sigismondo)
- Isabella, Regina Angliae (Italice Elisabetta, Regina d'Inghilterra)
- Torvaldus ed Doroliska (Italice Torvaldo e Doroliska)
- Tonsor Hispalensis (Il Barbiere di Siviglia)
- Acta diurna (Italice La gazzetta)
- Othello
- Pica Fur (Italice La Gazza Ladra)
- Cinerella (Italice Cenerentola)
- Armida
- Adelaida Burgundiae (Italice Adelaide di Borgogna)
- Moyses in Aegyptum (Italice Mosè in Egitto)
- Adina, vel chalifus Bagdtati (Italice Adina, ossia il califfo di Bagdad)
- Ricchardus et Zoroais (Italice Ricciardo e Zoroaide)
- Domina lacus (Italice La donna del lago)
- Blancha et Fallierus, vel consilius tres (Italice Bianca e Falliero, ossia il consiglio dei tre)
- Macometus Secundus (Italice Maometto secondo)
- Matelda Shabranis, vel Pulchritudo et Cor ex ferro (Italice Matilde di Shabran, ossia Bellezza e Cuor di ferro)
- Zelmyra (Italice Zelmira)
- Semiramis (Italice Semiramide)
- Iter ad Durocortorum (Italice Il viaggio a Reims)
- Obsidio Corinthi (Francogallice Le siège de Corinthe, Italice L'assedio di Corinto)
- Moyses et Pharao (Francogallice Moïse et Pharaon, Italice Mosè e il Faraone)
- Comes Ory (Francogallice Le comte Ory, Italice Il conte Ory)
- Wilhelmus Thellius (Francogallice Guillaume Tell, Italice Guglielmo Tell) - primium performata die 3 Augusti anno 1829
Compositiones suae clariores sunt:
- Parva Missa Solemnis vocibus, clavili, harmonioque
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Rossini et autres gourmandises musicales" in Les Cahiers de la gastronomie n° 20 (2014?)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioachimum Rossini spectant. |