Roman numeral 10000 CC DD.svg

Augusta Taurinorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Urbs Italiae
Virtus militaris
Virtus civilis
Urbs Italiae
Nomisma aureum
unificationis causa
Nomisma aureum
civilis virtutis
Augusta Taurinorum
Torino
Vexillum Augustae Taurinorum Insigne Augustae Taurinorum
Imago Augustae Taurinorum

Moles Antonelliana

Nomina Latina alia: Taurinum, Colonia Iulia, Colonia Taurina, Eridanium, Taurania, Taurasia
Pedemontice: Turin
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Pedemontium
Provincia: Urbs metropolitana Taurinensis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 45° 4′ 00″ Sept., 7° 42′ 00″ Ort.
Altitudo: 240 m supra mare
Area: 130 km²
Incolae: 896 346 (2015)
Spissitudo: 6939 per km²
Municipia proxima: Baldicherium Cheriensium, Benacum, Burgarium Taurinense, Collegium, Gruliascum, Amapanum, Mons Calerius, Nicolinum, Orbacianum, Picetum Taurinorum, Pinetum Taurinensium, Ripulae, Pulcherada, Septimum Taurinorum, Venatica Regia
Res aliae
N. cursualis: 10100
Praefixum: 011
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 001272
N. tributarius: L219
Nota autocineti: TO
Nomen incolarum: Taurinenses, Taurinates
Patronus: Sanctus Ioannes Baptista
Dies sollemnis: 24 Iunii
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Augusta Taurinorum[1], deinde Taurinum[1] (Italiane Torino) est urbs Italica et municipium, circiter 896 350 incolarum, locus princeps regionis Pedemontii et caput urbis metropolitanae Taurinensis.

Fuit colonia Romana, ab Augusto principe condita, sed iam ante Imperium Romanum fuerat, ut videtur, metropolis civitatis Taurinorum. Temporibus recentioribus fuit caput ducatus Sabaudiae, regni Sardiniae, et ab 1861 ad 1865 Regni Italiae omnis; unde nuncupari potest cunabula unificationis paeninsulae. Urbium industrialium Italiae hodiernae loco tertio enumeratur. Hic admiratione digna sunt Porta Palatina urbis Romanae, Palatium Madama reginarum Sabaudiensium, moles Antonelliana ad museum cinematographicum accommodata, necnon ecclesia cathedralis Sancti Ioannis Baptistae, ubi servatur sindon Taurinensis; hinc praeterea formosissimae Alpium occidentalium valles visitantur.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Antiquissimum urbis nomen, si recte huic loco adsignatur, est Taurasia; ita appellabatur caput civitatis Taurinorum, quo tempore Hannibal hanc terram transivit.[2] Colonia Romana ibi ad honorem imperatoris Augusti nomine pleno et sollemni Colonia Iulia Augusta Taurinorum,[3] nomine autem communi Augusta Taurinorum laureata est.[4] Haec appellatio a recentioribus saepe adhibetur. Multi autem brevius Taurinum Latine nuncupant.[5] Haec urbs Italiane hodie Torino appellatur, sed sermone Pedemontico huius regionis (sicut et Theodisce) Turin. Incola Latine Taurinensis[6] (Italiane Torinese ; Pedemontice Turinèis) nuncupatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Augusta Taurinorum est urbs antiqua. Feruntur Taurini urbem condidisse, Romanosque eam Augustam Taurinorum appellavisse.

Origines Italicae et Romanae[recensere | fontem recensere]

Tertio saeculo a.C.n. secundum ripas Padanas primae tribus collocabantur, ab Alpibus venientes, quaerentes campos, quos colerent. Hi homines ex stirpe Celto-Ligura appellabantur, etiam Taurini et nomen loci Taurasia dederunt; nomen autem e tauro non oritur, qui signum civitatis postea factum erit, sed a Celtico verbo tau, quod 'mons' significat.

Socii Romanorum invasioni Hannibalis anno 218 a.C.n. restiterunt. Sita in via per Gallias, postea Castra Taurinorum a Gaio Iulio Caesare anno 58 a.C.n. condita sunt.

Urbs comprehenditur in Imperio Romano, Augusto Principe, ut praesidia limitum, nomine Augusta Taurinorum. Ex illo tempore oritur institutio tabulae latrunculariae, quae pertinet et ampliatur usque ad hodiernos dies, cum decumano, qui vocatur hodie Via Garibaldi, et cardine, qui constituitur viis Sancti Thomae et portae Palatinae.

Primo saeculo a.C.n. constructum est theatrum Romanum, e quo amplae partes exstant. Porta Palatina etiam illo tempore constructa est. Anno 69 in proelio inter Othonem et Vitellium incendium civitatem partim delevit.

