Bohemia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bohemia, olim Boiohaemum (Bohemice: Čechy; Theodisce: Böhmen; Anglice: Bohemia) est regio nunc ad Cechiam pertinens. Caput est Praga.

Tabula geographica antiqua Theodisca Bohemiae (rubre), Moraviae (flave) et Silesiae Austriacae (subrubre).

Historia[recensere | fontem recensere]

Temporibus antiquis, Bohemia culta est ab incolis classicis Celticis, ac postea Germanicis et Slavicis, atque a Romanis appellata Boiohaemum est secundum gentes Celtices Boii. Primum Slavi mediaevales dabant regioni duces et postea reges, qui regnum creaverunt (Magna Moravia), deinde potestas Germanorum crevit atque imperatores Sancti Imperii Romani lineae Habsburgensis electi sunt reges Bohemiae.

Qui non raro manu severa regnabant Bohemiam; acriter certabant contra fautores Confessionis Evangelicae, et initio Belli tricennalis, Ferdinandus II Evangelicis pugna apud Album Montem facta devictis effecit, ut paene omnes Evangelici possessionibus terrisque privati e Bohemia eicerentur.

Imperatores Austriae Habsburgenses regebant terram usque ad annum 1918, finem Belli Omni in Orbe Terrarum Primi; tum Slavi condiderunt primam rem publicam Bohemiae una cum regione Maeherensi, appellata Slovacia.

Bello Universali Secundo, Germani iterum erant domini regionis et multas iniurias fecerunt; ex anno 1945, res publica Slavica sub imperio communistarum exstitit, denuo Cechoslovacia nomine. Pacali revolutione anni 1989 facta, res publica democratica Bohemiam, Moraviam et Silesiam Cecham includens condita est; nomen civitatis Slavicae hodiernae est Cechia, consors Unionis Europaeae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbes et oppida[recensere | fontem recensere]

Fluvii[recensere | fontem recensere]

Montes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]