Aetate hodierna[recensere | fontem recensere]

Anno 1861 Augusta Taurinorum, quae ab anno 1563 caput ducatús Sabaudiae (ab anno 1720 regni Sardiniae) fuerat, primum caput Italiae facta est; sed anno 1865 caput Italiae Florentiam et postea Romam translatum est.

Inscriptio "Qui bene bibit, bene dormit, qui bene dormit, non peccat, qui non peccat, venit in coelum, ergo, qui bene bibit, venit in coelum."

Urbis administratio[recensere | fontem recensere]

Ab anno 2011+

praefectus urbis est Petrus Fassino.

Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

Augusta Taurinorum est sedes episcopalis metropolitana (Archidioecesis Taurinensis). Praesens archiepiscopus Caesar Nosiglia est. Multi archiepiscopi Augustae Taurinorum etiam cardinales fuerunt. Augustae Taurinorum archiepiscopus est custos sindonis Taurinensis.

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Augustae Taurinorum vixerunt aut nati sunt (sed alii praeclari incolae in hac civitate vixerunt):

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Augusta Taurinorum est industrialis urbs. Hic est FIAT, maxima societas lucrativa ad autocineta facienda in Italia. Taurini "La Stampa", clarum diarium, ac tertium, quod ad propagationem in Italia pertinet, edita est.

Aedificia egregia[recensere | fontem recensere]

Vecturae[recensere | fontem recensere]

Aeroportus[recensere | fontem recensere]

Institutio Publica[recensere | fontem recensere]

Biliothecae[recensere | fontem recensere]

Anno 1839 Bibliotheca Regalis condita est.

Scholae[recensere | fontem recensere]

Ludi athletici[recensere | fontem recensere]

Juventus FC et Torino FC turmae pediludii urbis Augustae Taurinorum sunt.

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Vici urbani (Circumscriptiones)[recensere | fontem recensere]

Loci clari[recensere | fontem recensere]

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Augustam Taurinorum spectant.


Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Emblem of Italy.svg
AbellinumAeserniaAgrigentumAlexandria StatiellorumAnconaAndriaAquilaAriminumAristianisArretiumAsculum PicenumAternumAugusta PraetoriaAugusta TaurinorumBaretiumBariumBarolumBauzanumBellunumBeneventumBergomumBononiaBrixiaBrundisiumBugellaCaesenaCampus BassusCaralisCarboniaCarrariaCasertaCataciumCatinaNovum ComumConsentiaCremonaCrotonCuneumDrepanumEcclesiaeFerrariaFirmum PicenumFlorentiaForum LiviiFoveaFrusinoGenuaGoritiaGrossetumHasta PompeiaHennaImperiaInteramna NaharsInteramna PraetutiaLabroLanuseiLatinaLaus NovaLeucumLucaLupiaeMacerataMantuaMassaMatheraMediolanumMessanaModiciaMutinaNeapolisNissaNovariaNugorOlbiaPanormusPapiaParmaPataviumPerusiaPisaePisaurumPistoriumPlacentiaPortus IliiPortus NaonisPotentiaPratumRagusiaRavennaReateRegiumRegium LepidiRodigiumRomaSalernumSassarisSavoSena IuliaSpediaSulluriumSundriumSyracusaeTarentumTarvisiumTeateTemplumTergesteTridentumTurenumUrbinumUtinumVenetiaeVerbaniaVercellaeVeronaVibo ValentiaVicetiaVillaxidrumViterbium

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De urbe antiqua
  • "Augusta (5). Augusta Taurinorum" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979) vol. 1 col. 738
  • "Augusta Taurinorum (Torino)" in Tabula Imperii Romani: foglio L32 Mediolanum, Aventicum, Brigantium (Romae: Unione Accademica Nazionale, 1966) p. 29
Aliae encyclopaediae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 Index editionis auctae
  2. Ταυρασία: Appianus, Bellum Hannibalicum 5. Vide "Taurasiam (2)" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979) vol. 5 col. 540.
  3. De prisca "colonia Iulia Taurinorum" anno 33 a.C.n. condita vide R. A. et alii, "Alpi" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1929). Collegae autem adseverant: "È incerto se i due appellativi Iulia Augusta accennino a una doppia deduzione, la prima per opera di Ottaviano triumviro, la seconda per opera dello stesso già Augusto, o ad una sola, per opera di Augusto": P. L. et alii, "Torino" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1937).
  4. "Augusta Taurinorum": Plinius, Naturalis historia 3.123. "Αὐγούστα Ταυρινῶν": Ptolemaeus, Geographia 3.1.35. Ita "Augusta Taurinorum" in Tabula Peutingeriana, sed "Taurinis" (casu dativo vel locativo) in Itinerarium Antonini
  5. "Augusta Taurinorum . . . Taurinum" apud Hofmannum.
  6. Vide "Archidioecesis Taurinensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).



Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!